PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

74.3.10 Corporum autem amor naturalis quidem est sed non necessarius. Multi enim eum superauerunt et non perierunt inde. Pecuniarum uero desiderium neque naturale, neque necessarium, sed superfluum.
CLOSE
Griffolini

74.3.10 CorporumB: Corporis amor naturalis est, non necessarius. Multi nanque eum uincunt, neque tamen pereunt. Pecuniarum autem auiditas neque naturalis est, neque necessaria, sed superuacanea,
CLOSE
Griffolini-Montanus

74.3.10 Corporum amor naturalis est, non necessarius: multi nanque eum vincunt, neque tamen pereunt. Pecuniarum autem auiditas, neque naturalis est, neque necessaria, sed superuacanea:
CLOSE
Montfaucon

74.3.10 Amor vero corporum, naturalis quidem est; sed non necessarius. Multi enim ipsum superarunt, nec perierunt. Pecuniarum vero cupiditas, nec naturalis nec necessaria est, sed superflua.