PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

75.4.9 Et nimirum simpliciter apud eos interrogauit, et proiecit ad ea que retrorsum. Si autem dixerit quis maiorem esse patrem ut eam filii, neque hoc contradicimus, sed non tamen hoc alterius esse filium substancie facit.
CLOSE
Griffolini

75.4.9 Atqui simpliciter Iudaeos interrogans reiecit retrorsum. Quod si quis maiorem filio patrem in quantum principium diceret, neque hoc contradiceremus. Non tamen hoc alterius facit filium esse substantiae.
CLOSE
Griffolini-Montanus

75.4.9 Atqui simpliciter Iudaeos interrogans, reiecit retrorsum. Quod si quis maiorem filio patrem, inquantum principium filii, diceret, neque hoc contradiceremus: non tamen hoc alterius facit filium esse substantiae.
CLOSE
Montfaucon

75.4.9 Atqui cum interrogasset tantum, supinos prostravit. Si quis vero dixerit majorem esse Patrem, ut Filii principium; non huic contradicemus. At hoc non facit Filium alterius esse substantiae.