Omelia LXXV (lxxiv)
75.1.1 Si diligitis me, mandata mea seruate: et ego rogabo patrem, et alium paracletum dabit vobis, vt maneat vobiscum in aeternum: spiritum veritatis quem mundus non potest accipere, quia non videt eum, nec scit eum.
75.1.2 Semper nobis aliquid agendum est, semper operibus inuigilandum, non verborum ostentationi. Dicere enim et promittere, omnino facile est: operari autem, non itidem:
75.1.3 quorsum haec? Quoniam nunc multi sunt, qui se deum timere, et diligere profitentur, re autem contra omnino faciunt. Deus autem per opera diligi quaerit,
75.1.4 ideo ad discipulos dicebat: Si diligitis me, mandata mea seruate. Cum enim dixisset: Quodcunque petieritis, ego faciam: ne simplicem petitionem valere arbitrarentur, addidit: Si diligitis me, tunc faciam.
75.1.5 Et cum credibile esset, eos etiam audiendo quod iret ad patrem, perturbari, inquit: quod nunc perturbemini, non est amoris indicium, sed quod verbis meis fidem adhibeatis.
75.1.6 Dedi vobis mandatum, vt diligeretis inuicem, et ita alter alteri faceretis, sicut ego feci vobis. Haec est dilectio, credere et parere dilecto.
75.1.7 Et ego rogabo patrem, et alium paracletum dabit vobis. Iterum ad audientium imbecillitatem descendit.
75.1.8 Cum enim par esset nondum ipsum intelligentes, vehementer illam inquirere substantiam, verbi secundum carnem aduentum, et nullam abeuntis capere consolationem,
75.1.9 inquit: Rogabo patrem, et alium paracletum dabit vobis: hoc est, qualis ego sum. Pudeat Sabellianos, et qui de spiritu non recte sentiunt:
75.1.10 etenim hoc mirum est, quod diuersas e regione haereses vno ictu deiicit.
75.1.11 Dicendo enim, Alium, personae differentiam: dicendo, Paracletum, substantiae cognationem demonstrat.
75.1.12 Sed cur, inquit, rogabo patrem? Quoniam si dixisset mittam, non ita fidem adhibuissent:
75.1.13 nunc autem id ei curae est, vt credant: postmodum ipse se eum mittere ait, Accipite spiritum sanctum:
75.1.14 hic patrem rogare, vt credibilem suam faciat orationem. Nam et Ioannes de eo inquit, quod de plenitudine eius nos omnes accepimus. Quod autem habet, quo modo ab alio accipit?
75.1.15 et iterum, Ipse vos baptizabit in spiritu sancto, et igni. Quid autem amplius haberet quam Apostoli, si ad mittendum spiritum esset patrem rogaturus, quod illos nonnunquam etiam sine precibus fecisse apparet?
75.1.16 Quo modo autem si precum gratia a patre mittitur, ipse a seipso infunditur?
75.1.17 Quo modo ab alio mittitur, qui vbique adest, et diuidens propria vnicuique sicut vult, et sua ipsius authoritate dicit: Segregate mihi Saulum et Barnabam?
75.1.18 Atqui deo ministrabant ministri, tamen imperiose in proprium eos opus vocauit, non quod ad aliud opus aduocaret, sed vt suam ostenderet potestatem.
75.1.19 Quid ergo sibi vult, rogabo patrem? aduentus tempus significat. Quando enim eos per sacrificium mundauit, tunc inspiratus est spiritus sanctus.
75.1.20 Et quid tandem cum esset cum ipsis, non venit? quia nondum oblatum erat sacrificium:
75.1.21 cum autem iam peccatum deletum esset, et ipsi ad pericula mitterentur, et certaminibus se accingerent, hortatorem mitti oportuit.
75.1.22 Sed cur non statim post resurrectionem spiritus venit? Vt expectationis desiderio maiori gratia eum acciperent. Quousque enim cum ipsis Christus versatus est, non afflictabantur, eo abeunte,
75.1.23 tanquam deserti formidantes, maiorem in modum eum accipere auebant. Vt vobiscum maneat. Hoc signat, quod neque post mortem abiit.
75.1.24 Et ne audiendo paracletum, aliam opinarentur incarnationem, et oculis eum cernere expectarent, inquit: Quem mundus non potest capere, quia non videt eum.
75.1.25 Non enim ita vobiscum erit, vt ego, sed in vestris animis habitabit1603: habitat, inquit enim, Et in vobis erit.
75.1.26 Spiritum autem veritatis appellat, per hoc veteris testamenti figuras significans. Vt vobiscum sit, quod et ipse inquit, Quia ego vobiscum sum.
75.1.27 Praeterea et aliud quiddam signat, non passurum quae ipse, neque discessurum. Quem mundus non potest accipere, quia non videt eum.
75.1.28 Quid enim, dic mihi, est ne alias visibilis? Minime: sed hic cognitionem dicit, addidit ergo, Neque cognoscit eum. Solet enim certam cognitionem visionem appellare.
75.1.29 Cum enim sensuum certissimus sit visus, per hunc semper veram adducit cognitionem.
75.1.30 Mundum autem hoc in loco malos appellat: et vt hoc discipulos consoletur, dando eis donum praecipuum. Vide quantopere verbis ipsum extollat.
75.1.31 Dixit alium esse quam ipse, dixit non dimissurum1603: demissurum eos, dixit ad eos tantum venire. Quemadmodum ergo ego in vobis sum, inquit, et ipse erit: non tamen moerorem ipsorum abstulit.
75.1.32 Ipsum enim adhuc ac1603: ad eius consuetudinem quaerebant: quod respiciens, inquit: Neque ego relinquam vos orphanos, veniam ad vos. Nolite timere, inquit.
75.1.33 Non propterea dixi alium paracletum me missurum, et apud vos mansurum, tanquam in finem ad vos non rediturus, et vos non visurus.
75.1.34 Nam ipse veniam ad vos. Non relinquam vos orphanos. Cum superius filiolos appellasset, ideo orphanos non relicturum se pollicetur.
75.2.1 A principio dixerat venturos quo ipse iret, et in domo patris mansiones multas esse: hic autem cum illud diu post esset futurum, dat spiritum:
75.2.2 sed cum quid diceret, non intelligerent, neque ideo multum consolarentur, non relicturum se eos orphanos dicit: quod illi magis quaerebant.
75.2.3 Sed cum id verbum, veniam ad vos, praesentiam significaret, ne iterum talem qualem et prius requirerent, vide quo modo id non quidem manifeste, sed tamen significauit.
75.2.4 Cum enim dixerit, adhuc modicum, et mundus me iam non videt: subsequitur, Vos autem videbitis me: quasi dicat, veniam quidem ad vos, non tamen vt prius quotidie vobiscum semper versans.
75.2.5 Et ne dicerent, quo modo ergo Iudaeis dixisti, Iam non videbitis me? hanc soluit obiectionem, quod cum ipsis tantum futurus sit.
75.2.6 Nam et spiritus talis est, Quia ego viuo, et vos viuetis. Crux vos a me vsque ad finem non diuidet, sed ad breue me abscondet.
75.2.7 Vitam autem mihi dicere videtur, non praesentem solam, sed et futuram. In illa die cognoscetis, quia ego sum in patre meo, et vos in me, et ego in vobis.
75.2.8 In patre enim substantia, in ipsis concordia, et auxilio est. Et quam nam hoc rationem habet, dic quaeso?
75.2.9 Magna sane, et incomparabilis differentia Christi et discipulorum.
75.2.10 Quod si ita verba iacent noli admirari: solet enim nonnunquam iisdem verbis et in deo, et hominibus, non eodem modo vti.
75.2.11 Nam et dii dicimur, et filii dei. Quod verbum non eandem in nobis, quam in deo vim habet. Et imago filius et gloria dicitur, atque etiam nos, sed longe aliter,
75.2.12 et iterum: Vos Christi, et Christus dei: non similiter1603: simpliciter autem dei Christus, et nos Christi. Quid autem hoc signat?
75.2.13 Cum resurgam, inquit, tum me non alienum a patre, sed eiusdem potestatis esse cognoscetis, et me semper vobiscum esse,
75.2.14 rebus ipsis meum in vos auxilium clamantibus, inimicis repressis, vobis audenter loquentibus, molestiis propulsatis, praedicatione indies florente, omnibus piae doctrinae et verae religioni parentibus.
75.2.15 Sicut misit me pater, et ego misi vos. Vides quod hoc in1603: in hoc loco idem verbum non eandem vim habet? nam si hoc ita acciperemus, nihil inter apostolos et Christum interesset.
75.2.16 Sed quid, inquit, tunc cognoscetis? quia resurrexisse, et secum versari viderunt, tunc certo crediderunt.
75.2.17 Magna enim erat spiritus vis, omnia eos erudiens. Qui habet mandata mea et seruat ea, ille est qui diligit me. Non enim habere satis est, nisi diligenter seruentur.
75.2.18 Sed quare ipsis idem saepe repetit? Nam superius: Si diligitis, inquit, me, mandata mea seruate: et nunc, Qui habet mandata mea, et seruat ea:
75.2.19 et, Si quis sermonem meum audiet, et seruabit eum, ille est qui diligit me: qui non audit sermones meos, non diligit me.
75.2.20 Puto ex hoc eorum moerorem significari: nam cum multa de morte disputasset inquiens, Qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam aeternam custodit eam.
75.2.21 et, Nisi quis acceperit crucem suam, et sequitur me, non est me dignus: et alia plura dicturus esset: exprobrans eis inquit, Putatis ex amore tristes esse? contra res se habet, non tristari equidem potius amoris est indicium.
75.2.22 Quod autem hoc semper intendat, id in sequentibus repetit. Si diligeretis me, inquit, gauderetis vtique, quia ad patrem vado, Nunc autem metu perturbamini.
75.2.23 Quod enim ita mortis formidine afficiamini, non est mandatum meum: oporteret enim vos crucifigi, si vere me diligeretis: ego enim vos admoneo ne timeatis eos qui corpus interficiunt.
75.2.24 Tales pater diligit, talibus meipsum manifestabo. Tum Iudas: Quid factum est, inquit, quia manifestaturus1603: manifesturus es nobis teipsum?
75.3.1 Ecce quanta formidine tenebantur: commotus enim et perturbatus erat eorum animus, et vt mortuos in somniis, ita eum visuros se arbitrabantur.
75.3.2 Ad quam suspicionem tollendam, audi quid respondeat: Si quis diligit me, sermonem meum seruabit: et pater meus diligit eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus.
75.3.3 Tantum non dicens: Sicut pater manifestat seipsum, ita et ego: neque hoc tantum, sed dicendo, Mansionem apud eum faciemus: aufert suspicionem, non in somniis se manifestaturum.
75.3.4 Tu autem contemplare perturbatum discipulum, neque aperte sententiam suam dicere audentem. Non enim dixit, vae nobis quod morieris, et mortuus nobis appariturus es:
75.3.5 sed, quid factum est, quod manifestaturus es nobis teipsum, et non mundo? Dicit ergo se eos charos habere, quia mandatum ipsius seruant:
75.3.6 vt enim videntes eum postmodum phantasma non existimarent, ideo haec praedicit:
75.3.7 et ne ita, vt dixi, sibi appariturum putarent, affert etiam causam, quod ob mandatorum obseruationem spiritus ad eos venturus sit.
75.3.8 Quod si tam diuturna consuetudine ipsius substantiam ferre, imo ne intelligere quidem possunt: quid nam futurum esset, si a principio ita eis apparuisset? Ideo cum his comedit, ne phantasma putaretur.
75.3.9 Nam si super aquis1603: aquas ambulantem videntes id opinati sunt, cum eum vultu eodem apparentem, et non multum distantem viderant1603: viderent:
75.3.10 qui credi poterat, si repente resurgentem vidissent, quem captum viderant, et ligatum? Ideo frequenter eis se appariturum,
75.3.11 et quare, et quo modo praedicit, ne phantasma existimaretur. Qui non diligit me, sermones meos non seruat: et sermonem quem audistis non est meus, sed qui misit me patris.
75.3.12 Itaque non me solum non diligit, sed ne patrem quidem, qui haec verba non audit. Nam si amoris indicium est, mea audire mandata quae patris sunt: qui audit, non filium solum, sed et patrem diligit.
75.3.13 Et quo modo sermo hic tuus est, et non tuus? hoc est, quod nihil alienum a patre loquor, neque aliquid quam quod illi placitum est.
75.3.14 Haec locutus sum vobis apud vos manens. Cum haec obscuriora essent, et partim non intelligerent, partim et plura dubitarent,
75.3.15 ne iterum perturbarentur, et quae mandata diceret sciscitarentur, hanc amouit solicitudinem, inquiens: Paracletus autem quem mittet pater in nomine meo, ille vos docebit.
75.3.16 Fortasse quae dixi, non intelligitis, sed ille perspicuus istorum doctor erit. Illa autem particula, Apud vos manebit, signat quod ipse abeat:
75.3.17 quare ne tristentur, ait, quousque ipse apud eos maneat, et spiritus non veniat, nihil magnum, nihil altum poterunt intelligere.
75.3.18 Quod dicit, vt ad ipsius abitum magno animo ferendum eos disponat, tanquam magnorum bonorum causam futurum. Frequenter autem paracleti meminit, propter eam qua afficiebantur tristiciam:
75.3.19 et cum his verbis perturbarentur intelligentes molestias, bella, magistri discessum: vide quo modo iterum eos consolatur, inquiens, Pacem relinquo vobis.
75.3.20 Tantum non dicens, Quid mundi perturbationibus mouemini, cum pacem mecum habeatis? Neque enim huiusmodi est pax mundi,
75.3.21 quae in malo fit saepenumero, et nihil ipsam habentibus confert. Ego vero talem do pacem, vt inuicem eam habeatis, et vos fortiores efficiat.
75.3.22 Sed cum iterum dixisset, Relinquo: quod verbum discedentis est, et par esset eos perturbari, ideo rursus dixit: Non turbetur cor vestrum, neque formidet. Ecce quod partim amore, partim metu mouebantur.
75.3.23 Audistis quia ego dixi vobis, vado1603: om. et venio ad vos. Si diligeretis me, gauderetis vtique, quia vado ad patrem: quia pater maior me est. Et quod nam gaudium hoc eis allaturum erat? quam consolationem?
75.4.1 Quid hoc signat? Nondum resurrectionem intelligebant, neque debitam de eo habebant sententiam.
75.4.2 Et quo modo poterant, cum nondum resurrexisse vidissent? Patrem autem magnum esse existimabant.
75.4.3 Dicit ergo: Si mihi timetis, quod me defendere nequeam: neque confiditis, quod post mortem iterum vos videam:
75.4.4 tamen audiendo, quod ad patrem vado, laetandum vobis est, quod ad maiorem vado, et qui omnia potest molesta dissoluere.
75.4.5 Vos audistis, quia ego dixi vobis. Quare hoc posuit? quasi dicat, Vt intelligatis quantum verbis meis tribuam, cum praedicere non sim veritus.
75.4.6 Hoc ergo et quae futura sunt, dixi vobis, priusquam fiant, vt cum facta fuerint credatis quia ego sum. Quasi dicat, Non sciretis, nisi ego dicerem: neque dicerem, nisi mihi confiderem.
75.4.7 Vides sermonem imbecillitati accommodatum? Etenim cum diceret: An putas, quia non possum rogare patrem, et exhibebit mihi modo plusquam duodecim legiones angelorum? ad auditorum opinionem locutus est.
75.4.8 Neque enim illud diceret quispiam vel stultissimus, quod sibi ipse auxilio esse non potuerit, sed angelorum eguerit. Veruntamen cum tanquam hominem arbitrarentur, ideo dixit duodecim legiones angelorum.
75.4.9 Atqui simpliciter Iudaeos interrogans, reiecit retrorsum. Quod si quis maiorem filio patrem, inquantum principium filii, diceret, neque hoc contradiceremus: non tamen hoc alterius facit filium esse substantiae.
75.4.10 Quod autem dicit, hoc est: quoad hic sum, par est vt vos periclitari arbitremini, si autem illuc abiero, confidite, quia securi sumus: illum enim nemo vincere potest:
75.4.11 quae omnia ad discipulorum imbecillitatem dicta sunt: ipse enim confido, neque curo mortem, ideo inquit: Haec dixi vobis priusquam fierent.
75.4.12 Cum enim nondum hunc sermonem capere possitis, a patre, quem magnum appellatis, vos consolor: inde etiam tristia admiscet.
75.4.13 Iam non multa loquar vobiscum. Quare? Venit enim princeps mundi huius, et in me non habet quicquam. Principem mundi, diabolum: et malos homines mundi nomine appellat.
75.4.14 Non enim coelo et terrae imperat, cum omnia strauisset: imperat autem his, qui se ei in seruitutem tradunt,
75.4.15 ideo et principem tenebrarum seculi huius, et tenebras mala opera appellat. Quid ergo,1603: ergo? diabolus te perdit? Minime, nihil enim in me habet.
75.4.16 Cur ergo te Iudaei interficiunt? Quoniam volo, et vt cognoscat mundus quia diligo patrem. Non enim quod sim reus mortis, atque ei obnoxius, sed ob meam in patrem dilectionem hoc patior:
75.4.17 hoc autem ait, vt iterum eorum animos excitet, et intelligant non inuitum, sed vltro mortem subire, et diabolum contemnere:
75.4.18 neque contentus fuit dicere, Modicum vobiscum sum, sed idipsum quod molestum erat, frequenter repetit, nec iniuria: quousque enim tristiciam eorum molliat, et faciliorem toleratu reddat, laetiora annectit:
75.4.19 idcirco ait, Vado et venio: et, vbi ego sum, et vos sitis: et, non potestis me sequi modo, sequemini autem postea: et ad patrem vado, et pater maior me est: et, priusquam fierent dixi vobis.
75.4.20 Et non necessario hoc patior, sed propter patris dilectionem, vt cognoscant, quod nihil mali feci, nisi quod valde eum diligo et qui diligitur, ita vult:
75.4.21 ideo laeta haec tristioribus frequenter admiscet, eorum mentem exercens. Nam quod dixit, Apud vos manebit: ostenditque vtilem suum fore discessum, eis consolandi gratia dixit:
75.4.22 propterea multa de spiritu locutus est, Et in vobis erit, et quem mundus non potest accipere, et ille docebit omnia, et spiritum veritatis, et spiritum sanctum,
75.4.23 et paracletum, et suggeret vobis omnia, ne aegreferrent, ac si parum possent proficere. Dicit autem, Suggeret: ostendens se eos spiritales effecturum,
75.5.1 vt vsuuenisse non ignoramus. Qui enim prius tremebant et formidabant, post spiritus acceptionem in media pericula prosilierunt, per ferrum, ignem, bestias, pelagus, et ad omnem calamitatem se intrepidi exposuerunt:
75.5.2 et illiterati et idiotae ita audenter disputabant, vt auditores in admirationem adducerent, et stuporem: ex luteis ferreos: et in coelum erigens, nulli humano affectui subiectos reddidit spiritus.
75.5.3 Talis illa gratia, quae moerorem soluit, malas cupiditates consumit, formidinem pellit, nec sinit amplius hominem esse quem afflat.
75.5.4 Sed tanquam in ipsum coelum translatus, omnia quae illic sunt, contemplatur. Quamobrem nemo aliquid suum proprium dicebat. In orationibus, laeticia, simplicitate perseuerabant:
75.5.5 hoc maxime opus est spiritus sancti. Fructus enim spiritus, laeticia, pax, fides, mansuetudo. Sed tristantur nonnunquam spiritales homines.
75.5.6 Verum tristicia illa laeticia suauissima est: nam et Cain tristatus, sed mundi tristicia: et Paulus, sed dei:
75.5.7 Quicquid enim spiritale est, lucrum habet maximum: vt mundana omnia maximum dispendium.
75.5.8 Imploremus ergo insuperabile spiritus auxilium, seruemus mandata, neque erimus angelis inferiores: neque enim illi, quoniam corpus non habent tales sunt:
75.5.9 ita enim nullus eorum malus fuisset, sed voluntas omnium causa est.
75.5.10 Propterea ex his qui corpore carent, etiam brutis peiores inuenti sunt, et ex corporeis illis etiam incorporeis praestantiores.
75.5.11 Et omnes iusti qui terram habitant, qui corpori sociantur, recte faciunt, quae faciunt: tanquam enim hospites et peregrini terram habitant, coelum vero vt ciues.
75.5.12 Noli ergo quod carnem habeas, de victoria, et labore pro virtute subeunda desperare. Noli rerum opificem accusare.
75.5.13 Si enim carnem ferre virtuti prorsus viam praecluderet, nobis culpa non esset imputanda: Quod autem id non faciat, sanctorum coetus declarauit.
75.5.14 neque enim carnis natura Paulo fuit impedimento, quin qualis fuit euaderet: non Petro, vt coeli claues acciperet.
75.5.15 Et Enoch in carne translatus, nusquam apparuit, ita et Helias cum carne raptus est: et Abraham, Isaac, et Iacob in carne claruerunt. Ioseph in carne impudicam mulierem superauit.
75.5.16 Et quid carnem dico? quam si etiam catenis deuincias, nihil ei nocueris. Nam si ligatus sum, inquit Paulus, at sermo dei non ligatur.
75.5.17 Et quid vincula, quid catenas memini? Addas et carcerem, et compedes, nihil horum vllum affert virtuti impedimentum. Ita docet Paulus.
75.5.18 Vinculum animae non ferrum, sed timor et cupiditas pecuniarum, et animae passiones: haec sunt vincula, licet corpus solutum sit.
75.5.19 Sed a corpore haec veniunt, inquies. Nugae haec, et vanus praetextus: nam si ita esset, omnes iisdem subderemur affectibus:
75.5.20 Vt enim lassitudinem, somnum, famem, sitim euitare non possumus, quoniam naturalia sunt: ita et illa si talia essent, neminem immunem, et sibi non obnoxium relinquerent.
75.5.21 Quod si multi his non subiiciuntur, constat pigriciae nostrae quicquid perperam faciamus adscribendum.
75.5.22 Omnia igitur vicia abscindamus, neque corpus accusemus, sed illud subiiciamus animae gubernaculis, vt illo bene domito1603: domino sempiterna bona consequamur, gratia et benignitate domini nostri Iesu Christi, cum quo patri, simul et spiritui sancto gloria, in secula seculorum, Amen.