75.5.20 Sicut enim laborem et sompnum et esurire et sitire non est effugere quia nature sunt, ita et hec si talia essent nullum utique dimisissent extra suam esse tyrannidem.
75.5.20 Vt enim lassitudinem, somnum, famem, sitim euitare non possumus, quoniam naturalia sunt, ita et illa neminem immunem et sibi non obnoxium relinquerent.
75.5.20 Vt enim lassitudinem, somnum, famem, sitim euitare non possumus, quoniam naturalia sunt: ita et illa si talia essent, neminem immunem, et sibi non obnoxium relinquerent.
75.5.20 Ut enim lassitudinem, somnum, famem, sitim non possumus vitare, quia haec naturalia sunt; sic et haec, si quidem talia essent, neminem sinerent sua tyrannide liberum.