PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

75.4.8 Nequaquam enim dicet, quis utique etsi uehementer sit insanus quoniam non poterat sibiipsi auxiliari, sed angelis indigebat. Sed quia de eo ut homine opinionem habebant, propterea ait: Duodecim legiones angelorum.
CLOSE
Griffolini

75.4.8 Neque enim illud dicet1470/1486/1530: diceret quispiam, uel stultissimus crederet, quod sibi ipse auxilio esse non potuerit, sed angelorum eguerit. Veruntamen cum tanquam hominem arbitrarentur, ideo dixit: Duodecim legiones angelorum.
CLOSE
Griffolini-Montanus

75.4.8 Neque enim illud diceret quispiam vel stultissimus, quod sibi ipse auxilio esse non potuerit, sed angelorum eguerit. Veruntamen cum tanquam hominem arbitrarentur, ideo dixit duodecim legiones angelorum.
CLOSE
Montfaucon

75.4.8 Nemo enim, etsi insaniat, dixerit eum non potuisse sibi opem ferre, sed Angelis opus habuisse. Verum quia illum esse hominem putabant, ideo dixit duodecim legiones Angelorum.