73.1.15 Sed ut reminiscens quorum passus est, cognoscat seipsum. Et uide uehemenciam casus. Non enim semel et bis hoc passus est, sed ita destitit ut in breui tempore tercio dicat uerbum negationis ut discat quoniam non ita amauit ut amatus est.
73.1.15 et sui recordatus se agnosceret. Et considera casus magnitudinem. Neque enim semel tantum, atque iterum negauit, sed adeo stupuerat, ut breui ter negaret, ut intelligas, non tam dilexisse,1486: dilexisse? quam dilectum esse.
73.1.15 et eorum quae ipsi euenerant recordatus, se agnosceret. Et considera casus magnitudinem. Neque enim semel tantum, atque iterum negauit, sed adeo stupuerat, vt breui ter negaret: vt intelligas, non tam dilexisse, quam dilectum esse.
73.1.15 sed ut memor eorum quae sibi acciderant, seipsum cognosceret. Et vide quantus sit lapsus; non enim semel aut bis, sed eousque processit, ut breviter negaret; ut disceret se non ita dilexisse, ut dilectus fuerat.