PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

76.1.13 Etenim nox erat profundissima, et erat decens neque attendere hiis que dicebantur, sed semper circumuoluere et ymaginari eos qui aggressuri erant, et maxime quando sermo magistri expectare faciebat mala.
CLOSE
Griffolini

76.1.13 et manifesto noctu essent: neque Ihesu uerbis uacarent. sed oculos circumferrent et semper se comprehendi uiderentur: et maxime cum magistri sermo timorem incuteret.
CLOSE
Montfaucon

76.1.13 Nox quippe erat profunda, nec poterant dictis attendere, cum semper animo versarent eos, qui se invasuri essent, cum maxime magistri sermo mala exspectanda esse doceret: