Commentarius
[Homilia LXXVI]
76.1.1 Surgite, eamus hinc. Ego sum vitis vera: vos palmites, et Pater meus agricola est.
76.1.2 Timidam et imbecillem animam ignorantia efficit; ut magnam et sublimem caelestis doctrinae institutio:
76.1.3 nam si non instituatur, formidolosa est, non natura, sed voluntatis proposito.
76.1.4 Cum enim quempiam video modo strenuum1862: strenuum modo audacem, modo formidolosum; non jam naturae vitium esse dico: naturalia enim immutabilia sunt.
76.1.5 Rursum cum video nunc meticulosos quospiam, statimque audaces, idipsum facio, arbitrio totum adscribo.
76.1.6 Nam discipuli admodum timidi erant antequam id quod par erat ediscerent, et dono Spiritus sancti dignarentur: postmodum vero leonibus audaciores fuerunt.
76.1.7 Et Petrus, qui puellae minas non tulerat, inverso capite appensus, et verberatus, milleque periculis expositus, non tacebat: sed quasi haec per somnium pateretur, sic libere loquebatur; sed non ante crucem.
76.1.8 Ideo Christus dicebat: Surgite, eamus hinc. Qua de causa, quaeso?
76.1.9 An ignorabat horam qua superventurus erat Judas? an timebat ne adveniens, suos apprehenderet, et antequam doctrinam illam optimam compleret, insidiatores irrumperent?
76.1.10 Absit: haec procul ab ipsius dignitate sunt. Si non timebat, cur istinc abducit eos, et completo sermone, tunc ad hortum Judae notum adducit?
76.1.11 Etiamsi vero Judas advenisset, annon poterat ipsorum oculos excaecare; id quod ipso non praesente fecit? Cur ergo discedit? Ut modicum respirandi tempus discipulis det.
76.1.12 Verisimile quippe erat eos, utpote in patenti loco, tremuisse et formidasse, et a tempore et a loco.
76.1.13 Nox quippe erat profunda, nec poterant dictis attendere, cum semper animo versarent eos, qui se invasuri essent, cum maxime magistri sermo mala exspectanda esse doceret:
76.1.14 Adhuc modicum, inquit, et non ero vobiscum; et, Venit princeps hujus mundi.
76.1.15 Cum talia ergo audientes turbarentur, ac si mox capiendi essent, in alium illos ducit locum; ut putantes se jam in tuto esse, libere demum audirent: magna quippe dogmata audituri erant.
76.1.16 Ideo ait, Surgite, eamus hinc: deinde adjicit: Ego sum vitis: vos palmites. Quid vult per hanc parabolam subindicare?
76.1.17 Eum qui non dictis attendat vivere non posse, et futura signa a Christi virtute proventura esse. Pater meus agricola est. Quid igitur? Auxilio eget Filius?
76.1.18 Absit: hoc exemplum id non indicat. Vide quam diligenter hanc parabolam exsequatur.
76.1.19 Non enim dicit, radicem agricolae cura frui, sed palmites;
76.1.20 radix enim non hic memoratur, sed docet nihil posse illos operari sine suae virtutis auxilio, et ita ipsos sibi fide conjungi oportere, ut palmes viti jungitur.
76.1.21 Omnem palmitem in me non ferentem fructum, tollet eum Pater. Hic vitam subindicat, declarans, non posse quempiam sine operibus in ipso esse.
76.1.22 Et omnem qui fert fructum, purgabit eum, id est, multo frui cultu curabit. Atqui radix prius quam palmites, cura opus habet: circumfodi et nudari debet.
76.1.23 Sed nihil hic de radice dicit, verum omnia de palmitibus, ostendens se quidem sibi sufficere; discipulos autem multa egere agricolae cura, quantumvis sint virtute praediti.
76.1.24 Ideo ait, Palmitem qui fructum fert purgat; eum qui nullum fert, non relinquit in vite, neque potest ibi manere. Eum vero qui fert fructum, fructuosiorem efficit.
76.1.25 Hoc de aerumnis mox inducendis intelligi dixeris. Illud enim, purgabit eum, id est, incidet, unde palmes fructuosior efficitur. Hinc ostenditur tentationes, illos fortiores efficere.
76.1.26 Deinde ne interrogarent de quibusnam haec diceret, neve illos iterum solicitos redderet, ait: Jam vos mundi estis propter sermonem, quem loquutus sum vobis.
76.1.27 Viden’ quomodo se ut palmitum curatorem efferat? Ego vos purgavi, inquit, licet superius hoc Patrem fecisse declaret: sed nulla est inter Patrem et Filium differentia. Vestra quoque afferatis oportet.
76.1.28 Deinde ut ostendat se eorum ministerio non opus habentem id fecisse, sed ut ipsi proficerent, subdit. Sicut palmes non potest ferre fructum a semetipso; sic nec qui in me non manet.
76.1.29 Ne prae metu abscinderentur, emollitam formidine ipsorum animam roborat, et sibi conglutinat, bonamque spem affert. Radix enim manet; auferri aut relinqui, palmitum est.
76.1.30 Deinde utrinque procedens, a bonis et a tristibus, priora a nobis exigit. Qui manet in me, et ego in eo.
76.1.31 Viden’ Filium non minus quam Patrem ad discipulorum curam conferre? Pater purgat, ipse in se continet. Manere autem in radice, id efficit ut palmites fructum ferant.
76.1.32 Nam quod non purgatum manet in radice, fructum fert; licet non quantum oporteret; quod non manet, nihil.
76.1.33 Attamen purgare etiam Filii esse ostensum est, et in radice manere Patris, qui radicem genuit.
76.2.1 Viden’ quomodo omnia communia sint, et purgare, et radicis virtute frui? Magnum certe detrimentum nihil posse facere; verum non hic sistitur poena, sed ulterius procedit.
76.2.2 Mittetur, inquit, foras, non amplius excoletur, et arescet: id est, si quid habuit ex radice, id deponit; si quam gratiam, illa nudatur, et omni inde auxilio et vita spoliatur.
76.2.3 Ecquis finis? In ignem injicietur. Sed non talis est qui manet in vite. Deinde ostendit quid sit manere, et ait: Si verba mea in vobis manserint.
76.2.4 Viden’ me jure superius dixisse, ipsum operum demonstrationem quaerere?
76.2.5 cum dixisset enim, Quodcumque petieritis faciam, addidit, Si diligitis me, mandata mea servate; et hic, Si manseritis in me, et verba mea in vobis manserint, quodcumque volueritis petite, et fiet vobis.
76.2.6 Haec autem dicebat, ostendens illos qui insidiabantur ei, combustum iri; ipsos autem fructum laturos esse.
76.2.7 Metu itaque ex his in illos translato, postquam ostendit ipsos inexpugnabiles fore, ait: In hoc clarificatus est Pater meus, ut efficiamini mei discipuli, et fructum plurimum afferatis.
76.2.8 Hinc fide dignum sermonem profert. Nam si ad gloriam Patris vergit quod fructus afferatur, non negliget gloriam suam. Et efficiemini mei discipuli.
76.2.9 Viden’ quomodo ille qui fert fructum discipulus sit? Quid significat illud, In hoc clarificatus est Pater? Id est, gaudet cum vos in me manetis, cum fructum fertis.
76.2.10 Sicut dilexit me Pater, et ego dilexi vos. Hic demum humanius loquitur: nam illud, ut ad homines dictum, propriam vim habet.
76.2.11 Nam qui mori voluit, qui servos, inimicos et hostes tanto dignatus est honore, qui ad caelum duxit, quantum amoris modum exhibuit?
76.2.12 Si ergo vos diligo, confidite. Si Patris est gloria quod fructum feratis, nihil malum suspicemini. Deinde ne supinos redderet, vide quomodo rursus devinciat.
76.2.13 Manete in dilectione mea. Hoc in vestra est potestate. Quomodo autem hoc erit? Si praecepta mea servaveritis, sicut et ego praecepta Patris mei servavi.
76.2.14 Rursus humano more sermo procedit. Neque enim legislator, praeceptis subditus esse debebat. Viden’ id quod semper dico, hic etiam exhiberi propter auditorum imbecillitatem?
76.2.15 Nam secundum illorum opinionem multa dicit, ac per omnia ostendit, illos in tuto esse, et inimicos illorum pessum ire: atque omnia quae habent, a Filio habere, et si vitam puram agant, a nullis unquam superatum iri.
76.2.16 Animadverte autem cum quanta loquatur ipsis auctoritate. Non dixit enim, Manete in dilectione Patris; sed, in dilectione mea.
76.2.17 Deinde ne dicerent, postquam nos omnibus inimicos fecisti, tunc nos relinquis et recedis; ostendit se non illos1862: illos non relinquere; sed ita ipsis copulari, si quidem velint, ut palmitem viti.
76.2.18 Rursumque ne nimium fidentes supini evaderent, non immotum fore bonum dicit, si desides fuerint. Hinc ne sibi totum referret, et ad lapsum majorem deduceret, ait, In hoc clarificatus est Pater.
76.2.19 Ubique enim et suum et Patris erga illos amorem demonstrat. Non ergo res Judaeorum, gloria Patris erant, sed ea quae ipsi erant accepturi.
76.2.20 Tum ne dicerent, ex paternis excidimus, omnibus nudati desertique sumus: in me, inquit, respicite, diligor a Patre, et tamen haec quae nunc adsunt, patior. Non ergo vos relinquo nunc, quod vos non diligam.
76.2.21 Nam si ego interficior, nec tamen hoc pro indicio habeo me non amari a Patre, neque vos turbari par est. Nam si in dilectione mea maneatis, nihil haec vobis nocere mala poterunt quantum ad dilectionem.
76.3.1 Quia igitur magna inexpugnabilisque res est dilectio, nec ea in verbis solum consistit, illam per opera exhibeamus.
76.3.2 Ipse nos inimicos sibi reconciliavit, nos amici facti, tales maneamus: ipse coepit, nos saltem sequamur; ipse non ad proprium sibi lucrum diligit, nullo enim indiget, nos saltem ad utilitatem nostram.
76.3.3 Ipse nos inimicos dilexit, nos saltem amicum diligamus. At nunc contraria facimus. Quotidie namque propter nos blasphematur Deus, ob rapinas, ob avaritiam.
76.3.4 Fortasse vero quispiam vestrum dixerit, Quotidie de avaritia disseris. Utinam singulis quoque noctibus id liceret. Utinam et in foro sequi, et ad mensam possem.
76.3.5 Utinam mulieres, amici, filii, servi, agricolae, vicini, ipsumque pavimentum et parietes, in hanc possent erumpere vocem, ut paulum remitteremus.
76.3.6 Orbem namque totum invasit hic morbus, omniumque detinet animos, magna certe mamonae tyrannis. A Christo redempti sumus, et auro servimus.
76.3.7 Alium dominum praedicamus et alii obsequimur, et quidquid jusserit diligenter audimus: genus, amicitiam, naturam, leges, et omnia pro illo obliviscimur.
76.3.8 Nemo respicit in caelum, nemo futura cogitat. Sed tempus erit, cum nullum erit horum verborum lucrum. Nam in inferno, inquit, quis confitebitur tibi?
76.3.9 Desiderabile est aurum, multasque nobis profert delicias, et nobis honorem conciliat. Sed non tantum quantum caelum.
76.3.10 Divitem namque multi oderunt et aversantur: virtute praeditum autem reverentur et honorant.
76.3.11 At, inquies, pauper deridetur, etiamsi virtute praeditus sit. Verum non apud homines, sed apud eos qui ratione praediti non sunt: quare nihil curandum.
76.3.12 Neque enim si asini contra nos ruderent, gracculique acclamarent, sapientes vero laudarent omnes, hoc misso consessu ad brutorum clamores nos verteremus.
76.3.13 Sunt enim gracculis similes et asinis pejores ii, qui praesentia admirantur. Certe si terrenus rex te laudet, vulgi multitudinem nihil curabis, etiamsi te omnes derideant.
76.3.14 Et cum universorum Dominus te laudet, adhuc cantharorum et culicum laudes quaeris? tales enim sunt isti, si cum Deo comparentur; imo his quoque viliores sunt.
76.3.15 Quousque in coeno versabimur? quousque parasitos et gulae deditos spectatores nobis statuemus?
76.3.16 Illi aleatores probare possunt, ebriosos, lurcones: virtutem autem et vitium ne in somnis quidem imaginari valent.
76.3.17 Certe si quis te derideat quod terrae sulcos ducere nescias, non aegre feres, imo vicissim deridebis eum qui tibi hujusmodi imperitiam exprobret;
76.3.18 cum autem virtutem vis exercere, eos qui illam prorsus ignorant, spectatores tibi constituis?
76.3.19 Eapropter nunquam pervenimus ad illam artem. Non enim peritis, sed ignaris nostra committimus. Illi vero non secundum artis regulas, sed secundum ignorantiam suam illa explorant.
76.3.20 Quapropter, obsecro, multitudinem despiciamus, imo nec laudes desideremus, non pecunias, non divitias: nec malum quid existimemus paupertatem. Nam prudentiae, patientiae, omnisque philosophiae magistra paupertas est.
76.3.21 Siquidem Lazarus in paupertate vixit, et coronatus est: Jacob panem solum expetebat: Joseph in extrema paupertate, non modo servus, sed etiam captivus erat, ideoque illum magis laudamus;
76.3.22 neque ita miramur cum frumentum dispensaret, ut cum in carcere degeret; non ita cum diademate ut cum catena cingebatur: non quando in solio sedebat, sed quando insidiis impetebatur et vendebatur.
76.3.23 Haec itaque omnia cogitantes, necnon coronas his certaminibus paratas; ne divitias, honorem, delicias, potentiam; sed paupertatem, catenas, vincula, patientiam pro virtute susceptam laudemus.
76.3.24 Illorum enim finis tumultu ac perturbationibus plenus est, et in hac vita haec desinunt: horum vero fructus, caelum, et caelestia bona, quae nec oculus vidit, nec auris audivit:
76.3.25 quae nos omnes assequi contingat, gratia et benignitate Domini nostri Jesu Christi, cui gloria in saecula saeculorum, amen.