PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

73.3.9 Nam Deo quidem thezaurum fieri ex rapina, nonne asino mortuo magis putret? Vis discere quanta peccati sanies est? Audi prophetam dicentem: Putruerunt et putrefacte sunt cicatrices mee.
CLOSE
Griffolini

73.3.9 esto aliqua pecunia ex rapina condatur. nonne mortuo asino grauius olet? Vis intelligere quantus sit peccati fetor? Audi prophetam. Putruerunt et corrupte sunt cicatrices mee.
CLOSE
Griffolini-Montanus

73.3.9 Esto, aliqua pecunia ex rapina condatur, nonne mortuo asino grauius olet? Vis intelligere quantus sit peccati foetor? audi prophetam: Putruerunt, et corruptae sunt cicatrices meae.
CLOSE
Montfaucon

73.3.9 Ponamus enim cimelium ex rapina partum, annon magis foetet, quam asinus mortuus? Vis discere quantus sit peccati foetor? audi prophetam dicentem: Putruerunt et corruptae sunt cicatrices meae.