PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

74.3.16 Admirantes igitur eius clemenciam possibilia offeramus ut et secundum presentem uitam et secundum futuram multa potientes Dei clemencia, possimus promereri eterna bona nobis promissa, gracia et misericordia domini nostri Ihesus Christi cui gloria et imperium in secula seculorum, amen.
CLOSE
Griffolini

74.3.16 Eius ergo benignitate perspecta, quae possumus, afferamus1470/1486/1530: offeramus, ut et in praesenti uita et in futura diuinam gratiam consecuti promissis bonis perfruamur. Gratia et benignitate domini nostri Iesu Christi, cui gloria in saecula1470/1486: et cetera; 1530: Iesu Christi et cetera1470/1486: et cetera; 1530: Iesu Christi et cetera.
CLOSE
Griffolini-Montanus

74.3.16 Eius ergo benignitate perspecta, quae possumus offeramus, vt1603: om. et in praesenti vita, et in futura diuinam gratiam consecuti, promissis bonis perfruamur1603: fruamur, gratia et benignitate domini nostri Iesu Christi, et cetera.
CLOSE
Montfaucon

74.3.16 Illius itaque benignitatem mirati, quae possumus offeramus; ut et in praesenti vita et in futura multam consequuti Dei clementiam, promissis frui bonis possimus, gratia et benignitate Domini nostri Jesu Christi, cui gloria in saecula saeculorum, amen.