Iohannis Crisostomi omelie in Iohannem
Omelia LXXIV (Paris fol.129vb-131ra; Harley fol.166vb-168rb)
74.1.1 Dicit ei Philippus: Domine, ostende nobis patrem et sufficit nobis. Dicit ei Ihesus: Tanto tempore uobiscum sum et non cognouistis me? Philippe, qui uidet me, uidet patrem.
74.1.2 Propheta quidem dixit Iudeis: Visus meretricis factus est tibi. In uerecunda facta es ad omnes. Vt uidetur autem non illi ciuitati solum iustum hoc dicere, sed et hiis qui inuerecunde ad ueritatem respiciunt.
74.1.3 Philippo enim ad Christum dicente: Ostende nobis patrem tuum et sufficit nobis, ait Christus: Tanto tempore uobiscum sum et non cognouistis me, Philippe? Et tamen quidam sunt et post uerba hec scindentes a patre filium.
74.1.4 Et nimirum quam maiorem queris proximitatem. Quidam enim ex serie hac et in Sabellii egritudinem inciderunt.
74.1.5 Sed et hos et illos dimittentes nos ut ex dyametro, id est ex contradictoriis iniquitatem facientes, uideamus eorum que dicta sunt certitudinem.
74.1.6 Tanto tempore uobiscum sum et non cognouisti me, Philippe? ait. Quid enim? Tu es pater quem exquiro? Non ait: Propterea neque dixit: Non cognouisti eum, sed: Non cognouisti me.
74.1.7 Nichil aliud ostendens quam quod nichil aliud est filius quam hoc quod est pater manens in essendo filius. Vnde in hoc uenit Philippus?
74.1.8 Dixit: Si me cognouissetis, et patrem meum cognouissetis utique. Et Iudeis multociens dixit hoc.
74.1.9 Quia igitur interrogauit eum Petrus et Iudei: Quis est pater? Interrogauit eum et Thomas, et nullus eorum quid didicit manifeste, sed adhuc ignorabant que dicebantur;
74.1.10 ut non uidebatur onerosus esse Philippus, et molestare eum post Iudeos, interrogans et ipse: Ostende nobis patrem tuum, induxit: Et sufficit nobis. Nichil plus querimus.
74.1.11 Et nimirum Christus dixit: Si me cognouissetis, et patrem meum cognouissetis utique. Et per seipsum patrem manifestabat. Hic autem Philippus conuertit ordinem, et ait: Patrem ostende, ut eum noscens certissime.
74.1.12 Sed non assentit ei Christus, sed ad uiam eum statuit, per eum et patrem discere suadens.
74.1.13 Ipse uero corporis oculis hiis uolebat uidere, fortassis a prophetis audiens quoniam uidi Deum. Sed condescensio erant illa, o Philippe! Propterea et Iohannes dixit: Deum nullus uidit unquam.
74.1.14 Et rursus: Omnis qui audiuit a Deo et didicit, uenit ad me. Neque uocem eius audistis, neque speciem eius uidistis. Et in ueteri testamento: Nullus uidebit faciem meam et uiuet.
74.1.15 Quid igitur Christus? Valde increpatiue: Tanto tempore uobiscum sum et non cognouisti me, Philippe? Et non dixit: Non uidisti me, sed: Non cognouisti me.
74.1.16 Non enim te discere uolo, ait? Patrem tuum uidere quero nunc. Tu uero michi dicis: Non cognouisti me? Quam igitur consequenciam habet hoc? Immo multam.
74.1.17 Quia enim hoc est filius quod est pater, manens filius, decenter in semetipso ostendit eum qui genuit. Deinde diuidens hypostases, ait: Qui uidit me, uidit patrem meum, ut non quis dicat quoniam ipse pater, ipse filius.
74.1.18 Si enim ipse esset pater, nequaquam dixisset: Qui uidit me, uidit illum. Qualiter autem non dixit ei: Impossibile petis et non secundum hominem, michi autem solum hoc est possibile?
74.1.19 Quia dixit: Sufficit nobis, ut ipsum uideamus, ostendit quoniam neque ipsum uidit. Aut enim utique et illum uidisset, si et hunc posset.
74.1.20 Ideoque dixit: Qui uidit me, uidit patrem. Si quis me uidit, et illum uidebit. Quod autem dicit tale est quoniam neque me, neque illum possibile est uidere.
74.1.21 Philippus enim eam que per uisum est querebat cognitionem, et quia ipsum quidem uidisse estimabat, uolebat autem et patrem ita uidere, ostendit quoniam neque ipsum uidit.
74.1.22 Si uero dixerit quis uisum hic cognitionem, neque hoc contradico. Qui enim me cognouit, ait, cognouit patrem.
74.1.23 Sed non dixit hoc, sed consubstantialitatem ostendere uolens dixit, qui meam substanciam uidit, uidit et eam que patris. Et quid hoc ait? Etenim qui creationem nouit, nouit et Deum.
74.1.24 Et nimirum omnes sciunt creationem et uiderunt, Deum autem non sciunt omnes. Aliter autem uideamus quid Philippus querit scire. An sapienciam patris? An bonitatem? Nequaquam. Sed ipsum quod est Deus, ipsam substanciam.
74.1.25 Ad hoc igitur Christus respondit: Qui uidit me. Qui uero creationem uidet, non et Dei substanciam uidit. Sed quis uidit me, patrem meum uidit, ait.
74.1.26 Si uero alterius substancie esset, non utique hoc dixisset, ut autem grossiorem tangam sermonem. Nullus aurum ignorans in argento, auri substanciam uidere potest. Non enim alia per aliam apparet natura.
74.1.27 Propterea bene increpauit, dicens: Tanto tempore uobiscum sum. Tanta potitus es doctrina, uidisti signa cum auctoritate et omnia que deitatis erant propria;
74.1.28 et que pater solus operatur peccata soluta, ineffabilia in medium ducta, mortem recedentem conditionem a terra facientem, et non cognouisti me?
74.2.1 Quia enim carnem circuminduebatur, propterea dixit: Non cognouisti me? Vidisti patrem? Ne queras plus uidere. In illo enim me uidisti. Si uidisti me, nichil aliud circumscruteris. Etenim in me illum cognouisti.
74.2.2 Non credis quoniam ego in patre? Hoc est, in illa substancia appareo? Verba que ego loquor, a meipso non loquor.
74.2.3 Vides proximitatis superhabundanciam, et unius substancie subministrationem? Pater autem qui in me manet, ipse facit opera. Qualiter a uerbis incipiens ad opera uenit?
74.2.4 Quod enim consequens erat dicere, ipse loquitur uerba, sed duo ponit hic de doctrina et signis, aut quia et uerba opera erant.
74.2.5 Qualiter igitur ipse facit? Et quippe alibi ait: Si non facio opera patris mei, non credite michi. Qualiter igitur hic patrem ait facere? Hoc idem ostendens quoniam nichil medium patris et filii.
74.2.6 Quod autem dicit, tale est. Nequaquam aliter fecit pater et aliter ego. Et quippe alibi et ipse et pater operatur, dicens: Pater meus usque modo operatur, et ego operor. Illic quidem indissimilitudinem operum, hic uero idem ostendens.
74.2.7 Si uero que parata dictionum ostensio humilitatem ostendit, ne mireris. Prius enim dicens: Non credis, tunc hoc locutus est, ostendens quoniam per hoc ut in fidem eum inducat, ita formauit uerba.
74.2.8 Corda enim eorum introibat. Credite quoniam ego in patre et pater in me est? Oportebat quidem uos audientes patrem et filium nichil aliud querere, ad representationem eius que secundum substanciam cognationis.
74.2.9 Si uero non nobis sufficit hoc ad ostendendum consubstantialitatem et idemptitatem honoris, saltim ab operibus discite.
74.2.10 Et hoc id est: Qui uidit me, uidit et patrem meum, si de operibus diceretur, nequaquam postea dixisset: Si uero non, propter opera credite michi.
74.2.11 Deinde ostendens quoniam non hoc potest solum, sed et alia multo hiis maiora, cum superhabundancia ea ponit.
74.2.12 Non enim dicit quoniam et maiora hiis possum facere, sed quod multo mirabilius erat et aliis possum dare, ait, et maiora facere hiis.
74.2.13 Amen amen dico uobis, qui credit in me opera que ego facio, faciet et maiora hiis faciet quoniam ad patrem meum uado. Hoc est, uestrum de cetero adhuc miracula facere. Ego enim abeo.
74.2.14 Deinde quia impleuit quod sermo uolebat, ait quoniam: Quodcumque petieritis patrem in nomine meo, hoc faciam ut in me glorificetur pater.
74.2.15 Vides qualiter rursus ipse facit hoc? Faciam, enim ait, ego. Et non dicit: Rogo patrem, sed: Vt glorificetur in me pater.
74.2.16 Et quippe alibi dixit: Deus glorificabit eum in semetipso. Hic autem ipse glorificabit patrem. Cum enim filius ostenditur magna potens, glorificabitur qui genuit.
74.2.17 Quid autem est in nomine meo? Quod apostoli dicebant: In nomine Ihesus Christi, surge et ambula. Omnia enim signa que fecerunt, ipse agebat. Et manus domini erat cum eis. Ego faciam, ait.
74.2.18 Vides auctoritatem? Que per alios ipse facit, que uero per seipsum non preualet, sed a patre in operationem ductus? Et quis utique hoc diceret?
74.2.19 Cuius gracia secundo id ponit? Certificans suiipsius sermonem et ostendens quoniam priora condescensionis erant.
74.2.20 Hoc autem id est: Ad patrem uado. Hoc est, non pereo, sed in propria manebo dignitate, et in celis sum. Hec autem omnia consolans eos dixit.
74.2.21 Quia enim decens erat eos nondum qui de resurrectione scientes sermones excogitare quid triste, aliis promittit talia daturos eos esse, ubique curans eos et ostendens quoniam manet continue, et non manet solum, sed et maiorem demonstrabit uirtutem.
Morale lxxiiii. Quoniam uirtus spiritualis hostia est, et quoniam auaricia a uana gloria est, et quoniam triplex est concupiscencia naturalis neccesaria neutra.
74.3.1 Sequamur igitur eum et accipiamus crucem. Etsi enim non adest persecutio, sed alterius adest mortis tempus.
74.3.2 Mortificate, enim ait, membra uestra que sunt super terram. Extinguamus igitur concupiscentiam, interficiamus furorem, destruamus inuidiam.
74.3.3 Hoc est sacrificium uiuens. Non in cinerem hoc sacrificium desinit, neque in fumum effunditur, neque lignis indiget, et igne et gladio. Habet enim ignem et gladium spiritum sanctum.
74.3.4 Hoc usus gladio circumcide cordis superflua et aliena, aperi preclusionem auris. Egritudines enim et perniciose concuspisciencie obstruere assueuerunt uerbi introitum.
74.3.5 Etenim pecuniarum concupiscencia preposita, non dimittit audire eum qui de elemosina est sermonem, et liuor adueniens, inhibet eam que de amore est doctrinam. Et alia egritudo incidens, rursus desidiorem eam facit ad omnia.
74.3.6 Interimamus igitur perniciosas concupiscencias. Etenim sufficit uelle et omnia extincta sunt. Ne enim utique hoc inspiciamus quoniam tyrannicum pecuniarum desiderium est, sed quoniam nostre pigricie tyrannis.
74.3.7 Multi denique neque quoniam est argentum scire dicuntur. Non enim est naturale desiderium hoc. Naturalia enim desuper et a principio submissa sunt.
74.3.8 Aurum autem et argentum eciam usque ad multum tempus, neque quid sunt cognitum erat. Vnde igitur ad auctum est desiderium hoc? A uana gloria et pigricia ultima.
74.3.9 Desideriorum enim hec quidem sunt necessaria, alia uero naturalia, alia uero neutrum horum. Quale quid dico? Quecumque corrumpunt animal, non completa hec naturalia et necessaria existunt. Puta quod cibariorum et potuum et quod dormiendi desiderium.
74.3.10 Corporum autem amor naturalis quidem est sed non necessarius. Multi enim eum superauerunt et non perierunt inde. Pecuniarum uero desiderium neque naturale, neque necessarium, sed superfluum.
74.3.11 Etsi uoluerimus, neque suscipiemus id in inicio. Quocirca et Christus disputans de uirginitate, ait: Qui potest capere, capiat. De pecuniis autem non ita, sed quid? Nisi quis abrenunciauerit eis omnibus que existunt, non est me dignus.
74.3.12 Nam quod quidem facile est admonet. Quod uero superexcedit multos, concedit optioni. Quid igitur omni priuamus nosipsos excusatione?
74.3.13 Nam qui quidem a magis tyrannica passione captus est, non multam dabit uindictam. Qui uero ab imbecilli captus est, omni priuatus est excusatione.
74.3.14 Quid enim dicemus cum dixerit: Esurientem me uidistis et non nutristis? Quam habebimus excusationem? Inopiam premittemus penitus? Sed non sumus uidua illa pauperiores que duos obolos mittens, omnes deuicit.
74.3.15 Non enim quantitatem illationis expetit Deus, sed mensuras mentis. Sed et hoc eius procurationis.
74.3.16 Admirantes igitur eius clemenciam possibilia offeramus ut et secundum presentem uitam et secundum futuram multa potientes Dei clemencia, possimus promereri eterna bona nobis promissa, gracia et misericordia domini nostri Ihesus Christi cui gloria et imperium in secula seculorum, amen.