Commentarius

[Homilia LXXV]

75.1.1 Si diligitis me, mandata mea servate: et ego rogabo Patrem, et alium Paracletum dabit vobis, ut maneat vobiscum in aeternum, Spiritum veritatis, quem mundus non potest accipere, quia non videt eum, nec scit eum.

75.1.2 Operibus semper egemus, non verborum ostentatione. Loqui enim et promittere cuivis facile est; operari non item.

75.1.3 Cur haec dixi? Quia multi nunc sunt qui dicunt se Deum timere et amare; sed operibus contraria exhibent. Deus autem per opera diligi quaerit.

75.1.4 Ideo discipulis dicebat: Si diligitis me, mandata mea servabitis. Cum enim dixisset, Quodcumque petieritis, ego faciam; ne putarent solam petitionem esse satis, subdidit, Si diligitis me, tunc, inquit, faciam.

75.1.5 Quia autem verisimile erat eos, cum dicentem audissent, ad Patrem vado, turbatos esse, dicit, Non est hoc diligere, nunc turbari; sed dictis obtemperare.

75.1.6 Dedi vobis mandatum, ut diligatis invicem, ut sic invicem faciatis, ut ego feci vobis. Haec est dilectio his obtemperare, et dilecto concedere.

75.1.7 Et rogabo Patrem, et alium Paracletum dabit vobis. Sese demittentis verba sunt.

75.1.8 Quia enim cum nondum illum probe cognoscerent, verisimile erat, eos illius absentis consortium, verba, carnalemque praesentiam admodum exquisituros esse, et nullam ipso absente accepturos consolationem;

75.1.9 quid ait? Rogabo Patrem, et alium Paracletum dabit vobis; id est, alium qualis ego sum. Erubescant qui Sabellii morbo laborant, et qui de Spiritu non recte sentiunt.

75.1.10 Nam in hoc sermone mirum illud est, quod haereses ex diametro oppositas uno ictu prosternat.

75.1.11 Nam cum dicit, alium, hypostasis illius differentiam indicat; cum vero dicit, Paracletum, substantiam eamdem.

75.1.12 Quare dicit, Rogabo Patrem? Quia si dixisset, Ego mittam, non ita credidissent.

75.1.13 Nunc enim id curat, ut Spiritus credatur: nam postea se mittere1862: missurum illum esse dicit, Accipite Spiritum sanctum.

75.1.14 Hic vero se rogaturum esse Patrem dicit, ut fide dignus sermo ipsis esset. Joannes quippe de illo dicit, De plenitudine ejus nos omnes accepimus: quod autem habebat, quomodo ab altero acciperet?

75.1.15 Et iterum, Ipse vos baptizabit in Spiritu sancto et igni. Quid vero plus habuisset quam Apostoli, si Patrem rogaturus erat ut aliis daret: quando illi saepe sine precatione operari videntur?

75.1.16 Quomodo autem si per preces Spiritus a Patre mittitur, ipse a seipso involat?

75.1.17 Quomodo ab alio mittatur, qui ubique praesens est, qui dividit unicuique sua sicut vult, qui cum auctoritate dicit, Segregate mihi Paulum et Barnabam?

75.1.18 Atqui Deo ministrabant illi ministri; attamen cum auctoritate eos ad proprium sibi opus vocavit; non quod ad aliud opus evocaret; sed ut potestatem suam ostenderet.

75.1.19 Quid ergo sibi vult, inquies, illud, Rogabo Patrem? ut ostendat tempus adventus ejus esse: cum enim illos per sacrificium mundasset, tunc advolavit Spiritus sanctus.

75.1.20 Cur non supervenit quando erat cum illis Jesus? Quia nondum oblatum fuerat sacrificium.

75.1.21 Cum autem jam peccatum deletum esset, et ipsi ad pericula missi, ad pugnam se appararent, hortatorem mitti oportuit.

75.1.22 Cur vero non statim post resurrectionem Spiritus venit? Ut ejus majore capti desiderio, cum majori gratia illum acciperent. Donec enim cum illis Christus erat, non afflictabantur.

75.1.23 Postquam autem discessit, nudati et in timore magno versantes, cum magno illum desiderio excepturi erant. Vobiscum manet, hoc est, ne post mortem quidem abscedit.

75.1.24 Ne vero Paracletum audientes, aliam rursus incarnationem suspicarentur, sperarentque se oculis ipsum esse visuros, hanc amovens suspicionem ait: Quem mundus non potest accipere, quia non videt eum.

75.1.25 Non enim ita vobiscum deget, ut ego; sed in animabus vestris habitabit; hoc enim sibi vult illud, in vobis manet.

75.1.26 Spiritum autem veritatis eum appellat, his figuris figuras1862: hinc figuras, veteris legis denotans. Ut vobiscum sit, quid sibi vult illud, vobiscum sit? Id quod ipse ait, Ego vobiscum sum.

75.1.27 Praeterea aliud quoque subindicat: Non eadem patietur quae ego passus sum, neque abscedet. Quem mundus non potest accipere, quia non videt eum.

75.1.28 Quid ergo? an ex numero visibilium erat? Minime. Sed hic cognitionem intelligit, addit enim, neque cognoscit eum: solet enim accuratam cognitionem, visionem appellare.

75.1.29 Quia enim sensuum clarissimus visus est, per hunc sensum semper accuratam cognitionem denotat.

75.1.30 Mundum autem hic vocat, improbos, hincque discipulos consolatur, quod illis eximium afferat donum. Vide quantopere doni magnitudinem extollat.

75.1.31 Dicit alium esse, quam ipse sit; addit, non relinquet vos, subdit, ad ipsos tantum venturum esse, ut et ego veni; dixit, in vobis manet; sed neque sic illorum moerorem expulit:

75.1.32 illum enim consortiumque ejus adhuc quaerebant, cui rei ut medeatur ait: Neque ego vos relinquam orphanos, venio ad vos. Ne timeatis, inquit;

75.1.33 non ideo dixi me alium Paracletum missurum esse vobis, quod vos ad finem usque relicturus sim.

75.1.34 Non ideo dixi, apud vos manet, quasi non ultra vos visurus sim. Certe ipse quoque venio ad vos, Non relinquam vos orphanos. Quia enim a principio dixerat, Filioli, ideo hic ait: Non relinquam vos orphanos.

75.2.1 Initio itaque dixit, Ubi ego vado venietis; et, In domo Patris mei mansiones multae sunt. Hic vero quia diuturnum erat tempus, dat Spiritum.

75.2.2 Sed cum quid diceret non intelligerent1862: intelligentes; non sat inde consolationis habuere1862: haberent; Non relinquam vos orphanos, inquit. Hoc enim maxime requirebant.

75.2.3 Sed quia illud, Venio ad vos, praesentiam significabat: ne rursus eamdem ipsam praesentiam requirerent, quam prius; vide quomodo hoc ipsum, non clare quidem dixerit; sed subindicaverit.

75.2.4 Cum dixisset enim, Adhuc modicum, et mundus me non videt; subdidit, Vos autem videtis me; ac si diceret: Venio quidem ad vos, sed non ut prius quotidie vobiscum versaturus.

75.2.5 Et ne dicerent, Cur ergo Judaeis dixisti, Jam non videbitis me? objectionem solvit dicendo, ad vos tantum.

75.2.6 Nam Spiritus quoque talis est. Quia ego vivo, et vos vivetis. Crux enim non usque ad finem nos separabit; sed ad brevissimum tempus me abscondet.

75.2.7 Vitam autem, ut videtur mihi, non praesentem tantum, sed et futuram dicit: In illa die cognoscetis quia ego in Patre, et vos in me, et ego in vobis.

75.2.8 In Patre secundum substantiam, in vobis secundum concordiam et auxilium divinitus praestitum. Et qua, quaeso, ratione?

75.2.9 Qua ratione haec contraria quadrare possunt? multa enim, imo infinita est distantia inter Christum et discipulos.

75.2.10 Etiamsi eadem ipsa verba jaceant, ne mireris. Solet enim Scriptura iisdem verbis de Deo et de hominibus dictis, diverso modo uti.

75.2.11 Nam et dii dicimur, et filii Dei: nec eamdem vim habet cum de nobis dicitur, quam cum de Deo. Imago item dicitur Filius et gloria, ut et nos: sed multa est differentia.

75.2.12 Rursum, Vos autem Christi, Christus vero Dei; non ita tamen est Dei Christus, ut nos sumus Christi. Quid porro sibi vult?

75.2.13 Cum resurrexero, inquit, scietis me non a Patre separari, sed eamdem habere virtutem, et me vobiscum perpetuo esse,

75.2.14 rebus ipsis praedicantibus auxilium a me vobis praestitum, inimicis repressis, vobis fidenter agentibus, molestis de medio sublatis, praedicatione quotidie florente, omnibus piae doctrinae cedentibus.

75.2.15 Sicut misit me Pater, et ego misi vos. Vides hic quoque idem dictum non eamdem vim habere? Nam si eodem accipiamus modo, nihil different Apostoli a Christo.

75.2.16 Cur porro ait, Tunc cognoscetis? Quia tunc viderunt eum resurrexisse et secum versari. Tunc veram fidem didicerunt.

75.2.17 Magna quippe Spiritus virtus erat, quae omnia docebat illos. Qui habet mandata mea, et servat ea, ille est qui diligit me. Non enim sufficit habere solum, sed nobis accurata opus est custodia.

75.2.18 Cur autem hoc ipsum illis saepe dicit;1862: dicit? ut, Si diligitis me, mandata mea servate; et, Qui habet praecepta mea, et servat ea;

75.2.19 et, Si quis audierit sermonem meum, et servaverit eum, ille est qui diligit me: qui non audit sermones meos, non diligit me.

75.2.20 Puto illum subindicare illorum moerorem. Quia enim de morte multa philosophatus erat, dicens: Qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam aeternam custodiet eam;

75.2.21 et, Nisi quis acceperit crucem suam, et sequatur me, non est me dignus: pluraque adhuc dicturus erat, exprobrans eis dicit: Putatis vos ex amore tristes esse;1862: esse? non tristari potius dilectionis esset indicium.

75.2.22 Quia autem illud vult efficere, in sequentibus id repetit. Si enim diligeretis me, gauderetis utique, quia ad Patrem vado: nunc autem prae metu id patimini.

75.2.23 Quod vero circa mortem sic afficiamini, non est eorum qui mandatorum meorum recordantur: oporteret enim vos crucifigi, si vere diligeretis me: vos enim hortatus sum ut non timeatis ab iis qui occidunt corpus.

75.2.24 Tales Pater amat, et ego amo: Et manifestabo eis meipsum. Tum Judas, Et quid, inquit, quia manifestaturus es nobis teipsum?

75.3.1 Viden’ animam eorum a timore obrutam? Commotus turbatusque est, ac putabat, sicut in somnis mortuos videmus, sic illum se visurum esse.

75.3.2 Ne igitur hoc suspicarentur, audi quid dicat: Ego et Pater veniemus ad eum, et mansionem apud eum faciemus.

75.3.3 Ac si diceret, Sicut Pater manifestat seipsum, sic et ego. Neque hoc tantum modo, sed etiam quod adjecerit, mansionem apud eum faciemus, omnem tollit suspicionem: id quippe non ad somnia pertinet.

75.3.4 Tu vero mihi perpendas discipulum et turbatum, et non audentem clare dicere quod cupiebat. Neque enim dixit, Vae nobis, quod moriaris, et ita nobis appariturus es ut mortui apparent.

75.3.5 Non sic ille; sed, Quid est quia manifestaturus es nobis teipsum, et non mundo? Dicit ergo, vos acceptos habeo, quia vos mandatum meum servatis.

75.3.6 Ne enim postea videntes ipsum, phantasma se videre putarent, ideo haec praedicit:

75.3.7 et ne eo, quo dixi, modo ipsum appariturum esse opinarentur, causam apponit, quod nempe mandata ejus servarent, dicit etiam Spiritum sanctum sic illis appariturum esse.

75.3.8 Quod si tanto tempore cum illo versati, illam substantiam non ferunt, imo ne intelligunt quidem; quid futurum erat si ab initio sic illis apparuisset? Ideo cum illis comedit, ne phantasma esse putetur.

75.3.9 Nam si super aquas ambulantem videntes, id existimarunt, licet idem vultus ac species viderentur, nec multum distaret ille;

75.3.10 quid non suspicati fuissent, si statim vidissent illum resurgentem, quem captum viderant et involutum? Propterea frequenter dicit illis se appariturum esse.

75.3.11 Cur et quomodo apparebit? Ne1862: appariturus sit, ne illum esse phantasma putent. Qui non diligit me, sermones meos non servat: et sermo quem audistis, non est meus, sed ejus qui misit me.

75.3.12 Itaque qui haec verba non audit, nec me nec Patrem diligit. Nam si hoc dilectionis signum est, audire mandata; ipsaque Patris sunt; qui audit, non Filium modo, sed etiam Patrem amat.

75.3.13 Quomodo sermo tuus est, et non tuus? Id est, Nihil extra Patrem loquor, neque proprium quidpiam praeter placitum ejus.

75.3.14 Haec loquutus sum vobis, apud vos manens. Quia haec obscura erant, et alia non intelligebant, in pluribusque dubitabant;

75.3.15 ne rursus turbarentur, neve dicerent, Quae praecepta? omni anxietate eripuit illos, dicens: Paraclitus autem, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit.

75.3.16 Obscura forte nunc vobis dicuntur: sed doctor ille clare vos docebit. Illud autem, apud vos manebit, subindicat se abiturum esse.

75.3.17 Deinde ne tristentur ait, Donec apud illos ipse manserit, nec Spiritus venerit, nihil magnum vel sublime poterunt intelligere.

75.3.18 Haec porro dicit illos praeparans ut secessum suum generose ferant, utpote qui magna ipsis bona conciliaturus esset. Frequenter vero Paracletum vocat, ob aerumnas quibus tunc affligebantur.

75.3.19 Quia igitur his auditis turbabantur, cogitantes molestias, bella et secessum ejus, vide quomodo illos soletur iterum dicens: Pacem relinquo vobis.

75.3.20 Ac si diceret, Quid damni vobis erit a perturbationibus mundi, si pacem mecum habeatis? Neque enim talis haec pax est?1862: est.

75.3.21 Externa pax enim, perniciosa saepe est et inutilis, nihilque prodest: ego vero talem vobis do pacem, ut illam mutuo servetis, quod vos fortiores efficiet.

75.3.22 Sed quia rursum dixerat, relinquo, quod recedentis erat, illosque turbare poterat, ideo rursum ait: Non turbetur cor vestrum, neque formidet. Viden’ eos partim amore, partim metu turbatos esse?

75.3.23 Audistis quia ego dixi vobis, Vado ad Patrem, et venio ad vos. Si diligeretis me, gauderetis utique, quia vado ad Patrem: quia Pater major me est. Et quod gaudium hoc ipsis allaturum erat? quam consolationem?

75.4.1 Quid sibi vult hoc dictum,1862: dictum? Nihildum noverant de resurrectione, neque de Christo eam, quam par erat, opinionem habebant.

75.4.2 Quomodo enim habuissent, qui ne sciebant quidem ipsum esse resurrecturum? Patrem vero magnum esse putabant.

75.4.3 Dicit ergo, Si mihi timetis, quasi non valeam me tueri, neque confiditis me post crucem a vobis posse videri;

75.4.4 tamen audientes me ad Patrem ire, gaudere tandem oportuit, quia ad majorem vado, omniaque mala solvi possunt.

75.4.5 Vos audistis, quia ego dixi vobis. Cur hoc adjecit? Ita gestis rebus confido, inquit, ut praedicere non verear.

75.4.6 Hoc ergo et quae futura sunt dixi vobis priusquam fiant, ut cum facta fuerint credatis, quia ego sum; ac si diceret, Num sciretis, nisi ego dicerem? neque dicerem, nisi confiderem.

75.4.7 Viden’ sermonem auditorum captui attemperatum? Nam cum dicit: Putatis quia non possum rogare Patrem, et exhibebit mihi duodecim legiones Angelorum? secundum auditorum opinionem loquutus est.

75.4.8 Nemo enim, etsi insaniat, dixerit eum non potuisse sibi opem ferre, sed Angelis opus habuisse. Verum quia illum esse hominem putabant, ideo dixit duodecim legiones Angelorum.

75.4.9 Atqui cum interrogasset tantum, supinos prostravit. Si quis vero dixerit majorem esse Patrem, ut Filii principium; non huic contradicemus. At hoc non facit Filium alterius esse substantiae.

75.4.10 Hoc autem vult dicere: Donec hic fuero, par est vos putare quod nos periclitemur: si porro illuc abeam, confidite nos in tuto esse: illum enim nemo vincere potest.

75.4.11 Haec porro omnia ad discipulorum infirmitatem se demittens dicebat. Ipse namque confido, nec mortem curo. Ideo ait: Haec dixi vobis priusquam fiant.

75.4.12 Quia enim vos nondum potestis hac de re sermonem capere; a Patre quem magnum appellatis, consolationem adduco. Consolatus ergo illos, tristia rursum affert.

75.4.13 Jam non ultra loquar vobiscum. Quare? Venit enim princeps hujus mundi, et in me non habet quidquam. Principem mundi diabolum dicit, et improbos homines.

75.4.14 Non enim caelo et terrae imperat; nam omnia evertisset et prostravisset. Sed illis dominatur, qui se illi dediderunt.

75.4.15 Ideo vocat illum principem tenebrarum hujus saeculi. Tenebras autem hic dicit mala opera. Quid ergo? Diabolusne te perdit? Minime: nihil enim in me habet.

75.4.16 Cur ergo te illi interficiunt? Quia ita volo: et ut cognoscat mundus, quod Patrem diligam. Non enim quod sim morti obnoxius, neque quod illi quidpiam debeam; sed ob amorem erga Patrem haec subeo.

75.4.17 Hoc autem ait, ut iterum illorum animum excitet, ut discant, ipsum non invitum, sed lubentem, et diabolum despicientem ad hoc venire.

75.4.18 Non enim satis erat dixisse, Adhuc modicum tempus vobiscum sum; sed illud, triste licet, frequenter versat, et jure quidem; donec autem sermonem illis acceptum reddat, laetiora admiscet.

75.4.19 Ideo aliquando dicit, Vado et venio; et, Ut ubi ego sum, et vos sitis; et, Non potestis me nunc sequi, sequemini autem posteaad Patrem vadoPater major me estantequam fierent dixi vobis; et, ad Patrem vado; et, Pater major me est; et, antequam fierent dixi vobis;

75.4.20 et, Non ex necessitate haec patior, sed ob Patris amorem; ut cognoscant illi non perniciosam nec damnosam rem esse; siquidem admodum diligebat illum, et dilectus ita volebat.

75.4.21 Ideo haec laetiora admiscens, tristia quoque frequenter memorabat, ut illorum animos exerceret. Nam illud, apud vos manebit, et expedit vobis ut recedam, consolantis erant.

75.4.22 Ideo prius innumera de Spiritu dixerat, ut, in vobis est, et, mundus non potest capere, et, ipse vobis suggeret omnia, et, Spiritus veritatis, Spiritus sanctus,

75.4.23 et Paracletus, et, expedit vobis, ne animo deficerent quasi omni ope et auxilio destituti. Expedire autem dicit, ostendens se illos spirituales redditurum.

75.5.1 Hoc utique factum videmus. Nam illi trementes et metuentes, accepto postea Spiritu sancto, in pericula insiliebant, et ferrum, bestias, maria, supplicia omnia adibant;

75.5.2 et illiterati idiotaeque cum tanta fiducia loquebantur, ut auditores percellerent. Ex luteis enim Spiritus illos ferreos reddidit, volucres effecit, nec sivit eos ab humana ulla re prosterni.

75.5.3 Talis est hujusmodi gratia. Si moerorem inveniat, illum solvit, concupiscentiam malam absumit, timorem exigit, nec sinit sui participem ultra hominem esse;

75.5.4 sed quasi in caelos translatum omnia quae illic sunt contemplari jubet. Ideo nemo sibi aliquid proprium esse dicebat, sed perseverabant in orationibus, in laetitia et in simplicitate cordis.

75.5.5 Hoc enim maxime requirit Spiritus sanctus. Fructus enim Spiritus est gaudium, pax, fides, mansuetudo. Atqui saepe, inquies, tristantur spirituales homines.

75.5.6 At haec tristitia gaudio dulcior est. Nam Cain contristatus est; sed tristitia hujus mundi. Paulus quoque contristatus est; sed secundum Deum.

75.5.7 Quidquid enim spirituale est, lucrum habet maximum; quidquid saeculare, extremum damnum.

75.5.8 Attrahamus igitur nobis inexpugnabilem Spiritus opem, per praeceptorum observationem, et nihilo inferiores Angelis erimus: neque enim illi, etsi incorporei, tales sunt.

75.5.9 Si enim hoc ita esset, nullus incorporeus malus fuisset. Sed voluntas arbitrii ubique in causa est.

75.5.10 Ideoque etiam inter incorporeos reperti sunt, hominibus, etiamque brutis, pejores; et in corporeis, multi incorporeis meliores.

75.5.11 Omnes quippe justi terram inhabitantes, corporei licet, bona opera ediderunt; nam ut peregrini terram incoluerunt, ut cives, caelum.

75.5.12 Ne ergo dicas, carne circumdatus sum, vincere non possum, neque pro virtute labores suscipere. Ne accuses Creatorem.

75.5.13 Nam si caro virtutem impossibilem reddit, non in culpa sumus. Quod autem impossibilem non reddat, ostendit Sanctorum chorus.

75.5.14 Paulum quippe natura carnis non impedivit quominus talis evaderet, nec Petrum quominus claves caelorum acciperet.

75.5.15 Enoch carnem gestans translatus est, et non ultra visus; sic et Elias cum carne raptus est, Abraham, Isaac, et Jacob in carne resplenduerunt, Joseph carne opertus impudicam mulierem superavit.

75.5.16 Ecquid dico carnem quae etiamsi catena constringatur, non laeditur? Etsi ego vinctus sum, inquit Paulus, at verbum Dei non est alligatum.

75.5.17 Ecquid dico vincula et catenam? adde carcerem et claustra, et neque sic illa virtutis impedimenta erunt. Ita ergo docet Paulus.

75.5.18 Nam vinculum animae, non ferrum; sed timor et cupiditas pecuniarum, innumerique morbi. Haec vinciunt corpus, etsi solutum sit.

75.5.19 At haec a corpore pariuntur, inquies. Haec obtentus sunt et vanae cavillationes. Nam si a corpore parerentur, omnes sic essent affecti.

75.5.20 Ut enim lassitudinem, somnum, famem, sitim non possumus vitare, quia haec naturalia sunt; sic et haec, si quidem talia essent, neminem sinerent sua tyrannide liberum.

75.5.21 Quod si multi haec effugiunt, palam est haec vitia ex deside anima proficisci.

75.5.22 Haec igitur abscindamus, neque corpus incusemus: sed ipsum animae subjiciamus, ut illo ad parendum inducto, aeterna consequamur bona, gratia et benignitate Domini nostri Jesu Christi, cui gloria in saecula saeculorum, amen.


PREVIOUS HOMILY | NEXT HOMILY