PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

75.3.8 Si uero tanto cum eis factus tempore nondum ferunt illius substanciam, magis autem neque intelligunt eam. Quid utique passi essent si secus principium ita eis ostensus esset? Propterea et simul comedit ut non phantasma res estimaretur.
CLOSE
Griffolini

75.3.8 Quod si tam diuturna consuetudine ipsius substantiam ferre, immo ne intelligere quidem possunt, quid nam futurum esset, si a principio ita eis apparuisset?1470: apparuisset. Ideo cum iis1530: his comedit, ne phantasma putaretur.
CLOSE
Griffolini-Montanus

75.3.8 Quod si tam diuturna consuetudine ipsius substantiam ferre, imo ne intelligere quidem possunt: quid nam futurum esset, si a principio ita eis apparuisset? Ideo cum his comedit, ne phantasma putaretur.
CLOSE
Montfaucon

75.3.8 Quod si tanto tempore cum illo versati, illam substantiam non ferunt, imo ne intelligunt quidem; quid futurum erat si ab initio sic illis apparuisset? Ideo cum illis comedit, ne phantasma esse putetur.