PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

76.2.15 Ad suspicionem enim eorum multa dicit, et per omnia ostendit in cautela esse et inimicos eorum perditos, et quoniam omne quod habent, a filio habent, et quoniam uitam si ostenderint puram, nullus eos superare poterit superare.
CLOSE
Griffolini

76.2.15 Multa enim ad eorum1470/1486/1530: om. suspitionem locutus est, et in tuto eos esse, et inimicos eorum perditum iri asserit, preterea quod quaecunque habent, a filio habent, quodque si puram uitam exhibuerint, nemo eos poterit superare.
CLOSE
Griffolini-Montanus

76.2.15 Ad illorum enim suspicionem locutus est, et in tuto eos esse, et inimicos eorum perditum iri asserit: praeterea quod quaecunque habent, a filio habent: quodque si puram vitam exhibuerint, nemo eos poterit superare.
CLOSE
Montfaucon

76.2.15 Nam secundum illorum opinionem multa dicit, ac per omnia ostendit, illos in tuto esse, et inimicos illorum pessum ire: atque omnia quae habent, a Filio habere, et si vitam puram agant, a nullis unquam superatum iri.