PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

74.2.5 Qualiter igitur ipse facit? Et quippe alibi ait: Si non facio opera patris mei, non credite michi. Qualiter igitur hic patrem ait facere? Hoc idem ostendens quoniam nichil medium patris et filii.
CLOSE
Griffolini

74.2.5 Quomodo ergo paterB/1470/1486/1530: om. facit? Etenim alibi inquit: Si non facio opera patris mei, nolite mihi credere. Quomodo ergo hoc in loco patrem facere attestatur?B: attestatur. ut plane ostendat inter patrem et filium nullam differentiam esseB/1470/1486/1530: esse differentiam,
CLOSE
Griffolini-Montanus

74.2.5 Quo modo ergo facit? Etenim alibi inquit, Si non facio opera patris mei, nolite mihi credere. Quo modo ergo hoc in loco patrem facere attestatur? Vt plane ostendat, inter patrem et filium nullam esse differentiam:
CLOSE
Montfaucon

74.2.5 Quomodo ergo facit ille? etenim alibi dicit: Si non facio opera Patris mei, nolite mihi credere, quomodo ergo hic Patrem facere dicit? hoc ipsum indicans, nihil medium esse inter Patrem et Filium;