PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

75.3.22 Sed quia rursus dixit dimitto quod erat recedentis et sufficiens erat eos confundere. Propterea rursus ait: Non turbetur cor uestrum, neque formidet. Vides quoniam hec quidem a dilectione, illa uero a formidine paciebantur?
CLOSE
Griffolini

75.3.22 Sed cum iterum dixisset: Relinquo, quod uerbum discedentis est, et par esset eos perturbari, ideo rursus dixit: Non turbetur cor uestrum, neque formidet. Ecce quod partim amore, partim metu mouebantur.
CLOSE
Griffolini-Montanus

75.3.22 Sed cum iterum dixisset, Relinquo: quod verbum discedentis est, et par esset eos perturbari, ideo rursus dixit: Non turbetur cor vestrum, neque formidet. Ecce quod partim amore, partim metu mouebantur.
CLOSE
Montfaucon

75.3.22 Sed quia rursum dixerat, relinquo, quod recedentis erat, illosque turbare poterat, ideo rursum ait: Non turbetur cor vestrum, neque formidet. Viden’ eos partim amore, partim metu turbatos esse?