74.1.24 Et nimirum omnes sciunt creationem et uiderunt, Deum autem non sciunt omnes. Aliter autem uideamus quid Philippus querit scire. An sapienciam patris? An bonitatem? Nequaquam. Sed ipsum quod est Deus, ipsam substanciam.
74.1.24 Atqui omnes creaturam norant et uidebant, deum non omnes norant. Praeterea uideamus, quid Philippus quaerat. Num sapientiam patris?1470/1486: patris. Num benignitatem? Minime, sed quid esset deus, ipsam uidelicet substantiam.
74.1.24 Atqui omnes creaturam norant, et videbant, deum non omnes norant. Praeterea, videamus quid Philippus videre quaerat. Num sapientiam patris? num benignitatem? Minime, sed quid esset deus, ipsam videlicet substantiam.
74.1.24 Atqui creaturam omnes norunt et vident; Deum vero non omnes norunt. Ad haec, videamus quid Philippus videre quaerat: num sapientiam Patris? num ejus bonitatem? Minime; sed, Quid sit Deus, ipsam substantiam.