Homilia LXXIV (lxxiii)
74.1.1 Dicit ei Philippus: Domine, ostende nobis patrem et sufficit nobis. Dicit ei Iesus: Tanto tempore uobiscum sum, et non cognouisti me, Philippe?1530: me? Philippe, Qui uidet me, uidet et patrem.
74.1.2 Propheta aiebat Iudaeis: Aspectus meretricis factus est1470/1486/1530: om. tibi, cui nullus pudor est, quod ut mihi uidetur, non illi tantum ciuitati dici merito potest, sed omnibus aduersus ueritatem1470: ueritate est impudentibus.
74.1.3 Dicente enim Philippo: Ostende nobis patrem, respondit: Tanto tempore uobiscum sum, et non cognouisti me,1530: me? Philippe?1470/1486: Phillipe.; 1530: om.1470/1486: Phillipe.; 1530: om. Et tamen nonnulli sunt, qui post haec uerba abscindunt a patre filium.
74.1.4 Atqui quam maiorem inquiris propinquitatem?B/1470/1486: propinquitatem. Quidam enimB: uero ex hoc uerbo in Sabellii haeresim decidunt.
74.1.5 Verum nos et his et illis omissis tanquam e regione contrariis dictorum ueritatem perscrutemur.
74.1.6 Tanto tempore uobiscum sum, et non cognouisti me, Philippe1530: om.? Quid enim1470/1486/1530: enim? tu ne pater es, quem inquiro? Minime, inquit. Propterea non dixit: Non cognouisti eum, sed: Me1470/1486/1530: om.,
74.1.7 nihil aliud demonstrans quam quod nihil aliud est filius quam quod est pater, manens in esse1530: esse in filius. Vnde autem ad hoc uenit Philippus?B/F: Philippus.
74.1.8 Dixit: Si cognouissetis me, et patrem meum utique cognouissetis, et ad Iudaeos huiusmodi saepe numeroB: sepenumero huiusmodi usus est uerbis.
74.1.9 Et aliquando Petrus et Iudaei, Quis esset pater, interrogarunt, atque etiam Thomas, et nullus manifeste intellexit, sed adhuc quid diceret, ignorabant,
74.1.10 et ne cibo grauis1530: cibi gratia Philippus, et post Iudaeos magistrum tentare interrogando putaretur, huic particulae: Ostende nobis patrem, addidit: Et sufficit nobis. Nihil aliud quaerimus.
74.1.11 Nam dixerat Christus: Si cognouissetis me, et patrem meum utique cognouissetis, et ita per se patrem ostendebat. Philippus autem in contrarium ordinem uertit inquiens: Ostende1530: Ostende nobis patrem, tanquam Christum certo cognosceret.
74.1.12 Verum non dimisit eum Christus, sed ad uiam dirigit, per se patrem cognosci persuadens.
74.1.13 Ipse autem carneis hisB: iis uidere oculis eum uolebat, prophetarum forsitan recordatus, quod deum uiderint. Sed permissio fuit illa, o Philippe! Ideo inquit1470/1486/1530: Inquit ergo: Deum nemo uidit umquam,
74.1.14 et iterum: Omnis qui audit a deo et discit, uenit ad me. Neque uocem eius audistis, neque faciem eius uidistis. Et in ueteri testamento: Nemo uidebit faciem meam et uiuet.B: uiuet?
74.1.15 Quid Christus? Vehementius arguit: Tanto tempore uobiscum sum, et non cognouisti me, Philippe1530: om.? Et non dixit: Vidisti, sed: Cognouisti.
74.1.16 Nunquid te nosse uolo, inquit? Patrem nunc uidere1470: uideri quaero. Tu autem mihi dicis: Non cognouisti me?B: me. Quam nam hoc habet consequentiam?B/F: consequentiam: Magnam quidem.
74.1.17 Cum enim hoc sit, quod est pater manens filius, merito in se patrem ostendit. Inde personas diuidens inquit:1530: inquit: Philippe, Qui uidet me, uidet et patrem, ne quis diceret,F: om. quod pater sit ipse filius.F: om.
74.1.18 Nam si ipse esset pater,F: om.non sane dixisset:F: om. Qui uidet me,F: om. uidet patrem.F: om. Sed1470/1486/1530: Nam si ipse esset pater. non sane dixisset. qui uidet me uidet patrem. Sed cur non eum admonuit, quod impossibilia et supra hominem, et sibi soli possibilia postularet?1470/1486: postularet.
74.1.19 Cum enim Philippus dixisset, sibi satis esse uidere patrem, neque ipsum, Philippum uidisse Christus ostendit. Certe enim si illum uidisset, etiam ipsum uidere potuisset.
74.1.20 Ideo inquit:1530: inquit: Philippe, Qui uidet me, uidet et1470/1486: om. patrem. Si quis me uidet, et illum uidebit, hoc est, neque ego, neque ille uideri possumus.
74.1.21 Philippus enim uisus cognitionem quaerebat, et cum1470/1486: om. Christum se uidisse arbitraretur, uolebat eodem modo et patrem uidere. Vnde neque se uideri ostendit.
74.1.22 Quod si quis dicat uisum hoc in loco cognitionem intelligi, id ego non nego. Qui1530: Philippe, qui me nouit, inquit, nouit et patrem.
74.1.23 Attamen non propter hoc dixit, sed ut eandem substantiam demonstraret. Qui meam substantiam uidet, uidet et patris. Et quare hoc? An ne qui creaturam uidet, uidet et deum?
74.1.24 Atqui omnes creaturam norant et uidebant, deum non omnes norant. Praeterea uideamus, quid Philippus quaerat. Num sapientiam patris?1470/1486: patris. Num benignitatem? Minime, sed quid esset deus, ipsam uidelicet substantiam.
74.1.25 Ad hoc ergo respondet Christus: Qui1530: Philippe, qui uidet me. Qui autem creaturam uidet, non tamen uidet dei substantiam. Qui1530: Philippe, qui uidet me, inquit, et patrem meum uidet.
74.1.26 Quod si alterius esset substantiae, minime hocB: hec dixisset. Vt autem pinguiori utamur sermone: Nemo qui aurum ignoret1530: ignorat, in argento auri substantiam uidere potest. Non enim alia per aliam apparet natura.
74.1.27 Ideo bene reprehendit inquiens: Tanto tempore uobiscum sum, tantam accoepisti doctrinam, magna signa et propria diuinitatis,
74.1.28 et quae pater solus operatur, uidisti, soluta peccata, arcana in medium prolata, mortem fugatam, operationem ex terra factam, Et non cognouisti me?
74.2.1 Cum enim carne tegeretur,1470/1486/1530: om.iccirco inquit:1470/1486/1530: om. Non cognovisti me.1470/1486/1530: om. Vidisti patrem, noli amplius quaerere, ut uideas.B: om. In illo enim me uidisti.B: om. Si nouisti me,B: om. noli amplius quaerere.B: om. Siquidem in me illum nouisti.
74.2.2 Non credis quia ego in patre?1470/1486: patre. hoc est, in illius substantia appareo. Verba quae ego loquor uobis, a me ipso non loquor.
74.2.3 Vides propinquitatis excessum et unius substantiae exemplum?1470/1486: exemplum. Pater in me manens, ipse facit opera. Quomodo a uerbis incipiens transit ad opera?B/1470/1486: opera.
74.2.4 Dici enim poterat: Ipse loquitur, sed duo hic ponit, doctrinam et signa, uel quod etiam uerba erant opera.
74.2.5 Quomodo ergo paterB/1470/1486/1530: om. facit? Etenim alibi inquit: Si non facio opera patris mei, nolite mihi credere. Quomodo ergo hoc in loco patrem facere attestatur?B: attestatur. ut plane ostendat inter patrem et filium nullam differentiam esseB/1470/1486/1530: esse differentiam,
74.2.6 hoc est, Non aliter pater et aliter ego facio. Nam alibi et se et patrem operari inquit: Pater meus usque modo operatus est, et ego operor. Illic nullam operum diuisionem, hic idem ostendit.
74.2.7 Quod si pinguior uerborum significantia humilitatem arguit, noli admirari. Prius enim cum dixisset: Non credis, ita prosecutus est, ut ipsum in fidem traheret.
74.2.8 Corda nanque eorum ingrediebatur: Creditis quia ego in patre, et pater in me est?B: est. Oportuit enim cum patrem, et filium audistis, nihil aliud in cognationis1470/1486/1530: cognitionis substantiae testimonium quaerere.
74.2.9 Quod si uobis hoc non satis est ad aequalitatem et eandem substantiam ostendendam, saltem ex operibus intelligite:
74.2.10 et qui uidet me, uidet et patrem meum. Si de operibus dictum est, non sane posterius dixisset: Sin minus propter opera mihi credite.
74.2.11 Inde se non ea tantum posse, sed et longe maiora per excessum ostendit.
74.2.12 Non enim maiora his posse se, sed quod mirabilius est, se aliis dare posse maiorum potestatem profitetur.
74.2.13 Amen, amen dico uobis: Qui credit in me, opera quae ipse facio, et ipse faciet, et maiora horum faciet, quia ego uado ad patrem. Hoc est: Vestrum est iam1470/1486/1530: iam est miracula operari. Ego abeo.
74.2.14 Inde cum sermonem perfecisset, ut ratio exigebat, inquit: Quodcunque petieritis patrem1470/1486/1530: patrem meum in nomine meo, hoc faciam, ut in me glorificetur pater.
74.2.15 Vides iterum quomodo hoc facit? Ego, inquit, faciam, et non dixit: Vt glorificem patrem, sed: Vt glorificetur in me pater.
74.2.16 Atqui alibi dicebat: Deus glorificabit eum in se ipso, hic uero ipse glorificabit patrem.1470/1486: patrem? Cum enim filius magna posse apparet, in eo pater glorificatur.
74.2.17 Sed quid significat1470/1486/1530: signat: In nomine meo? Quod apostoli dicebant: In nomine Iesu Christi, surge et ambula. Quaecunque enim ipsi operabantur, eorum auctor erat Christus, et manus domini erat cum illis. Ego faciam, inquit.
74.2.18 Ecce eius auctoritatem. Quae per alios fiunt, ipse facit, quae per se facit. Num ne ipse non potest, sed a patre operatur?B: operatur. Et quis nam haec diceret?
74.2.19 Et qua gratia secundum hoc ponit? ut sermonem suum confirmet, ostendatque ad priora illa nostri gratia descendisse.
74.2.20 Illa enim particula: Ad patrem uado, hoc est, non pereo, sed in propria permanebo dignitate in caelis. Quae omnia ad eos consolandos1530: consolando dicebat.
74.2.21 Cum enim credibile esset eos non dum resurrectione intellecta, quadam affici tristitia, aliis ipsos eiusmodi uirtutes collaturos pollicetur, undique eos consolans, et quod non modo perpetuo mansurus sit, sed etiam maiora ostensurus.
74.3.1 Eum igitur sequamur, tollamus eius crucem. Quod si non persecutionis, alius1530: aliud tamen mortis tempus est.
74.3.2 Mortificate, inquit, membra uestra, quae sunt super terramF: terra. Extinguamus cupiditatem, iram, inuidiam.
74.3.3 Hoc est uiuum sacrificium, quod non in cinerem consumitur, neque in fumum euanescit, neque lignis eget, non igne, non gladio, quae duo spiritus sanctus habet.
74.3.4 Gladio enim superflua et aliena cordis abscindit. Aperi1470/1486/1530: aperit obturatum auditum. Morbi nanque1470/1486/1530: enim et male cupiditates solent salutaribusF: om. sermonibus aditumF: auditum obstruere.
74.3.5 Siquidem auiditas pecuniarum non sinit de eleemosyna precepta audire, et si preualuerit inuidia, caritatis doctrinam expellit, et alius quilibet morbus animam occupans, ad omnia pigriorem reddit.
74.3.6 Tollamus ergo malas cupiditates, ad quod uoluntas satis est, ut omnes extinguantur. Neque consideremus uiolentam esse pecuniarum cupiditatem, sed uiolentam desidiam nostram.
74.3.7 Multi quid sit argentum, nescire se dicunt. Non enim naturalis est eius cupiditas. Naturales enim affectus a principio et ortu ipso nobis infundunturB: infundantur.
74.3.8 Aurum autem et argentum etiam diutius ignotum fuit. Vnde ergo aucta est huiusmodi cupiditas? ab inani gloria, a summa desidia.
74.3.9 Cupiditatum enim aliae necessariae sunt, aliae naturales, aliae neutrum, ut exempli gratia: quaecunque perfecto animali non deficiunt, ipse naturales sunt et necessariae, ut edendi, bibendi, dormiendi.
74.3.10 CorporumB: Corporis amor naturalis est, non necessarius. Multi nanque eum uincunt, neque tamen pereunt. Pecuniarum autem auiditas neque naturalis est, neque necessaria, sed superuacanea,
74.3.11 modo uoluerimus1470: noluerimus, neque a principio eam complectemur. Certe Christus de uirginitate disputans inquit: Qui potest capere, capiat, de pecuniis autem aliter: Nisi quis renuntiauerit omnibus rebus suis, non est me dignus.
74.3.12 Rem enim facilem admonebat, quod autem multos exuperat, uoluntatis culpa est. Quid ergo omnem nobis de ea excusationem auferimus?
74.3.13 Nam qui a uehementiore affectu uincitur, non multum puniendus est, sed qui ab imbecillo hoste superatur, minime potest excusari.
74.3.14 Quid respondebimus dicenti: Esurientem me uidistis, et non dedistis mihi cibum? Quomodo nos purgabimus? Adducemus paupertatem,1530: paupertatem? sed non sumus uidua illa pauperiores, quae duos obolos offerens omnes superauit.
74.3.15 Neque enim quid offeras deus aspicit, sed dantis uoluntatem. Hoc enim sibi curae est.
74.3.16 Eius ergo benignitate perspecta, quae possumus, afferamus1470/1486/1530: offeramus, ut et in praesenti uita et in futura diuinam gratiam consecuti promissis bonis perfruamur. Gratia et benignitate domini nostri Iesu Christi, cui gloria in saecula1470/1486: et cetera; 1530: Iesu Christi et cetera1470/1486: et cetera; 1530: Iesu Christi et cetera.