PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

73.2.13 Rursus autem id manifestius quam prius ait, sed Iudeis quidem decenter non dixit. Si enim dixisset quoniam ad patrem non potestis uenire, confestim utique tumorem rem estimassent, nunc autem occultans in agoniam eos immisit.
CLOSE
Griffolini

73.2.13 Sed iterum manifestius quam prius. At Iudaeis quidem merito non dixit, quibus si dixisset: Vos non potestis uenire ad patrem, superbiae eum arguissent, nunc id subticens dubios reddit.
CLOSE
Griffolini-Montanus

73.2.13 sed iterum manifestius quam prius. At Iudaeis quidem merito non dixit. quibus si dixisset, Vos non potestis venire ad patrem, superbiae eum arguissent: nunc id subticens, dubios reddit.
CLOSE
Montfaucon

73.2.13 Et nunc id clarius dicit, quam prius. At Judaeis non ita clare dixit. Nam si dixisset, Non potestis ad Patrem venire1862: venire nisi per me, id ex fastu dici putavissent. Cum celat vero, dubios reddit.