75.4.16 Qualiter igitur te interficiunt? Quia uolo. Et ut cognoscat mundus quia diligo patrem. Non enim obnoxius existens morti, ait, neque debens, propter amorem autem qui ad patrem sustinebo.
75.4.16 Cur ergo te Iudaei interficiunt? Quoniam uolo, et ut cognoscat mundus, quia diligo patrem. Non enim quia1486/1530: quod sim reus mortis, atque ei obnoxius, sed ob meam in patrem dilectionem hoc patior.
75.4.16 Cur ergo te Iudaei interficiunt? Quoniam volo, et vt cognoscat mundus quia diligo patrem. Non enim quod sim reus mortis, atque ei obnoxius, sed ob meam in patrem dilectionem hoc patior:
75.4.16 Cur ergo te illi interficiunt? Quia ita volo: et ut cognoscat mundus, quod Patrem diligam. Non enim quod sim morti obnoxius, neque quod illi quidpiam debeam; sed ob amorem erga Patrem haec subeo.