Iohannis Crisostomi omelie in Iohannem
Omelia LXXV (Paris fol.131ra-133rb; Harley fol.168rb-171rb)
75.1.1 Si amatis me, mandata mea seruate; et ego rogabo patrem et alium paraclitum dabit uobis ut maneat uobiscum in eternum, spiritum ueritatis quem mundus non potest accipere quoniam non considerat eum neque cognoscit eum.
75.1.2 Operibus nobis opus est ubique et actibus, non ea que per uerba ostensione. Dicere enim et promittere omni facile est, agere uero non adhuc facile est similiter.
75.1.3 Quid utique hoc dico? Quoniam multi sunt nunc dicentes timere Deum et amare, operibus autem contraria ostendunt. Deus autem eum qui per opera amorem inquirit.
75.1.4 Propterea et ad discipulos dixit: Si amatis me, mandata mea seruate. Quia enim dixit: Quodcumque petieritis, ego faciam, ut non simpliciter sine operibus petitionem ualere induxit: Si amatis me, tunc ait: Faciam.
75.1.5 Quia uero decens erat eos et audientes quoniam: Ego ad patrem uado, turbari, nunc ait: Non hoc est amare, turburi nunc, sed suaderi ab hiis que dicta sunt.
75.1.6 Dedi uobis mandatum ut ametis uos inuicem, ut ita faciatis uobis inuicem, ut et ego uobis feci. Hoc est amor obedire hiis et cedere ei qui diligitur.
75.1.7 Et ego rogabo patrem et alium paraclitum dabit uobis. Condescensionis rursus sermo est.
75.1.8 Quia enim nondum eum cognoscentes congruum erat uehementer inquirere coexistenciam illam, uerba illa eam que secundum carnem eius presenciam, et nullam suscipere consolationem abeunte.
75.1.9 Quid ait? Rogabo patrem et alium paraclitum dabit uobis, hoc est alium ut me. Verecundentur et qui que Sabellii egrotant, et qui de spiritu non decentem opinionem habent.
75.1.10 Etenim mirabile sermonis hoc est quoniam eas que ex dyametro sunt hereses, uelut uno ictu sustulit.
75.1.11 Nam hoc quidem id est dicere alium ostendit spiritus, id est eius ypostaseos differenciam, hoc autem id est dicere paraclitum substancie cognationem.
75.1.12 Propter quid autem dixit: Rogabo patrem? Quoniam si dixisset: Ego mittam, non utique similiter credidissent.
75.1.13 Nunc autem quod in studium ducitur, hoc est ut credatur ipse. Postea enim ipse eum mittit, dicens: Accipite spiritum sanctum.
75.1.14 Hic autem ait: Rogate patrem ut fide dignum faciat eis sermonem. Quia et Iohannes ait de eo: De plenitudine eius nos omnes accepimus. Quoniam autem habebat qualiter ab alio accipit?
75.1.15 Et rursus: Ipse uos baptizabit in spiritu sancto et igne. Quid autem apostolis plus habebat, si patrem rogare debebat ne daret aliis, quando illi multociens et sine oratione uidentur hoc facientes?
75.1.16 Qualiter autem si secundum rogationem a patre mittitur, ipse ex seipso superuolat?
75.1.17 Qualiter autem ab alio mittitur qui est ubique presens, et diuidit singulariter unicuique sicut uult, et dicens cum auctoritate: Determinate michi Paulum et Barnabam?
75.1.18 Et nimirum Deo ministrabant qui ministrabant, sed tamen cum auctoritate in proprium opus eos uocauit, non quoniam in aliud opus uocabat, sed ut potestatem ostendat.
75.1.19 Quid igitur ait: Rogabo patrem? ostendens aduentus tempus. Quando enim eos purgauit per sacrificium, preinstitit spiritus sanctus.
75.1.20 Et quid utique unquam existentem cum eis non superueniebat? Quoniam nondum fuerat sacrificium oblatum.
75.1.21 Quia uero de reliquo et peccatum solutum erat, et ipsi ad pericula mittebantur, et ad agones exuebantur, oportebat eum qui ungebat superuenire.
75.1.22 Cuius autem gracia non confestim post resurrectionem spiritus uenit? Vt in multo eius constituti desiderio cum multa eum suscipiant gracia. Nam donec quidem erat cum eis Christus, non erant in tribulatione.
75.1.23 Quia uero abiit denudati et in timore multo constituti cum multo debebant eum suscipere desiderio. Vobiscum manebit. Hoc ostendit quoniam neque post mortem abstitit.
75.1.24 Vt autem non paraclitum audientes rursus incarnationem aliam suspicentur, et oculis putent eum considerare, corrigens ait: Quem mundus non potest accipere quoniam non considerat eum.
75.1.25 Non enim ita erit uobiscum sicut ego, sed in ipsis habitabit uestris animabus. Hoc enim est in uobis manebit.
75.1.26 Spiritum autem ueritatis eum uocat, per hoc typos qui in ueteri testimento erat, ostendens, ut uobiscum sit. Quod ait ipse quoniam: Ego uobiscum sum.
75.1.27 Aliter autem et aliud quid enigmatice insinuat quoniam non pacietur hec que ego, neque abibit. Quem mundus non potest accipere quoniam non considerat eum.
75.1.28 Quod enim dic michi aliorum considerabile? Nichil. Sed hic cognitionem ait. Induxit denique: Neque cognoscit eum. Nouit enim de certissima cognitione considerationem dicere.
75.1.29 Quia enim sensuum certior est uisus, per hunc semper certissimam representat cognitionem.
75.1.30 Mundum autem perniciosos ait hic, et hac consolans eos gracia dandi eis donum precipuum. Vide quot eleuauit eum qui de eo sermonem.
75.1.31 Dixit quoniam alius ut ego est, dixit quoniam non dimittet uos, dixit quoniam ad uos solos uenit quemadmodum, et ego, dixit, quoniam in uobis manebit, sed neque ita tristiciam eorum abiecit.
75.1.32 Ipsum enim querebant adhuc et consuetudinem eius, hoc denique curans ait: Neque ego dimittam uos orphanos, ueniam ad uos. Ne trepidetis, ait.
75.1.33 [lacuna]
75.1.34 Non propterea dixi quoniam apud uos manebit ut non ultra uisurus uos; non dimittam uos orphanos. Quia enim incipiens dixit: Filioli, propterea et hic ait: Non dimittam uos orphanos.
75.2.1 Igitur circa principium quidem dixit quoniam Venietis quo ego uado, et quoniam In domo patris mei mansiones multe sunt. Hic autem quia longum tempus illud erat, dat spiritum.
75.2.2 Sed quia nescientes quid umquam est quod dicitur, non habebant sufficientem consolationem. Non dimittam uos orphanos, dicit. Hoc enim maxime querebant.
75.2.3 Sed quia hoc, id est uenio ad uos ostendentis erat presenciam ut non rursus eandem querant qualem et prius. Vide qualiter id quidem manifeste non dixit, enigmatice uero insinuauit.
75.2.4 Dicens enim: Adhuc parum est et mundus non considerat me, induxit: Vos autem considerabitis me. Acsi diceret: Veniam quidem ad uos. Non tamen similiter ut prius per unamquamque uobiscum consistens diem.
75.2.5 Et ut non dicant, qualiter igitur Iudeis dixisti: Amodo non uidebitis me? soluit optionem dicens: Ad uos solos ueniam.
75.2.6 Quia et spiritus ad uos solos ueniens talis est. Quoniam ego uiuo et uos uiuetis.Non enim utique crux distare facit uos in finem, sed momento paruo occultat solum.
75.2.7 Vitam autem michi uidetur non presentem solum, sed et futuram dicere: In illa die cognoscetis quoniam ego in patre et uos in me et ego in uobis.
75.2.8 Igitur quod dictum est in patre quidem substancie est, in illis uero unanimitatis et auxilii quod a Deo est. Et qualiter habet rationem, dic michi, ait?
75.2.9 Igitur qualiter quidem contrarium habet rationem? Multum enim medium et uehementer infinitum Christi et discipulorum.
75.2.10 Si uero eadem posita sunt uerba in Christo et discipulis, ne mireris. Nouit enim scriptura multociens eisdem uerbis in Deo et hominibus positis, non similiter uti.
75.2.11 Quia et dii dicimur et filii Dei, et non idem robur habet uerbum in nobis et in Deo positum. Et ymago filius dicuntur et gloria et nos, sed multum est medium.
75.2.12 Et rursus: Nos autem Christi, Christus autem Dei. Non similiter autem Dei Christus et nos Christi. Quid autem est quod dicit?
75.2.13 Cum resurrexero, ait, scietis quoniam non abscisus sum a patre, sed eandem habeo uirtutem, et quoniam uobiscum sum continue,
75.2.14 rebus preconantibus id quod circa uos auxilium a me factum inimicis subtractis uobis propalantibus uersutiis de medio fratris predicatione florente secundum unamquamque diem omnibus cedentibus et concedentibus sermoni pietatis.
75.2.15 Sicut misit me et ego mitto uos. Vides quoniam neque hoc idem robur dictio habet? Si enim ita exceperimus, nullo erant distantes apostoli a Christo.
75.2.16 Propter quid autem ait: Tunc cognoscetis? Quoniam tunc uiderunt eum resurrexisse et esse cum eis. Tunc certissimam fidem didicerunt.
75.2.17 Magna enim spiritus sancti uirtus erat que omnia eos erudiebat. Qui habet mandata mea et seruat ea, ille est qui amat me. Non enim sufficit habere solum, sed et custodia nobis opus est certissima.
75.2.18 Propter quid autem multociens eis idem dicit, puta: Si amatis me, mandata mea seruate. Qui habet mandata mea, et seruat ea;
75.2.19 et: Si quis audierit meum sermonem et seruauerit eum, ille est qui amat me. Qui non audit meos sermones, non amat me?
75.2.20 Estimo eum tristiciam eorum enigmatice insinuare. Quia enim multa de morte sua philosophatus est, dicens: Qui odit animam suam in mundo hoc, in uitam eternam custodiet eam;
75.2.21 et: Si quis non acceperit crucem eius et secutus fuerit me, non est me dignus. Debet autem et alia plura dicere, exprobrans eos ait: Estimatis uos ex amore pati tristari? Immo non tristari amoris esset.
75.2.22 Quoniam autem hoc per totum construere uult, in id procedens sermonem recapitulauit. Si enim amaretis me, ait, gauderetis utique quoniam ad patrem meum uado. Nunc autem a trepidatione hoc patimini.
75.2.23 Ita uero disponi ad mortem, non est meorum mandatorum recolentis. Oporteret enim uos crucifigi, si demum uere amaretis me. Quia enim meus sermo admonet, non timere ab hiis qui occidunt corpus.
75.2.24 Hos tales et pater amat, et ego, et manifestabo eis meipsum. Deinde Iudas: Et quid, ait, quoniam debes nobis manifestare teipsum?
75.3.1 Vides a trepidatione opilatam eorum animam? Confusa enim fuerat et turbata, et estimauit Iudas sicut mortuos uidemus sompno, ita et eum debere uideri.
75.3.2 Vt igitur non hoc suspicenter, audi quid ait: Ego et pater ueniemus ad eum, et mansionem apud eum faciemus.
75.3.3 Quasi dicat: Sicut pater manifestat seipsum, ita et ego. Non hac autem solum, sed et in dicendo quoniam mansionem apud eum faciemus, destruxit suspicionem quod sompniorum non est.
75.3.4 Tu autem mecum considera discipulum et turbatum et non audentem manifeste dicere quod dicere cupiebat. Non enim dixit: Ve nobis quoniam morieris, et ut mortuus debes assistere.
75.3.5 Sed non dixit ita, sed: Quid est quoniam nobis debes manifestare teipsum et non mundo? Dicit igitur quoniam manifestabo uobis meipsum et non mundo quoniam uos mandatum meum seruastis.
75.3.6 Vt enim non postea uidentes eum phantasma estiment. Propterea hec predicit:
75.3.7 Et ut non ita, ut dixi, estiment eis ostendi, dicit et causam quia mandata mea seruastis, dicit quoniam et spiritus ita debet ostendi.
75.3.8 Si uero tanto cum eis factus tempore nondum ferunt illius substanciam, magis autem neque intelligunt eam. Quid utique passi essent si secus principium ita eis ostensus esset? Propterea et simul comedit ut non phantasma res estimaretur.
75.3.9 Si enim super aquas uidentes eum hoc estimarunt, et nimirum eodem uisu ostenso et non multum ante distante.
75.3.10 Quid utique suspicati essent, si demum eum uidissent resurrexisse, quem uiderant detentum et faciatum? Propterea continue eis dicit quoniam ostendetur.
75.3.11 Et qualiter? ut non fantasma estiment. Qui non amat me, sermones meos non seruat. Et sermonem quem audistis, non est meus, sed eius qui misit me.
75.3.12 Itaque non me solum sed neque patrem amat qui hunc non audit sermonem. Si enim hoc argumentum est amoris exaudire mandata, hec autem patris sunt. Qui audit non filium solum, sed et patrem, amauit.
75.3.13 Qualiter autem tuus et non tuus? hoc est quoniam nichil extra patrem loquor, neque proprium quid aliud preter id quod uidetur illi.
75.3.14 Hec locutus sum uobis apud uos manens. Quia hec immanifesta erant et hec quidem neque intellexerant, plura uero in dubitationem ducebant;
75.3.15 ut non turbarentur rursus neque dicant qualia mandata eripiut eos ab agonia uniuersa, dicens: Paraclitus autem quem pater mittet in nomine meo, ille uos docebit.
75.3.16 Fortassis immanifesta sunt ea que dicta sunt uobis nunc, sed est eorum manifestus magister ille, hoc autem id est: Apud uos manebit, enigmatice insinuantis est quoniam ipse abit.
75.3.17 Deinde ut non tristarentur ait quoniam: Donec apud eos ipse maneat, et spiritus non ueniat, nichil magnum neque excelsum poterunt scire.
75.3.18 Hec autem dicit preparans eos generose ferre eius recessionem ut magnorum causam futuram eis bonorum. Continue uero paraclitum uocat propter continentes eos tunc tribulationes.
75.3.19 Quia igitur et hec audientes turbabantur excogitantes odia, prelia, recessionem eius, uide qualiter eos corripit, rursus dicens: Pacem dimitto uobis.
75.3.20 Quasi dicens: Quid ledimini a mundi turbatione, donec pacem habueritis ad me? Non enim talis hec pax.
75.3.21 Nam que extrorsum et in malo fit multociens et inutilis et eis qui habent nichil profuit. Ego autem do talem ut adinuicem pacificetis quod uos fortiores facit.
75.3.22 Sed quia rursus dixit dimitto quod erat recedentis et sufficiens erat eos confundere. Propterea rursus ait: Non turbetur cor uestrum, neque formidet. Vides quoniam hec quidem a dilectione, illa uero a formidine paciebantur?
75.3.23 Audistis quoniam ego dixi uobis quoniam: Vado ad patrem et uenio ad uos. Si amaretis me, gauderetis utique quia uado ad patrem quia pater maior me est. Et quod hoc eis gaudium ferre debebat? quam consolationem?
75.4.1 Quid igitur est quod dictum est? Nondum nouerant quid resurrectionis, neque qualem oportebat de eo habere opinionem.
75.4.2 Qualiter enim qui neque quoniam resurgeret sciebant? Patrem uero magnum esse estimabant.
75.4.3 Dicit igitur: Etsi de me formidatis ut non sufficiente michi ipsi presistere, neque confiditis quoniam post crucem rursus uos uidebo.
75.4.4 Sed audientes quoniam ad patrem uado, oportebat letari de reliquo quoniam ad maiorem uado et potentem omnia soluere uersuta.
75.4.5 Vos audistis quoniam ego dixi uobis. Propter quid hoc posuit? Quia ita uehementer confido in hiis, ait, que fiunt ut et predixerim, ita non formidaui.
75.4.6 Hoc denique et post hec dixi uobis antequam factum esset ut cum factum fuerit credatis quoniam ego sum. Acsi diceret: Non sciretis nisi ego dixerim, nequaquam autem dixissem nisi confiderem.
75.4.7 Vides condescensionis sermonem esse? Etenim cum dicit: Putatis quoniam non possum rogare patrem meum, et representabit michi duodecim legiones angelorum? ad suspicionem eorum qui audierunt loquitur.
75.4.8 Nequaquam enim dicet, quis utique etsi uehementer sit insanus quoniam non poterat sibiipsi auxiliari, sed angelis indigebat. Sed quia de eo ut homine opinionem habebant, propterea ait: Duodecim legiones angelorum.
75.4.9 Et nimirum simpliciter apud eos interrogauit, et proiecit ad ea que retrorsum. Si autem dixerit quis maiorem esse patrem ut eam filii, neque hoc contradicimus, sed non tamen hoc alterius esse filium substancie facit.
75.4.10 Quod autem dicit tale est: Donec quidem utique hic fuero, decens erat nos estimare quoniam periclitam? Si autem illuc abiero, confidite quoniam in cautela sumus. Illum enim nullus superare poterit.
75.4.11 Hec autem omnia ad imbecillitatem discipulorum dicebantur. Nam et ipse quidem eciam confido, et non curo mortem. Propterea enim dixit: Hec dixi uobis antequam facta essent.
75.4.12 Quia uero uos nondum potestis eum qui de hiis suscipere sermonem, a patre quem estimatis magnum esse, induco consolationem. Mitigans igitur eos, rursus dicit tristia.
75.4.13 Non ultra loquar uobiscum. Propter quid? Venit enim princeps mundi huius, et in me habet nichil. Mundi autem principem dyabolum ait, et perniciosos homines.
75.4.14 Ita uocans. Non enim celi principatur et terre quia utique euertisset omnia et submisset. Principatur autem eorum qui seipsos tradiderunt ei.
75.4.15 Propterea et principem tenebrarum seculi huius uocat. Tenebras hic rursus perniciosos actus uocat. Quid igitur? Dyabolus te interfecit? Nequaquam. Non enim habet in me quicquam.
75.4.16 Qualiter igitur te interficiunt? Quia uolo. Et ut cognoscat mundus quia diligo patrem. Non enim obnoxius existens morti, ait, neque debens, propter amorem autem qui ad patrem sustinebo.
75.4.17 Hoc autem ait ut rursus eorum resuscitet animam, et discant quoniam non inuitus, sed uolens ad hoc uenit, et quoniam contempnens dyabolum.
75.4.18 Non enim sufficiebat dicere quoniam: Adhuc paruo tempore uobiscum sum; sed continue idipsum quod contristabat, reuoluit decenter, donec id apud eos facile susceptibile faciat subtexens ei benigna.
75.4.19 Propterea quandoque quidem dicit: Vado et uenio; et: Quoniam ubi ego sum ut et uos sitis; et: Non potestis me nunc sequi, sequemini uero postea; et: Ad patrem uado; et: Pater maior me est; et: Antequam hec facta sunt, dixi uobis;
75.4.20 et quoniam: Non a necessitate hec patior, sed propter amorem patris. Vt excogitent ipsi quoniam non pernicies est hec res, neque nocumentum habens, sed demum qui ualde eum amat et qui amatur ab eo, ita uult.
75.4.21 Propterea utique benigna hec reminiscens, continue dicebat et tristia, exercitans eorum mentem. Etenim hoc, id est: Apud uos manebit, et quoniam confert uobis recessio, consolantis erant.
75.4.22 Propterea enim preassumens infinita dixit de eo, hec scilicet: In uobis est; et: Mundus non potest accipere; et: Ipse recolet omnia; et: spiritum ueritatis et spiritum sanctum;
75.4.23 et: Paraclitum; et quoniam: Confert uobis; ut non tristentur ut nullo existente qui presistet et auxiliabitur. Sed confert quod dicit, ostendens quoniam spirituales eos faciet.
75.5.1 Hoc denique et uidemus factum esse. Qui enim tremebant et formidabant, postquam acceperunt spiritum in media, prosilibant pericula, et ad ferrum et ignem et feras et pelagos et ad omne exuebantur supplicium;
75.5.2 et illiterati et ydiote cum tanta disputabant propalatione ut attonitos facerent eos qui auscultabant. A luteis enim ferreos eos fecit spiritus sanctus, et uolatiles operatus est, et ad nil humanorum eadem dimisit.
75.5.3 Talis enim est gracia illa. Etsi tristiciam inuenerit, dissoluit; etsi desiderium perniciosorum consumit; etsi trepidationem abicit et non dimittit hominem de reliquo esse eum qui participat eo;
75.5.4 sed uelut in ipsum transmigrantem celum, omnia que illic sunt ymaginari preparat. Propterea nullus quid eorum que existebant ei, dicebat proprium esse, sed perseuerabant in orationibus in exultatione et simplicitate cordis.
75.5.5 Hoc enim maxime indiget spiritus sanctus. Fructus enim spiritus sancti amor, gaudium, pax, fides, humilitas. Et equidem et dolent multociens qui spirituales, ait.
75.5.6 Sed tristicia gaudio est letior, quia et Caym tristatus est, sed mundi tristicia, et Paulus tristatus est, sed eam que secundum Deum.
75.5.7 Omne enim quodcumque fuerit spirituale, lucrum habet maximum, sicut et seculare omne, dampnum ultimum.
Morale lxxv. De ea que apostolorum post aduentum sancti spiritus potencia, et de uirtute et malicia hominum et angelorum, et quoniam que secundum debet tristicia bonum, que uero mundana malum.
75.5.8 Euellamus igitur inexpugnabile spiritus sancti auxilium, mandata seruantes, et in nullo angelis erimus minores. Neque enim illi qui incorporei sunt, tales sunt.
75.5.9 Si enim hoc esset, nullus utique incorporeorum factus esset perniciosus. Sed optio ubique omnium causa.
75.5.10 Propterea et in incorporeis hominibus et irrationabilibus deteriores inuenti sunt, et in hiis qui corpora habunt incorporeis meliores.
75.5.11 Omnes denique iusti terram habitantes, et corpora habentes direxerunt. Sicut enim in peregrini existentes et extranei terram habitarunt, celum autem ut ciues.
75.5.12 Ne igitur neque tu dic, carnem circumindutus sum, non possum fieri eorum qui pro uirtute animi sunt sudorum. Ne accuses conditorem.
75.5.13 Si enim carnem induere impossibilem fecit uirtutem animi, non est nostra accusatio. Quoniam autem non facit impossibile, monstrauit sanctorum cetus.
75.5.14 Paulum denique non prohibuit carnis natura fieri talem qualis factus est, neque Petrum accipere claues regni celorum.
75.5.15 Sed et Enoch carnem induens translatus est et non inuenibatur. Ita et Helias raptus est cum carne, et Abraham cum Ysaac et nepote carnem habentes claruerunt, et Ioseph cum ea luctatus est ad incontinentem mulierem.
75.5.16 Et quid dico carnem? Si enim cathenam carni circumposueris, in nullo lederet. Etsi enim ego ligatus sum, ait Paulus, sed sermo Dei non ligatus est.
75.5.17 Et quid dico uincula et cathenam? Appone et carcerem et claustra, et neque ita prohibitio fuerit hec uirtuti. Ita denique docuit Paulus.
75.5.18 Vinculum enim anime non est ferrum, sed formido et pecuniarum desiderium, et decem milia passionum. Hec ligant etsi solutum fuerit corpus.
75.5.19 Sed a corpore hec patiuntur, ait. Occasio hec et causatio falsa est. Si enim a corpore generarentur omnes utique ea sustinerent.
75.5.20 Sicut enim laborem et sompnum et esurire et sitire non est effugere quia nature sunt, ita et hec si talia essent nullum utique dimisissent extra suam esse tyrannidem.
75.5.21 Si uero multi effugiunt manifestum est quoniam pigritantis sunt anime tales minorationes.
75.5.22 Hanc igitur abscidamus et non accusemus corpus sed subiciamus id anime ut frenabile habentes eternis pociamur bonis, gracia et clemencia domini nostri Ihesu Christi cui gloria in seculum seculorum, amen.