PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

73.3.23 Sed ne fiat ullum hanc audire uocem, sed elemosinam puram operatos et claras lampades habentes ita in thalamum intrare, gracia et clemencia domini nostri Ihesu Christi cui gloria et imperium nunc et semper et in secula seculorum, amen.
CLOSE
Griffolini

73.3.23 Sed absit ut quispiam hanc uocem audiat. sed pura elemosina: et claris lampadibus: sponso obuiam ueniamus. Gratia et benignitate domini nostri Ihesu christi cui gloria in secula Amen.
CLOSE
Montfaucon

73.3.23 Sed absit ut quis talem audiat vocem; verum utinam post puras erogatas eleemosynas, cum splendidis lampadibus, in thalamum ingrediamur, gratia et benignitate Domini nostri Jesu Christi, cui gloria in saecula saeculorum, amen.