75.1.4 Propterea et ad discipulos dixit: Si amatis me, mandata mea seruate. Quia enim dixit: Quodcumque petieritis, ego faciam, ut non simpliciter sine operibus petitionem ualere induxit: Si amatis me, tunc ait: Faciam.
75.1.4 Ideo ad discipulos dicebat: Si diligitis me, mandata mea seruate. Cum enim dixisset: Quodcunque petieritis, ego faciam, ne simplicem petitionem ualere arbitrarentur, addidit: Si diligitis me, tunc faciam.
75.1.4 ideo ad discipulos dicebat: Si diligitis me, mandata mea seruate. Cum enim dixisset: Quodcunque petieritis, ego faciam: ne simplicem petitionem valere arbitrarentur, addidit: Si diligitis me, tunc faciam.
75.1.4 Ideo discipulis dicebat: Si diligitis me, mandata mea servabitis. Cum enim dixisset, Quodcumque petieritis, ego faciam; ne putarent solam petitionem esse satis, subdidit, Si diligitis me, tunc, inquit, faciam.