75.2.4 Dicens enim: Adhuc parum est et mundus non considerat me, induxit: Vos autem considerabitis me. Acsi diceret: Veniam quidem ad uos. Non tamen similiter ut prius per unamquamque uobiscum consistens diem.
75.2.4 Cum enim dixerit: Adhuc modicum et mundus iam me1470/1486/1530: me iam non uidet, subsequitur: Vos autem uidebitis me, quasi dicat: Veniam quidem ad uos, non tamen ut prius. Quotidie ego uobiscum semper ero.
75.2.4 Cum enim dixerit, adhuc modicum, et mundus me iam non videt: subsequitur, Vos autem videbitis me: quasi dicat, veniam quidem ad vos, non tamen vt prius quotidie vobiscum semper versans.
75.2.4 Cum dixisset enim, Adhuc modicum, et mundus me non videt; subdidit, Vos autem videtis me; ac si diceret: Venio quidem ad vos, sed non ut prius quotidie vobiscum versaturus.