74.3.6 Interimamus igitur perniciosas concupiscencias. Etenim sufficit uelle et omnia extincta sunt. Ne enim utique hoc inspiciamus quoniam tyrannicum pecuniarum desiderium est, sed quoniam nostre pigricie tyrannis.
74.3.6 Tollamus ergo malas cupiditates, ad quod uoluntas satis est, ut omnes extinguantur. Neque consideremus uiolentam esse pecuniarum cupiditatem, sed uiolentam desidiam nostram.
74.3.6 Tollamus ergo malas cupiditates, ad quod voluntas satis est, vt omnes extinguantur: neque consideremus violentam esse pecuniarum cupiditatem, sed violentam desidiam nostram.
74.3.6 Tollamus ergo malas concupiscentias: nam sufficit velle, et omnia exstinguuntur. Ne, quaeso, illud attendamus, pecuniarum amorem esse tyrannidem, sed vere tyrannidem esse segnitiem nostram.