Homilia LXXV (lxxiv)

75.1.1 Si diligitis me, mandata mea seruate, et ego rogabo patrem, et alium paraclitum dabit uobis, ut maneat uobiscum in aeternum spiritus ueritatis, quem mundus non potest accipere, quia non uidet eum, nec scit eum.

75.1.2 Semper nobis aliquid agendum est, semper operibus inuigilandum, neque uerbis tantum. Dicere enim et promittere omnino facile est, operari autem non itidem.

75.1.3 Quorsum haec? quoniam nunc multi sunt, qui se deum timere et diligere profitentur, re autem contra omnino faciunt. Deus autem per opera diligi quaerit.

75.1.4 Ideo ad discipulos dicebat: Si diligitis me, mandata mea seruate. Cum enim dixisset: Quodcunque petieritis, ego faciam, ne simplicem petitionem ualere arbitrarentur, addidit: Si diligitis me, tunc faciam.

75.1.5 Et cum credibile esset, eos etiam audiendo quod iret ad patrem perturbari, inquit: Quod nunc perturbemini, non est amoris inditium, sed quod uerbis meis fidem adhibeatis.

75.1.6 Dedi uobis mandatum, ut diligeretis inuicem, et ita alter alteri faceretis, sicut ego feci uobis. Haec est dilectio credere et parere dilecto.

75.1.7 Et rogabo patrem, et alium paraclitum dabit uobis. Iterum ad audientium imbecillitatem descendit.

75.1.8 Cum enim par esset non dum ipsum intelligentes, uehementer illam inquirere substantiam uerba1530: uerbi secundum carnem aduentum, et nullam abeuntis capere consolationem,

75.1.9 inquit: Rogabo patrem, et alium paraclitum dabit uobis, hoc est, qualis ego sum. Pudeat Sabellianos, et qui de spiritu non recte sentiunt.

75.1.10 Etenim hoc mirum est, quod diuersas e regione hereses uno ictu deiicit.

75.1.11 Dicendo enim alium personae differentiam, dicendo paraclitum substantiae cognationem demonstrat.

75.1.12 Sed cur inquit: Rogabo patrem?B/1470/1486: patrem. quoniam si dixisset, mittam, non ita fidem adhibuissent.

75.1.13 Nunc autem id ei curae est, ut credant, postmodum ipse se eum mittere ait: Accipite1486: Accipe spiritum sanctum.

75.1.14 Hic patrem rogare, ut credibilem suam faciat orationem. Nam et Ioannes de eo inquit quod: De plenitudine eius nos omnes accoepimus. Quod autem habet, quomodo ab alio accipit?

75.1.15 Et iterum: Ipse uos baptizabit in spiritu sancto et igni. Quid autem amplius haberet quam apostoli, si ad mittendum spiritum esset patrem rogaturus?1470/1486/1530: rogaturus. Quod illos non nunquam etiam sine precibus fecisse apparet.1470/1486/1530: apparet?

75.1.16 Quomodo autem si precum gratia a patre mittitur, ipse a se ipso infunditur?

75.1.17 Quomodo ab alio mittitur,F: mittitur? qui ubique adest, et diuidens propria unicuique sicut uult, et sua ipsius auctoritate dicit: Segregate mihi Paulum1530: Saulum et Barnabam?B/F: Barnabam.

75.1.18 Atqui deo ministrabant ministri, tamen imperiose in proprium eos opus uocauit. Non quod ad aliud opus aduocaret, sed ut suam ostenderet potestatem.

75.1.19 Quid igitur1470/1486/1530: ergo sibi uult: Rogabo patrem? Aduentus tempus significat. Quando enim eos per sacrificium mundauit, tunc inspiratus est spiritus sanctus.

75.1.20 Et quid tandem cum ipsis non uenit? quia non dum oblatum1470/1486: ablatum erat sacrificium.

75.1.21 Cum autem iam peccatum deletum esset, et ipsi ad pericula mitterentur, et certaminibus se accingerent, hortatorem mitti oportuit.

75.1.22 Sed cur non statim post resurrectionem spiritus uenit? ut expectationis desiderio maiori gratia eum acciperent. Quousque enim cum ipsis Christus uersatus est, non afflictabantur,

75.1.23 eo abeunte tanquam deserti formidantes maiorem1486: maiore in modum eum accipere auebant. Vt uobiscumB: uobiscumque maneat, hoc significat1470/1486/1530: signat quod neque post mortem abiit.

75.1.24 Et ne audiendo paraclitum aliam opinarentur incarnationem, et oculis eum cernere expectarent, inquit: Quem mundus non potest accipere1470/1486/1530: capere, quia non uidet eum.

75.1.25 Non enim ita uobiscum erit ut ego, sed in uestris animis habitabit. Inquit enim: Et in uobis erit.

75.1.26 Spiritum autem ueritatis appellat, per hoc ueteris testamenti figuras significans: Vt uobiscum sit, quod et ipse inquit quia: Ego uobiscum sum.

75.1.27 Praeterea et aliud quiddam significat1470/1486/1530: signat, non passurum quae ipse, neque discessurum. Quem mundus non potest accipere, quia non uidet eum.

75.1.28 Quid enim,1470/1486: Quid enim? dic mihi, est ne alius1470/1486/1530: alias uisibilis? Minime. Sed hic cognitionem dicit. AddiditB: Addit ergo: Neque cognoscit eum. Solet enim certam cognitionem uisionem appellare.

75.1.29 Cum enim sensuum certissimus sit uisus, per hunc semper ueram adducit cognitionem.

75.1.30 Mundum autem hoc in loco malos appellat, et hoc ut1470/1486/1530: ut hoc discipulos consoletur, dando eis donum precipuum. Vide quantopere uerbis ipsum extollat.

75.1.31 Dixit alium esse quam ipse, dixit non dimissurum eos, dixit ad eos tantum uenire. Quemadmodum ergo ego in uobis sum, inquit, et ipse erit. Non tamen moerorem ipsorum abstulit.

75.1.32 Ipsum enim adhuc et1486: ad; 1530: ac1486: ad; 1530: ac eius consuetudinem quaerebant. Quod respiciens inquit: Neque ego relinquam uos orphanos, ueniam ad uos. Nolite timere, inquit.

75.1.33 Non propterea dixi alium paraclitum me missurum, et apud uos mansurum, tanquam in finem ad uos rediturus et uos non uisurus.

75.1.34 Nam ipse ueniam ad uos. Non relinquam uos orphanos. Cum superius filiolos appellasset, ideo orphanos non relicturum se pollicetur.

75.2.1 A principio dixerat uenturos, quo iret, et in domo patris mansiones multas esse. Hic autem cum illud diu post esset futurum, dat spiritum.

75.2.2 Sed cum quid diceret, non intelligerent, neque ideo multum consolarentur. Non relicturum se eos orphanos, dicit, quod illi magis quaerebant.

75.2.3 Sed cum id uerbum uenio praesentiam significaret, ne iterum eam requirerent, uide quomodo non quidem manifeste, sed tamen significauit.

75.2.4 Cum enim dixerit: Adhuc modicum et mundus iam me1470/1486/1530: me iam non uidet, subsequitur: Vos autem uidebitis me, quasi dicat: Veniam quidem ad uos, non tamen ut prius. Quotidie ego uobiscum semper ero.

75.2.5 Et ne dicerent: Quomodo ergo Iudaeis dixisti: Iam non uidebitis me,1530: me? hanc soluit obiectionem, quod cum ipsis tantum futurus sit.

75.2.6 Nam et spiritus talis est. Quia ego uiuo, et uos uiuetis. Crux uos a me usque ad finem non diuidet, sed breui1530: breue me abscondet.

75.2.7 Vitam autem mihi dictam uidetur non praesentem solam, sed etF: om. futuram. In illa die cognoscetis, quia ego sum in patre meo, et uos in me, et ego in uobis.

75.2.8 In patre enim substantia, in ipsis concordia et auxilio est. Et qua nam hoc rationem habet, dic, quaeso?1470/1486: habet? dic queso.

75.2.9 Magna sane et incomparabilis differentia Christi et discipulorum.

75.2.10 Quod si ita uerba iacent, noli admirari. Solet enim non nunquam iisdem uerbis et in deo et hominibus non eodem modo uti.

75.2.11 Nam et diiB/F: dei diciminiB/1530: dicemini, inquit, et filii dei. Quod uerbum non eandem in nobis quam in deo uim habet, et imago filius et gloria dicitur, atque etiam nos, sed longe aliter.

75.2.12 Et iterum: Vos Christi, et Christus dei, non similiter autem dei Christus, et nos dei. Quid autem hoc significat?B/F: significat.; 1470/1530: signat?; 1486: signat.B/F: significat.; 1470/1530: signat?; 1486: signat.

75.2.13 Cum resurgam, inquit, tumB: cum me non alienum a patre, sed eiusdem potestatis1530: potestatis esse cognoscetis, et me semper uobiscum esse,

75.2.14 rebus ipsis meum in uos auxilium clamantibus, inimicis repressis, uobis audenter loquentibus, molestiis propulsatis, praedicatione indies florente, omnibus piae doctrinae et uerae religioni parentibus.

75.2.15 Sicut misit me pater, et ego misi uos. Vides quod in hoc1470/1486/1530: hoc in loco idem uerbum non eandem uim habet? Nam si hoc ita acciperemus, nihil inter apostolos et Christum interesset.

75.2.16 Sed quid inquit: Tunc cognoscetis? quia resurrexisse et secum uersari uiderunt. Tunc certoB: certe crediderunt.

75.2.17 Magna enim erat spiritus uis, omnia eos erudiens. Qui habet mandata mea, et seruat ea, ille est qui diligit me. Non enim habere satis est, nisi diligenter seruentur1486: seruetur.

75.2.18 Sed quare idem saepe repetit.1486: sepe repetit?; 1530: saepere petit?1486: sepe repetit?; 1530: saepere petit? Nam superius: Si diligitis, inquit, me, mandata mea seruate, et nunc: Qui habet mandata mea, et seruat ea,

75.2.19 et: Si quis sermonem meum audiet, et seruabit eum, ille est qui diligit me. Qui non audit sermones meos, non diligit me.

75.2.20 Puto ex hoc eorum moerorem significari. Nam cum multa de morte disputasset inquiens: Qui odit animam suam in hoc mundo, in uitam aeternam custodit eam,

75.2.21 et: Nisi quis accoeperit crucem suam et sequetur me, non est me dignus, et alia plura dicturus esset, exprobrans eis inquit: Putatis ex amore tristes esse,1530: esse? contra res se habet.

75.2.22 Quod autem hoc semper intendat, id in sequentibus repetit. Si diligeretis me, inquit, gauderetis utique, quia ad patrem uado. Nunc autem metu perturbamini.

75.2.23 Quod enim ita mortis formidine afficiamini, non est mandatum meum. Oporteret1470: oportet enim uos crucifigi, si uere me diligeretis. Ego enim uos admoneo, ne timeatis, qui corpus interficiunt.

75.2.24 Tales pater diligit, talibus me ipsum manifestabo. Tum Iudas: Quid factum est, inquit, quia manifestaturus1470: manifesturus es nobis te ipsum?1470/1486: teipsum.

75.3.1 Ecce quanta formidine tenebantur. Commotus enim et perturbatus erat eorum animus, et ut mortuos in somnis1470/1486/1530: somniis, ita eum uisuros se arbitrabantur.

75.3.2 Ad quam suspitionem tollendam, audi quid respondeat: Si quis diligit me, sermonem meum seruabit, et pater meus diliget1470/1486/1530: diligit eum, et ad eum ueniemus, et mansionem apud eum faciemus,

75.3.3 tantum non dicens: Sicut pater manifestat se ipsum, ita et ego, neque hoc tantum, sed dicendo: Mansionem apud eum faciemus, aufert suspitionem non in somniis se manifestaturum.

75.3.4 Tu autem contemplare perturbatum discipulum, neque aperte sententiam suam dicere audentem. Non enim dixit: Ve nobis quod moreris1470/1486/1530: morieris, et mortuus nobis appariturus es.

75.3.5 Sed quid factum estB: es quod manifestaturus es nobis te ipsum et non mundo? Dicit ergo se eos caros habere, quia mandatum ipsius seruant.

75.3.6 Vt enim uisum postmodum phantasma non existimarent, ideo haec praedicit,

75.3.7 et ne ita ut dixi sibi appariturum putarent, affert etiam causam, quod ob mandatorum obseruationem spiritus ad eos uenturus sit.

75.3.8 Quod si tam diuturna consuetudine ipsius substantiam ferre, immo ne intelligere quidem possunt, quid nam futurum esset, si a principio ita eis apparuisset?1470: apparuisset. Ideo cum iis1530: his comedit, ne phantasma putaretur.

75.3.9 Nam si super aquis ambulantem uidentes id opinati sunt, cum eum non multum distantem uiderent,

75.3.10 qui credi poterat, si repente resurgentem uidissent, quem captum uiderant et ligatum? Ideo frequenter se eisB/1470/1486/1530: eis se appariturum,

75.3.11 et quare et quomodo praedicit, ne phantasma existimaretur. Qui non diligit me, sermones meos non seruat, et sermonem quem audistis non est meus, sed qui misit me patris.

75.3.12 Itaque non me solum non diligit, sed ne patrem quidem, qui haec uerba non audit. Nam si amoris inditium est mea audire mandata, quae patris sunt, qui audit, non filium solum, sed et patrem diligit.

75.3.13 Et quomodo sermo hic tuus est et non tuus?B/F: tuus: hoc est, quod nihil a patre loquor, neque aliquid quam quod illi placitum est.

75.3.14 Haec locutus sum uobis apud uos manens. Cum haec obscuriora essent, et partim non intelligerent1470/1486: intelligebant, partim et plura dubitarent,

75.3.15 ne iterum perturbarentur, et quae mandata diceret, scisitarentur. Hanc amouit sollicitudinem inquiens: Paraclitus autem quem mittet pater in nomine meo, ille uos docebit.

75.3.16 Fortasse quae dixi, non intelligitis, sed ille manifestus magister erit. Illa autem particula, Apud uos manebit, significat1470/1486/1530: signat quod ipse abeat.

75.3.17 Quare ne contristentur1470/1486/1530: tristentur ait: Quousque ipse apud eos maneat, et spiritus non ueniat, nihil magnum, nihil altum poterunt intelligere.

75.3.18 Quod dicit ut ad ipsius abitum magno animo ferendum eos disponat, tanquam magnorum bonorum causam futurum. Frequenter autem paracliti meminit, propter eam qua afficiebantur tristitiam,

75.3.19 et cum his uerbis perturbarentur intelligentes molestias, bella, magistri discessum, uide quomodo iterum eos consolatur inquiens: Pacem relinquo uobis.

75.3.20 Tantum non dicens: Quid mundi perturbationibus mouemini, cum mecum pacem1486/1530: pacem mecum habeatis?B: habeatis. Neque enim huiusmodi est pax mundi,

75.3.21 quae in malo fit saepe numero, et nihil ipsam habentibus confert. Ego do pacem, ut inuicem eam habeatis, et uos fortiores efficiat.

75.3.22 Sed cum iterum dixisset: Relinquo, quod uerbum discedentis est, et par esset eos perturbari, ideo rursus dixit: Non turbetur cor uestrum, neque formidet. Ecce quod partim amore, partim metu mouebantur.

75.3.23 Audistis quia ego dixi uobis: Vado et uenio ad uos. Si diligeretis me, gauderetis utique, quia uado ad patrem, quia pater maior me est. Et quod nam gaudium hoc eis allaturum erat1470/1486/1530: erat? quam consolationem?

75.4.1 Quid hoc significat1470/1486/1530: signat? Non dum resurrectionem intelligebant, neque debitam de eo habebant sententiam.

75.4.2 Et quomodo poterant, cum non dum resurrexisse uidissent? Patrem autem magnum esse existimabant.

75.4.3 Dicit ergo: Si mihi timetis, quod me defendere nequeam, neque confiditis, quod post mortem iterum uos uideam,

75.4.4 tamen audiendo quod ad patrem uado, letandum uobis est, quod ad maiorem uado, et qui omnia potest molesta dissoluere.

75.4.5 Vos audistis1470: auditis quia ego dixi uobis. Quare hoc posuit? quasi dicat: Vt intelligatis quantum uerbis meis tribuam, cum praedicere non sim ueritus.

75.4.6 Haec igitur1470/1486/1530: ergo et quae futura sunt dixi uobis, priusquam fiant, ut cum facta fuerint, credatis, quia ego sum. Quasi dicat: Num sciretis, nisi ego dicerem?1470/1486/1530: dicerem: Neque dicerem, nisi mihi confiderem.1470/1486: confiderem?

75.4.7 Vides sermonem auditorum1486/1530: om. imbecillitati accomodatum? Etenim cum diceret: An putas quia non possum rogare patrem meumF/1470/1486/1530: om., et exhibebit mihi modoF: om. plusquam duodecim legiones angelorum? ad auditorum opinionem locutus est.

75.4.8 Neque enim illud dicet1470/1486/1530: diceret quispiam, uel stultissimus crederet, quod sibi ipse auxilio esse non potuerit, sed angelorum eguerit. Veruntamen cum tanquam hominem arbitrarentur, ideo dixit: Duodecim legiones angelorum.

75.4.9 Atqui simpliciter Iudaeos interrogans reiecit retrorsum. Quod si quis maiorem filio patrem in quantum principium diceret, neque hoc contradiceremus. Non tamen hoc alterius facit filium esse substantiae.

75.4.10 Quod autem dicit, hoc est: Quoad hic sum, par est, ut uosB: nos periclitari arbitremini. Si autem illuc abiero, confidite quia securi sumus. Illum enim nemo uincere potest,

75.4.11 quae omnia ad discipulorum imbecillitatem dicta sunt. Ipse enim confido, neque curo mortem. Ideo inquit: Haec dixi uobis priusquam fierent.

75.4.12 Cum enim non dum hunc sermonem capere possitis a patre, quem magnum appellatis, uos consolor. Inde etiam tristiaF: tristitia admiscet.

75.4.13 Iam non multa loquar1530: loquor uobiscum. Quare? Venit enim princeps mundi huius, et in me non habet quicquam. Principem mundi diabolum, et malos homines appellat.

75.4.14 Non enim caelo et terrae imperat, cum omnia strauisset. Imperat autemF: enim iis1530: his, qui se ei in seruitutem tradunt.

75.4.15 Ideo et principem tenebrarum saeculi, et tenebras mala1530: om. opera appellat. Quid ergo1470/1486: ergo? diabolus te perdit? Minime. Nihil enim in me habet.

75.4.16 Cur ergo te Iudaei interficiunt? Quoniam uolo, et ut cognoscat mundus, quia diligo patrem. Non enim quia1486/1530: quod sim reus mortis, atque ei obnoxius, sed ob meam in patrem dilectionem hoc patior.

75.4.17 Hoc ait, ut iterum eorum animos excitet, et intelligant non inuitum, sed ultro mortem subire, et diabolum contemnere.

75.4.18 Neque contentus fuitB: fuerit dicere: Modicum uobiscum sum1530: om., sed id ipsum quod molestum erat, frequenter repetit, nec iniuria. Quousque enim tristitiam eorum molliat, et faciliorem toleratu reddat, laetiora adnectit.

75.4.19 Iccirco ait: Vado et uenio, et: VtB/1530: om. ubi ego sum, et uos sitis, et: Non potestis meB: om. sequi modo, sequemini1530: sequimini autem postea, et: Ad patrem uado, et: Pater maior me est, et: Priusquam fierent dixi uobis,

75.4.20 et: Non necessario haec1470/1486/1530: hoc patior, sed propter patris dilectionem, ut cognoscant quod nihil mali feci, nisi quod ualde eum diligo, et qui diligitur, ita uult.

75.4.21 Ideo laeta haec tristioribus frequenter admiscet, eorum mentem aperiens. Nam quod dixit: Apud uos manebit, ostenditque utilem suum fore discessum, eos1530: eis consolandi gratia dixit.

75.4.22 Propterea multa de spiritu locutus est, et: In uobis erit, et: Mundus non potest accipere, et: Ille docebit omnia, et: Spiritum ueritatis, et: Spiritum sanctum,

75.4.23 et: Paraclitum, et: Suggeret uobis omnia, ne aegre ferrent, ac si parum possent proficere. Dicit autem: Suggeret, ostendens se eos spiritales effecturum,

75.5.1 ut usu uenisse non ignoramus. Qui enim prius tremebant et formidabant, post spiritus acceptionem in media pericula prosiluerunt1470/1486/1530: prosilierunt per ferrum, ignem, bestias, pelagus, et ad omnem calamitatem se intrepidi exposuerunt,

75.5.2 et illitterati et idiotae audenter disputabant, ut auditores in admirationem adducerent et stuporem. Ex luteis ferreos et in caelum erigens, nulli humano affectui subiectos reddidit spiritus.

75.5.3 Talis illa gratia, quae moerorem soluit, malas cupiditates consumit, formidinem pellit. Nec sinit amplius hominem esse quem afflat.

75.5.4 Sed tanquam in ipsum caelum translatus, omnia quae illic sunt, contemplatur. Quamobrem nemo aliquid suum proprium dicebat: In orationibus, laetitia, simplicitate perseuerabant.

75.5.5 Hoc maxime opus est spiritus sancti. Fructus enim spiritus, laetitia, pax, fides, mansuetudo. Sed tristantur non nunquam spiritales homines.

75.5.6 Verum tristitia illa laetitia suauissima est. Nam et Cain tristatus est1530: om., sed mundi tristitia, et Paulus, sed dei.

75.5.7 Quicquid enim spiritale est, lucrum habet maximum, ut mundana omnia maximum dispendium.

75.5.8 Imploremus igitur1470/1486/1530: ergo insuperabileF: insuperabilis spiritus auxilium. Seruemus mandata, neque erimus angelis inferiores. Neque enim illi quoniam corpus non habent, tales sunt.

75.5.9 Ita enim nullus eorum malus fuisset, sed uoluntas omnium causa est.

75.5.10 Propterea ex iis1530: his qui corpore carent, etiam brutis peiores inuenti sunt, et ex corporeis illis etiam peiores1530: peiores, et.

75.5.11 Omnes iusti qui terram habitant, qui corporiB: corpore sociantur, recte faciunt, quae faciunt. Tanquam enim hospites et peregrini terram habitant1486: habitent, caelum ut ciues.

75.5.12 Noli ergo quod carnem habeas de uictoria et labore pro uirtute subeundo1530: subeunda desperare. Noli rerum opificem accusare.

75.5.13 Si1530: ac si enim carnem ferre impossibile, sanctorum coetus ostendisset.

75.5.14 Neque enim carnis natura Paulo fuit impedimento, quin qualis fuit, euaderet, non Petro, ut caeli claues acciperet.

75.5.15 Et Enoch in carne translatus nusquam apparuit, ita et Helias cum carne raptus est. Et Abraam Isaacque1470/1486/1530: Isaac et Iacob in carne claruerunt. Ioseph in carne impudicam mulierem superauit.

75.5.16 Et quid carnem dico,1530: dico? quam si etiam catenis deuincias, nihil ei nocueris?1530: nocueris. Nam si ligatus sum, inquit Paulus, at sermo dei non ligatur.

75.5.17 Et quid uincula, quid catenas memini? Addas et carcerem et compedes, nihil horum ullum affert uirtuti impedimentum. Ita docet Paulus.

75.5.18 Vinculum animae non ferrum, sed timor et cupiditas pecuniarum et aliae1486/1530: animae passiones. Haec sunt uincula, licet corpus solutum sit.

75.5.19 Sed a corpore haec ueniunt inquies: Nugae hae1530: haec et mendacium. Nam si ita esset, omnes iisdem subderemur affectibus.

75.5.20 Vt enim lassitudinem, somnum, famem, sitim euitare non possumus, quoniam naturalia sunt, ita et illa neminem immunem et sibi non obnoxium relinquerent.

75.5.21 Quod si multi hisB: iis non subiiciuntur, constat pigritiae nostrae quicquid perperam facimus1486/1530: faciamus ascribendum.

75.5.22 Omnia igitur uitia abscindamus, neque corpus accusemus, sed subiiciamus animae gubernaculis, ut facile sempiterna bona consequamur. Gratia et benignitate domini nostri Iesu Christi, cui gloria in saecula1470/1486: Amen; 1530: cum quo patri, simul et spiritui sancto gloria, in secula seculorum, Amen1470/1486: Amen; 1530: cum quo patri, simul et spiritui sancto gloria, in secula seculorum, Amen.


PREVIOUS HOMILY | NEXT HOMILY