Omelia LXXIV (lxxiii)

74.1.1 Dicit ei Philippus: Domine, ostende nobis patrem, et sufficit nobis. Dicit ei Iesus, Tanto tempore vobiscum sum, et non cognouisti me Philippe? qui videt me, videt et patrem.

74.1.2 Propheta aiebat Iudaeis, Aspectus meretricis factus tibi, cui nullus pudor est: quod vt mihi videtur non illi tantum ciuitati dici merito potest, sed omnibus aduersus veritatem impudentibus.

74.1.3 Dicente enim Philippo, Ostende nobis patrem: respondit, Tanto tempore vobiscum sum, et non cognouisti me Philippe? et tamen nonnulli sunt, qui post haec verba abscindunt a patre filium.

74.1.4 Atqui quam maiorem inquiris propinquitatem? Quidam enim ex hoc verbo in Sabellii haeresim decidunt:

74.1.5 verum nos et his et illis omissis, tanquam e regione contrariis dictorum veritatem perscrutemur.

74.1.6 Tanto tempore vobiscum sum, et non cognouisti me Philippe? Quid enim, Tu ne pater es, quem inquiro? Minime, inquit: propterea non dixit, Non cognouisti eum: sed

74.1.7 nihil aliud demonstrans, quam quod nihil aliud est filius, quam quod est pater manens in esse filius. Vnde autem ad hoc venit Philippus?

74.1.8 Dixit, Si cognouissetis me, et patrem meum vtique cognouissetis. Et ad Iudaeos huiusmodi saepenumero vsus est verbis.

74.1.9 Quoniam ergo aliquando Petrus et Iudaei, quis esset pater interrogarunt, atque etiam Thomas, et nullus manifeste intellexit, sed adhuc quid diceret, ignorabant.

74.1.10 Ne videretur molestus esse Philippus, et post Iudaeos magistrum tentare interrogando putaretur: huic particulae, Ostende nobis patrem: addidit, Et sufficit nobis: nihil aliud quaerimus.

74.1.11 Atqui dixerat Christus, Si cognouissetis me, et patrem meum vtique cognouissetis: et ita per se patrem ostendebat. Philippus autem in contrarium ordinem vertit inquiens, Ostende nobis patrem, tanquam Christum certo cognosceret:

74.1.12 verum non dimisit eum Christus, sed ad viam dirigit, per se patrem cognosci persuadens,

74.1.13 Ipse autem carneis his videre oculis eum volebat, prophetarum forsitan recordatus, quod deum viderint: sed permissio fuit illa o Philippe. inquit ergo, Deum nemo vidit vnquam.

74.1.14 Et iterum, Omnis qui audit a deo, et discit, venit ad me. Neque vocem eius audistis, neque faciem eius vidistis. Et in veteri testamento: Nemo videbit faciem meam, et viuet.

74.1.15 Quid Christus? vehementius arguit, Tanto tempore vobiscum sum, et non cognouisti me Philippe? Et non dixit, vidisti: sed cognouisti.

74.1.16 Nunquid te nosse volo, inquit? Patrem nunc videre quaero: tu autem mihi dicis, non cognouisti me? Quamnam hoc habet consequentiam? Magnam quidem.

74.1.17 Cum enim hoc sit quod est pater manens filius, merito in se patrem ostendit. Inde personas diuidens inquit: Philippe, qui videt me, videt et patrem. Ne quis diceret, quod pater sit ipse filius:

74.1.18 nam si ipse esset pater, non sane dixisset, Qui videt me, videt patrem. Sed cur non eum admonuit, quod impossibilia, et supra hominem, et sibi soli possibilia postularet?

74.1.19 Cum enim Philippus dixisset, sufficit nobis, tanquam ipsum cognoscens: ostendit quod neque ipsum Philippus viderit1603: videret. Certe enim si illum vidisset, etiam ipsum videre potuisset,

74.1.20 ideo inquit: Philippe, qui videt me, videt et patrem. Si quis me videt et illum videbit: hoc est, neque ego, neque ille videri possumus.

74.1.21 Philippus enim visus cognitionem quaerebat, et cum Christum se vidisse arbitraretur, volebat eodem modo et patrem videre: vnde neque se videri ostendit.

74.1.22 Quod si quis dicat visum hoc in loco cognitionem intelligi, id ego non nego. Philippe, qui me nouit, inquit, nouit et patrem.

74.1.23 Attamen non propter hoc dixit, sed vt eandem substantiam demonstraret. Qui meam substantiam videt, videt et patris. Et quare hoc? An ne qui creaturam nouit, nouit et deum?

74.1.24 Atqui omnes creaturam norant, et videbant, deum non omnes norant. Praeterea, videamus quid Philippus videre quaerat. Num sapientiam patris? num benignitatem? Minime, sed quid esset deus, ipsam videlicet substantiam.

74.1.25 Ad hoc ergo respondet Christus: Philippe, qui videt me. Qui autem creaturam videt, non tamen videt dei substantiam. Philippe, qui videt me, inquit, et patrem meum videt.

74.1.26 Quod si alterius esset substantiae, minime hoc dixisset. Vt autem pinguiori vtamur sermone. Nemo qui aurum ignorat, in argento auri substantiam videre potest. Non enim alia per aliam apparet natura:

74.1.27 ideo bene reprehendit inquiens, Tanto tempore vobiscum sum, tantam accepisti doctrinam, magna signa et propria diuinitatis,

74.1.28 et quae pater solus operatur, vidisti, soluta peccata, arcana in medium prolata, mortem fugatam, operationem ex terra factam, et non cognouisti me?

74.2.1 Quoniam carne circundatus erat, propterea dixit, Non cognouisti me. Vidisti patrem, noli amplius quaerere vt videas: in illo enim me vidisti. Si nouisti me, noli amplius quaerere, siquidem in me illum nouisti.

74.2.2 Non credis, quia ego in patre? Hoc est, in illius substantia appareo. Verba quae ego loquor vobis, a meipso non loquor.

74.2.3 Vides propinquitatis excessum, et vnius substantiae exemplum? Pater in me manens ipse facit opera. Quo modo a verbis incipiens transit ad opera?

74.2.4 Dici enim poterat, Ipse loquitur: sed duo hic ponit, doctrinam et signa, vel quod etiam verba erant opera.

74.2.5 Quo modo ergo facit? Etenim alibi inquit, Si non facio opera patris mei, nolite mihi credere. Quo modo ergo hoc in loco patrem facere attestatur? Vt plane ostendat, inter patrem et filium nullam esse differentiam:

74.2.6 hoc est, non aliter pater, et aliter ego facio. Nam alibi et se et patrem operari inquit: Pater meus vsque modo operatur, et ego operor. Illic nullam operum diuisionem, hic idem ostendit.

74.2.7 Quod si pinguior verborum significantia humilitatem arguit, noli admirari. Prius enim cum dixisset, non credis, ita prosecutus est, vt ipsum in fidem traheret:

74.2.8 corda nanque eorum ingrediebatur. Creditis, quia ego in patre, et pater in me est? Oportuit enim cum patrem et filium audistis, nihil aliud in substantiali cognatione constituenda quaerere.

74.2.9 Quod si vobis hoc non satis est ad aequalitatem, et eandem substantiam ostendendam, saltem ex operibus intelligite.

74.2.10 Et qui videt me, videt et patrem meum. Si de operibus dictum est, non sane posterius dixisset: Alioqui, propter opera ipsa mihi credite.

74.2.11 Inde se non ea tantum posse, sed et longe maiora per excessum ostendit.

74.2.12 Non enim maiora his posse se, sed quod mirabilius est, se aliis dare posse maiorum1603: maiorem potestatem profitetur.

74.2.13 Amen amen dico vobis, qui credit in me, opera quae ego facio, et ipse faciet: et maiora his faciet, quia ego vado ad patrem. Hoc est, vestrum iam est miracula operari, ego abeo.

74.2.14 Inde cum sermonem perfecisset, vt ratio exigebat, inquit: Quodcunque, petieritis patrem meum in nomine meo hoc faciam, vt in me glorificetur pater.

74.2.15 Vides iterum quo modo hoc facit? Ego, inquit, faciam: et non dixit, vt glorificem patrem, sed, vt glorificetur in me pater.

74.2.16 Atqui alibi dicebat, Deus glorificabit eum in seipso: hic vero, ipse glorificabit patrem. Cum enim filius1603: filium magna posse apparet, in eo pater glorificatur.

74.2.17 Sed quid signat, in nomine meo? Quod apostoli dicebant: In nomine Iesu Christi surge, et ambula. Quaecunque enim ipsi operabantur, eorum author erat Christus, et manus domini erat cum illis. Ego faciam, inquit.

74.2.18 Ecce eius authoritatem: quae per alios fiunt, ipse facit. Quae per se facit, num ne1603: nonne ipse non potest, sed a patre operatur? Et quisnam haec diceret?

74.2.19 et qua gratia secundum hoc ponit? Vt sermonem suum confirmet, ostendatque ad priora illa nostri gratia descendisse.

74.2.20 Illa enim particula, Ad patrem vado: hoc est, non pereo, sed in propria permanebo dignitate in coelis, quae omnia ad eos consolando dicebat.

74.2.21 Cum enim credibile esset eos nondum resurrectione intellecta, quadam affici tristicia, aliis ipsos eiusmodi virtutes collaturos pollicetur, vndique eos consolans, et quod non modo perpetuo mansurus sit, sed etiam maiora ostensurus.

74.3.1 Eum igitur sequamur, tollamus eius crucem: quod si non persecutionis alterius, tamen mortis tempus est.

74.3.2 Mortificate, inquit, membra vestra, quae sunt super terram. Extinguamus cupiditatem, iram, inuidiam:

74.3.3 hoc est viuum sacrificium, quod non in cinerem consumitur, neque in fumum euanescit, neque lignis eget, non igne, non gladio, quae duo spiritus sanctus habet.

74.3.4 Gladio enim superflua et aliena cordis abscindit, aperit obturatum auditum. Morbi enim et malae cupiditates solent salutaribus sermonibus aditum obstruere.

74.3.5 Siquidem auiditas pecuniarum non sinit de eleemosyna praecepta audire, et si praeualuerit inuidia, charitatis doctrinam expellit, et alius quilibet morbus animam occupans, ad omnia pigriorem reddit.

74.3.6 Tollamus ergo malas cupiditates, ad quod voluntas satis est, vt omnes extinguantur: neque consideremus violentam esse pecuniarum cupiditatem, sed violentam desidiam nostram.

74.3.7 Multi quid sit argentum, nescire se dicunt: non enim naturalis est eius cupiditas. Naturales enim affectus a principio et ortu ipso nobis infunduntur.

74.3.8 Aurum autem et argentum etiam diutius ignotum fuit. Vnde ergo aucta est huiusmodi cupiditas? Ab inani gloria, a summa desidia.

74.3.9 Cupiditatum enim aliae necessariae sunt, aliae naturales, aliae neutrum. Vt exempli gratia: Quaecunque animal perimunt cum non explentur, ipsae naturales sunt, et necessariae: vt edendi, bibendi, dormiendi.

74.3.10 Corporum amor naturalis est, non necessarius: multi nanque eum vincunt, neque tamen pereunt. Pecuniarum autem auiditas, neque naturalis est, neque necessaria, sed superuacanea:

74.3.11 et si voluerimus, eius dominium non recipiemus. Certe Christus de virginitate disputans, inquit: Qui potest capere, capiat: de pecuniis autem aliter: Nisi quis renunciauerit omnibus rebus suis, non est me dignus.

74.3.12 Rem enim facilem admonebat, quod autem multos exuperat, voluntati et electioni permittebat. Quid ergo omnem nobis de ea excusationem auferimus?

74.3.13 Nam qui a vehementiore affectu vincitur, non multum puniendus est: sed qui ab imbecillo hoste superatur, minime potest excusari.

74.3.14 Quid respondebimus dicenti: Esurientem me vidistis, et non dedistis mihi cibum:1603: cibum? Quo modo nos purgabimus? Adducemus paupertatem? sed non sumus vidua illa pauperiores, quae duos obolos offerens, omnes superauit.

74.3.15 Neque enim quid offeras, deus aspicit, sed dantis voluntatem: hoc enim sibi curae est.

74.3.16 Eius ergo benignitate perspecta, quae possumus offeramus, vt1603: om. et in praesenti vita, et in futura diuinam gratiam consecuti, promissis bonis perfruamur1603: fruamur, gratia et benignitate domini nostri Iesu Christi, et cetera.


PREVIOUS HOMILY | NEXT HOMILY