75.4.18 Non enim sufficiebat dicere quoniam: Adhuc paruo tempore uobiscum sum; sed continue idipsum quod contristabat, reuoluit decenter, donec id apud eos facile susceptibile faciat subtexens ei benigna.
75.4.18 Neque contentus fuitB: fuerit dicere: Modicum uobiscum sum1530: om., sed id ipsum quod molestum erat, frequenter repetit, nec iniuria. Quousque enim tristitiam eorum molliat, et faciliorem toleratu reddat, laetiora adnectit.
75.4.18 neque contentus fuit dicere, Modicum vobiscum sum, sed idipsum quod molestum erat, frequenter repetit, nec iniuria: quousque enim tristiciam eorum molliat, et faciliorem toleratu reddat, laetiora annectit:
75.4.18 Non enim satis erat dixisse, Adhuc modicum tempus vobiscum sum; sed illud, triste licet, frequenter versat, et jure quidem; donec autem sermonem illis acceptum reddat, laetiora admiscet.