PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

75.3.19 Quia igitur et hec audientes turbabantur excogitantes odia, prelia, recessionem eius, uide qualiter eos corripit, rursus dicens: Pacem dimitto uobis.
CLOSE
Griffolini

75.3.19 et cum his uerbis perturbarentur intelligentes molestias, bella, magistri discessum, uide quomodo iterum eos consolatur inquiens: Pacem relinquo uobis.
CLOSE
Griffolini-Montanus

75.3.19 et cum his verbis perturbarentur intelligentes molestias, bella, magistri discessum: vide quo modo iterum eos consolatur, inquiens, Pacem relinquo vobis.
CLOSE
Montfaucon

75.3.19 Quia igitur his auditis turbabantur, cogitantes molestias, bella et secessum ejus, vide quomodo illos soletur iterum dicens: Pacem relinquo vobis.