75.2.22 Quoniam autem hoc per totum construere uult, in id procedens sermonem recapitulauit. Si enim amaretis me, ait, gauderetis utique quoniam ad patrem meum uado. Nunc autem a trepidatione hoc patimini.
75.2.22 Quod autem hoc semper intendat, id in sequentibus repetit. Si diligeretis me, inquit, gauderetis utique, quia ad patrem uado. Nunc autem metu perturbamini.
75.2.22 Quod autem hoc semper intendat, id in sequentibus repetit. Si diligeretis me, inquit, gauderetis vtique, quia ad patrem vado, Nunc autem metu perturbamini.
75.2.22 Quia autem illud vult efficere, in sequentibus id repetit. Si enim diligeretis me, gauderetis utique, quia ad Patrem vado: nunc autem prae metu id patimini.