PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

75.4.21 Propterea utique benigna hec reminiscens, continue dicebat et tristia, exercitans eorum mentem. Etenim hoc, id est: Apud uos manebit, et quoniam confert uobis recessio, consolantis erant.
CLOSE
Griffolini

75.4.21 Ideo laeta haec tristioribus frequenter admiscet, eorum mentem aperiens. Nam quod dixit: Apud uos manebit, ostenditque utilem suum fore discessum, eos1530: eis consolandi gratia dixit.
CLOSE
Griffolini-Montanus

75.4.21 ideo laeta haec tristioribus frequenter admiscet, eorum mentem exercens. Nam quod dixit, Apud vos manebit: ostenditque vtilem suum fore discessum, eis consolandi gratia dixit:
CLOSE
Montfaucon

75.4.21 Ideo haec laetiora admiscens, tristia quoque frequenter memorabat, ut illorum animos exerceret. Nam illud, apud vos manebit, et expedit vobis ut recedam, consolantis erant.