PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

73.2.7 Hoc autem, id est quo uadis? Petrus quidem ab affectione dicit. Thomas autem a trepidatione dicit: Domine, non nouimus quo uadis. Locum nescimus, ait, et eam que illuc fert uiam qualiter sciemus?
CLOSE
Griffolini

73.2.7 Petrus quidem amoris gratia: quo iret interrogauit. Thomas autem metu inquit. Nescimus quo uadis: et quomodo possumus uiam scire?
CLOSE
Griffolini-Montanus

73.2.7 Petrus quidem amoris gratia quo iret interrogauit, Thomas autem metu inquit: Nescimus quo vadis: et quo modo possumus viam scire?
CLOSE
Montfaucon

73.2.7 Illud vero, Quo vadis? Petrus ex vi amoris, Thomas vero prae timore dicit: Domine, nescimus quo vadis. Locum nescimus, inquit, et quomodo possumus viam scire?