Commentarius
[Homilia LXXIV]
74.1.1 Dicit ei Philippus: Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis. Dicit ei Jesus: Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovisti me, Philippe? qui videt me, videt et Patrem.
74.1.2 Dicebat propheta Judaeis: Facies meretricis factus est tibi, qui impudenter cum omnibus agit. Ut autem videtur, non illi civitati tantum hoc jure dicatur; sed etiam iis qui veritati impudenter obsistunt.
74.1.3 Dicente enim Philippo, Ostende nobis Patrem; respondit Christus, Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovisti me, Philippe? et tamen quidam sunt, qui post haec verba Filium a Patre abscindunt.
74.1.4 Atqui quam majorem quaeris propinquitatem? Quidam enim ex hoc dicto in Sabellii morbum inciderunt.
74.1.5 Verum et his et illis relictis, ut ex diametro et impie oppositis, accuratum verborum sensum exploremus.
74.1.6 Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovisti me, Philippe. Quid enim? Tune Pater es quem inquiro? Non, inquit. Ideo non dixit, Non cognovisti eum; sed, non cognovisti me.
74.1.7 Nihil aliud declarans, quam non aliud esse Filium, quam quod est Pater, manens tamen ipse Filius. Cur Philippus ad interrogandum accessit?
74.1.8 Dixerat Christus, Si cognovissetis me, et Patrem meum utique cognovissetis. Judaeisque saepe hoc ipsum dixerat.
74.1.9 Quia ergo eum frequenter et Petrus et Judaei interrogaverant, quis esset Pater, interrogaverat item Thomas, et nullus quid clarum acceperat, sed adhuc res ignorabatur;
74.1.10 ne molestus videretur esse Philippus, et cum Judaeis tentando eum fastidiosus, ut dixit, Ostende nobis Patrem tuum; adjecit, et sufficit nobis, nihil ultra quaerimus.
74.1.11 Atqui Christus dixerat, Si cognovissetis me, et Patrem meum utique cognovissetis, et per se Patrem ostendebat. Ille vero mutavit ordinem dicens, Ostende Patrem, ac si Christum accurate cognosceret.
74.1.12 Verum non illi morem gessit Christus; sed ad viam direxit, suadens illi ut per se Patrem cognosceret.
74.1.13 Ipse vero carneis oculis ipsum videre volebat, forte quia audierat Deum vidisse Prophetas: verum illa humiliore modo dicta sunt, o Philippe! ideo dicebat Christus, Deum nemo vidit unquam;
74.1.14 et rursum, Omnis qui audivit a Deo et didicit, venit ad me. Neque vocem ejus audistis, neque faciem ejus vidistis. Et in veteri Testamento, Nemo videbit faciem meam, et vivet.
74.1.15 Quid ergo Christus? admodum increpat: Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovisti me, Philippe? Non dixit, Non vidisti me; sed, Non cognovisti me.
74.1.16 Numquid te nosse volo, inquit?1862: volo? inquit. Patrem tuum videre nunc quaero; tu vero mihi dicis, Non cognovisti me? Quaenam haec consequentia? Multa sane.
74.1.17 Quia enim Filius idipsum est quod Pater, manens tamen Filius, jure in se Patrem ostendit. Deinde hypostases distinguens ait: Qui videt me, videt et Patrem, ne quis diceret eumdem esse Patrem et Filium.
74.1.18 Si enim idem ipse Pater esset, non diceret, qui videt me illum videt. Quomodo autem non dixit ei, Impossibilia petis, quae non sint puri hominis;1862: hominis? mihi enim tantum hoc possibile est.
74.1.19 Quia dixerat, sufficit nobis, quasi ipsum vidisset, ostendit eum neque se vidisse; alioquin illum vidisset, si se videre potuisset.
74.1.20 Ideo dicebat, Qui videt me, videt et Patrem. Si quis me vidit, et illum videbit; hoc est: neque me, neque illum potest quis videre.
74.1.21 Philippus enim visus cognitionem quaerebat: et quia se illum vidisse putabat, volebatque sic Patrem videre, ostendit ipsum neque se vidisse.
74.1.22 Quod si quis hic visionem pro cognitione intelligi velit, non contradicam. Nam qui me novit, inquit, novit et Patrem.
74.1.23 At non hoc dicit, sed ut consubstantialitatem ostendat dicit, qui novit substantiam meam, novit et Patris. Et quid hoc, inquies? nam qui novit creaturam, novit et Deum.
74.1.24 Atqui creaturam omnes norunt et vident; Deum vero non omnes norunt. Ad haec, videamus quid Philippus videre quaerat: num sapientiam Patris? num ejus bonitatem? Minime; sed, Quid sit Deus, ipsam substantiam.
74.1.25 Ad hoc respondet Christus, Qui videt me: qui autem creaturam videt, non Dei substantiam videt. Qui videt me, videt et Patrem, inquit.
74.1.26 Si alterius esset substantiae, non hoc dixisset. Ut autem crassiore utar sermone: Nemo qui aurum ignoret, in argento auri substantiam videre potest; non enim alia natura per aliam dignoscitur.
74.1.27 Ideo jure increpavit dicens, Tanto tempore vobiscum sum; tanta dignatus es doctrina, vidisti signa cum auctoritate facta, et omnia quae divinitatis erant propria;
74.1.28 et quod Pater solus facit, peccata remissa, arcana in medium adducta, fugatam mortem, creationem ex terra factam, et non cognovisti me?
74.2.1 Quia enim carne circumdatus erat, ideo dixit, Non cognovisti me. Vidisti Patrem? ne quaeras amplius videre; in me enim illum vidisti. Si vidisti me, ne curiose inquiras; etenim in me ipsum nosti.
74.2.2 Non credis quia ego in Patre? hoc est, in illa substantia appareo. Verba quae ego loquor, a meipso non loquor.
74.2.3 Viden’ propinquitatis excessum, et unius substantiae argumentum? Pater autem in me manens, ipse facit opera. Quomodo a verbis orsus, transit ad opera?
74.2.4 Ex consequenti enim dicere debuit, Ipse loquitur verba; sed duo hic ponit, doctrinam et signa; vel quod etiam verba essent opera.
74.2.5 Quomodo ergo facit ille? etenim alibi dicit: Si non facio opera Patris mei, nolite mihi credere, quomodo ergo hic Patrem facere dicit? hoc ipsum indicans, nihil medium esse inter Patrem et Filium;
74.2.6 hoc est, Non aliter fecit Pater, aliter ego facio: siquidem alibi et ipse et Pater operari dicitur: Pater meus usque modo operatur, et ego operor. Illic nullam esse operum differentiam, hic idipsum indicat.
74.2.7 Quod si prima fronte verba aliquam exhibent humilitatem, ne mireris: nam cum prius dixisset, Non credis, tunc sic loquutus est; ostendens se ideo ita verba temperasse, ut illum ad fidem adduceret.
74.2.8 In cordibus namque eorum versabatur. Creditis quia ego in Patre, et Pater in me? Oportebat certe vos audientes Patrem et Filium, non aliud quaerere ad declarandam1862: declarandum substantiam esse eamdem.
74.2.9 Quod si hoc non satis est vobis ad demonstrandam honoris aequalitatem et consubstantialitatem, ab operibus quoque discite.
74.2.10 Illudque, qui videt me, videt et Patrem meum, si de operibus dictum esset, non dixisset postea; sin minus propter opera credite mihi.
74.2.11 Deinde ostendens se non haec tantum posse, sed et alia his multo majora, cum hyperbole illa ponit.
74.2.12 Neque enim dicit, his majora possum facere; sed quod longe mirabilius, et aliis, inquit, possum facultatem dare majora his faciendi.
74.2.13 Amen amen dico vobis, qui credit in me, opera quae ego facio, et ipse faciet, et majora his faciet, quia ad Patrem vado. Hoc est, Vestrum erit deinceps miracula edere; ego enim abeo.
74.2.14 Deinde cum perfecisset ea quae sermo indicabat, dicit: Quodcumque petieritis in nomine meo, accipietis, et ego hoc faciam, ut in me glorificetur Pater.
74.2.15 Viden’ quomodo rursum hoc ipse faciat? Ego faciam, inquit, et non dixit, rogabo Patrem; sed, ut in me glorificetur Pater.
74.2.16 Atqui dicebat alibi: Deus glorificabit eum in seipso; hic vero, Ipse glorificabit Patrem. Cum enim Filius magna posse deprehendetur, genitor glorificabitur.
74.2.17 Quid sibi vult illud, in nomine meo? Quod Apostoli dicebant, In nomine Jesu Christi surge et ambula. Omnia quippe signa quae illi edebant, ipse operabatur, et manus Domini erat cum illis. Ego faciam, inquit.
74.2.18 Viden’ auctoritatem? Quae per alios fiunt, ipse facit; et quae per se non poterit, nisi Patre vim dante? Ecquis haec dixerit?
74.2.19 Cur hoc secundum ponit? ut suum confirmet sermonem, et ostendat priora per attemperationem quamdam dicta fuisse.
74.2.20 Illud autem, ad Patrem vado, id est, non pereo, sed in propria dignitate maneo, et in caelis sum. Haec porro omnia illis ad consolationem dicebat.
74.2.21 Quia enim credibile erat eos, qui nondum resurrectionis rationem probe noverant, triste aliquid in animo versare, aliis ipsos haec daturos esse promittit, ubique curans illos, et ostendens se semper manere; nec manere modo, sed etiam majorem exhibiturum se virtutem.
74.3.1 Sequamur ergo illum, et crucem tollamus. Etiamsi enim nulla sit persequutio, alterius tamen mortis tempus adest.
74.3.2 Mortificate, inquit, membra vestra, quae sunt super terram. Exstinguamus ergo concupiscentiam, opprimamus iram, tollamus invidiam.
74.3.3 Hoc est vivum sacrificium: quod sacrificium non desinit in cinerem, non in fumum diffunditur, non eget lignis et igne, vel gladio. Ignem quippe habet et gladium, Spiritum sanctum.
74.3.4 Hoc usus gladio, circumcide cordis superflua et aliena: aperi obturatas aures. Morbi namque et malae concupiscentiae solent verbo aditum obstruere.
74.3.5 Pecuniarum concupiscentia non sinit audire verbum de eleemosyna; invidia accedens arcet doctrinam de caritate: aliusque rursum ingruens morbus animam reddit ad omnia segniorem.
74.3.6 Tollamus ergo malas concupiscentias: nam sufficit velle, et omnia exstinguuntur. Ne, quaeso, illud attendamus, pecuniarum amorem esse tyrannidem, sed vere tyrannidem esse segnitiem nostram.
74.3.7 Multi certe sunt qui argentum quid sit se nescire dicunt. Neque enim naturalis est illa cupiditas. Naturales quippe affectus ab initio infusi sunt.
74.3.8 Aurum vero et argentum an esset, multo tempore ignotum fuit. Unde ergo crevit haec cupiditas? Ex vana gloria, et summa desidia.
74.3.9 Ex cupiditatibus enim aliae sunt necessariae, aliae naturales, aliae neutrum. Exempli causa, quae si non expleantur animal perimunt, hae sunt naturales et necessariae; ut cibi, potus, somni cupiditas.
74.3.10 Amor vero corporum, naturalis quidem est; sed non necessarius. Multi enim ipsum superarunt, nec perierunt. Pecuniarum vero cupiditas, nec naturalis nec necessaria est, sed superflua.
74.3.11 Si voluerimus, ejus dominium non recipiemus. Certe de virginitate loquens Christus ait, Qui potest capere, capiat; de divitiis vero non item; sed quid? Nisi quis renunciaverit omnibus quae possidet, non est me dignus.
74.3.12 Ad id quod facile est hortatur; ad id vero quod multos exsuperat, arbitrio rem permittit. Cur ergo nos omni privamus defensione?
74.3.13 Nam qui a violentiore morbo captus erit, non magnas dabit poenas: qui vero ab infirmiore affectu capitur, omni privatur defensione.
74.3.14 Quid enim respondebimus quando dicet: Esurientem me vidistis, et non nutrivistis? Quam excusationem habebimus? Paupertatem objiciemus? at non sumus vidua illa pauperiores, quae duobus depositis obolis, omnes superavit.
74.3.15 Neque enim doni magnitudinem requirit Deus, sed voluntatis modum: et hoc ad illius providentiam pertinet.
74.3.16 Illius itaque benignitatem mirati, quae possumus offeramus; ut et in praesenti vita et in futura multam consequuti Dei clementiam, promissis frui bonis possimus, gratia et benignitate Domini nostri Jesu Christi, cui gloria in saecula saeculorum, amen.