Omelia LXXVI (lxxv)

76.1.1 Surgite, eamus hinc. Ego sum vitis vera, et vos palmites, et pater meus agricola est.

76.1.2 Timidam et effoeminatam animam ignorantia efficit, quemadmodum magnam et sublimem coelestis doctrinae eruditio:

76.1.3 qua quae non fruitur, meticulosa est, non natura, sed voluntate.

76.1.4 Cum enim video quempiam iam fortem et impauidum, inde timidum effici, illam ego naturalem passionem non appello. Naturalia enim immutabilia sunt.

76.1.5 Rursus cum video timidos repente fortitudinem sumere, illud quoque voluntati tribuo:

76.1.6 nam et discipuli timidissimi erant priusquam opportuna discerent, et digni gratia spiritus haberentur, postmodum vero leonibus fortiores apparuerunt:

76.1.7 et Petrus qui mulierculae minas non pertulerat, in caput appensus, et verberatus, et multa perpessus, non tacebat, sed omnia tanquam somnium perferebat: at non ante crucem adeo confidebat,

76.1.8 ideo Christus dicebat: Surgite, abeamus hinc. Qua gratia, dic quaeso?

76.1.9 an ignorabat quando esset tradendus? an ne Iudas eo veniret1603: venire formidabat, neve priusquam eos doceret, caperetur?

76.1.10 Longe haec a diuina absunt maiestate. Si non timebat, cur hinc eos abducit, et post finitum sermonem in hortum Iudae cognitum ducit?

76.1.11 Quod si etiam aduenisset Iudas, nonne ipsorum poterat visum auferre, vt praesentibus fecit? Cur ergo discedit? Parumper indulsit discipulis.

76.1.12 Par enim erat vt tremerent et formidarent, vtpote qui loco certo

76.1.13 et manifesto noctu essent, neque Iesu verbis vacarent, sed oculos circunferrent, et semper se comprehendi viderentur, et maxime cum magistri sermo timorem incuteret.

76.1.14 Inquit enim non multa iam cum ipsis locuturum, et venire mundi huius principem.

76.1.15 Cum ergo his et huiusmodi verbis perturbarentur, ac si mox capiendi essent, in alium eos locum ducit, vt se tutos arbitrati, fidentius audirent. Erant enim maxima audituri:

76.1.16 ideo inquit: Surgite, eamus hinc: quibus abductis, Ego sum vitis, inquit, vos palmites. Quid vult haec parabola significare?

76.1.17 Quod qui non vacat doctrinae, viuere non potest, et quod futura signa Christi virtute proueniunt. Pater meus agricola est: quid? Auxilio indiget filius?

76.1.18 Absit. Neque sic intellegitur1603: intelligitur. Vide quam diligenter hanc parabolam exequitur:

76.1.19 non enim radici, sed palmitibus agricolae curam conferre dicit.

76.1.20 Radicis autem non alia causa hic meminit, quam vt discerent sine ipsius potentia nihil fieri posse: et quod ita ipsi fide vniendi sunt, vt palmes viti.

76.1.21 Omnem palmitem in me non ferentem fructum, tollet eum pater. Hic signat vitam, ostendens sine operibus neminem in ipso esse posse.

76.1.22 Et omnem qui fert fructum purgabit: Id est, incitabit ad virtutis curam. Atqui radix circunfossione, et cultu primum indiget:

76.1.23 sed nihil de ea nunc dicit, sed de palmitibus, sibiipsi se sufficere ostendens. Discipuli autem multa praeceptoris cura indigent, etiam si studiosi sint:

76.1.24 ideo inquit, Omnem qui fructum feret, purgabit eum: qui fructum non facit, non potest esse in vite: qui fructum fert, eum reddet foecundiorem.

76.1.25 Hoc autem etiam aduersus afflictiones tunc ipsis imminentes dictum esse quispiam dicere possit. Nam purgare palmitem, incidere est, vt foecundiorem faciat: vnde ostendit tentationibus effici fortiores:

76.1.26 inde ne de quibus dicat interrogent, et iterum solicitarentur, inquit: Iam vos mundi estis propter sermonem quem locutus sum vobis.

76.1.27 Vides quo modo se palmitum curatorem profiteatur? Ego vos purgaui, inquit. Atqui superius hoc patris officium ostendit: sed nulla est inter patrem et filium differentia, iam vestra opus est diligentia.

76.1.28 Inde ne se eorum ministerii indigentia, sed vtilitate hoc facere demonstraret, addit: Sicut palmes non potest facere fructum a semetipso, nisi manserit in vite: sic vos nisi in me manseritis.

76.1.29 Vt enim metu laxato eorum animo, non discederent, eos cohibet, et sibi conglutinat, et bonam spem habere iubet, radix enim manet. Incidi autem et auferri, palmitum est.

76.1.30 Ita vtrinque aggressus, et a bonis et molestis rebus priores a nobis partes exigit. Qui manet in me, et ego in eo.

76.1.31 Ecce filium non minoris esse quam patrem potestatis, ad discipulos excitandos. Pater purgat, filius in eo manet. Manere enim in radice, facit vt palmites fructum faciant.

76.1.32 Quod si non purgatus in vite palmes manserit, fert quidem fructum, sed non debitum: qui vero non manet in vite, nihil parit.

76.1.33 Verum purgare, filii etiam esse ostenditur: et manere in radice, patris, qui ipsam radicem generauit.

76.2.1 Vides quo modo omnia communia sunt, et purgare, et a radice virtutem habere? Magnum quidem detrimentum etiam nihil posse facere, verum vlterius poena procedit.

76.2.2 Mittetur, inquit, foras: Neque amplius ab agricola curabitur: Et arescet: Hoc est, si quid habuit a radice, si quam gratiam, amittet, et omni inde auxilio et vita spoliabitur,

76.2.3 et tandem in ignem mittetur: sed non talis, qui manet in vite. Inde ostendit quid sit in ea manere, inquiens: Si verba mea in vobis manserint.

76.2.4 Vides (quod et superius merito dicebam) ipsa opera Christum exigere:

76.2.5 cum enim dixisset, quodcunque petieritis, faciam: addidit, Si diligitis me, mandata mea seruate. Et hoc loco, Si manseritis in me, et verba mea in vobis manserint, quodcunque volueritis, petetis, et fiet vobis.

76.2.6 Haec autem dicebat, ostendens illos qui insidiabantur ei, concrematum iri, ipsos autem fructum laturos.

76.2.7 Timorem ergo ab eis in illos transfert, et inuictos ipsos fore signat: quare inquit, In hoc clarificatus est pater meus, vt plurimum fructum afferatis, et efficiamini mei discipuli.

76.2.8 Hinc sermoni suo authoritatem facit: nam si ad patris gloriam fructus faciendus est, non eam contemnet, et efficiamini mei discipuli.

76.2.9 Vides quo modo qui fructum affert, ille discipulus est? Sed quid signat, In hoc clarificatus est pater? hoc est, laetatur cum in me manetis, et fructum fertis.

76.2.10 Sicut dilexit me pater, et ego dilexi vos. Hic iam magis secundum hominem loquitur: Nam istud aduerbium, sicut, ad homines dictum, vim propriam habet.

76.2.11 Nam qui mori voluit, qui seruos, inimicos, hostes, tanto honore dignatus est, et in coelum adduxit: quo modo dilectionis mensuram ostendit?

76.2.12 Si ergo vos diligo, confidite: si patris gloria est fructum facere, nihil mali suspicamini. Inde ne negligentes faceret, vide quo modo eos rursus excitat:

76.2.13 Manete in dilectione mea: Hoc in vestra est potestate. Quo modo autem hoc erit? Si praecepta mea seruaueritis, sicut et ego praecepta patris mei seruaui.

76.2.14 Rursum humano more loquitur. Neque enim legislatorem legi subditum esse oportet. Vides (quod semper dico) hoc etiam in loco propter auditorum imbecillitatem sic loqui?

76.2.15 Ad illorum enim suspicionem locutus est, et in tuto eos esse, et inimicos eorum perditum iri asserit: praeterea quod quaecunque habent, a filio habent: quodque si puram vitam exhibuerint, nemo eos poterit superare.

76.2.16 Considera autem quanta eos authoritate alloquatur. Non enim dixit, manete in dilectione patris: sed, mea.

76.2.17 Inde ne dicerent, Quando nos omnibus inimicos reddidisti, tunc nos dimittis, tunc discedis: hoc negat, sed ita eis, modo velint, conglutinari dicit, vt palmes viti:

76.2.18 rursusque ne fiducia hac pigriores redderentur, non duraturum bonum dixit si id negligerent. Et ne si ad seipsum omnia referret, promptiores ad casum redderet, inquit: In hoc clarificatus est pater.

76.2.19 Semper enim et suam, et patris in eos dilectionem ostendit. Non ergo Iudaeorum res gloria patris erat, sed quae ipsi erant accepturi,

76.2.20 inde ne dicerent, Patrias traditiones reliquimus, et nunc omnium nudi deserimur. In me, inquit, respicite, diligit me pater, et tamen haec mihi subeunda proponuntur. Non igitur ego vos, quia non diligam, in praesentia relinquo:

76.2.21 nam si ego morior, nec tamen propterea non amari a patre coniecturam facio, neque vos perturbari oportet. Si in dilectione mea manebitis, nihil vobis horum nocere poterit.

76.3.1 Magnum nanque et insuperabile quiddam dilectio est, quae non nudis verbis, sed re ostendenda est.

76.3.2 Ipse inimicos reconciliauit, nos in amore perstemus: ipse incepit, nos saltem prosequamur: ipse non sui commodi gratia (nullius enim eget) nos saltem ad nostram vtilitatem diligamus:

76.3.3 ipse inimicos, nos saltem eum qui amicus est, amore prosequamur: Nam nunc quidem e contrario facimus. Quotidie enim blasphematur propter nos deus, propter rapinas, propter cupiditates:

76.3.4 et fortasse quispiam vestrum dicet, Quotidie de cupiditate disputas: vtinam et singulis noctibus liceret, vtinam in foro prosequi, et ad mensam:

76.3.5 vtinam mulieres, amici, filii, serui, agricolae, vicini, et ipsum pauimentum, et parietes, semper hac voce clamare possent, vt vel saltem hoc pacto aliquantulum mitigaremur.

76.3.6 Vniuersum enim orbem hic morbus, et omnium animos comprehendit, Magna pecuniarum vis. A Christo redempti sumus, et auro seruimus:

76.3.7 illius asserimus dominatum, et alterius praecepto dicto citius paremus, et eius gratia, genus, amiciciam, leges, omnia denique ignoramus.

76.3.8 Nemo coelum contemplatur, nemo de futuro cogitat, sed veniet tempus, cum hi sermones nihil proficient. In inferno, inquit, quis confitebitur tibi?

76.3.9 Desiderabile aurum, et delicias praebet, et honorabiles facit, non tamen eodem modo vt coelum.

76.3.10 Diuitem enim multi et vitant, et odio habent: qui autem virtutem complectitur, eum et honorant, et reuerentur.

76.3.11 Sed ridiculus est pauper, etiam si virtute praeditus sit: at1603: vt non apud homines, sed carentes ratione: et propterea curare non oportet.

76.3.12 Neque enim si asini in nos irrudant, et inclangant graculi, sapientes autem laudent, horum dimisso consessu, stultorum clamores nos moueant.

76.3.13 Sunt enim graculis haud absimiles, et asinis peiores, qui praesentia admirantur. Nam si terrenus rex te laudet, nihil multitudinis sermonibus moueberis, etsi omnes irrideant.

76.3.14 Cum autem omnium dominus te laudat1603: laudet, de cantharidum et culicum laudibus cogitas? Tales enim erunt hi si cum deo comparentur: Vel potius neque tales erunt, sed longe viliores.

76.3.15 Quousque in coeno versabimur? Quousque stultos, et gulae deditos, spectatores habebimus?

76.3.16 Qui taxillorum lusores, ebrios, ventri viuentes probare possunt, virtutem autem et vicium ne in somnis quidem imaginantur.

76.3.17 Si quis te accuset quod ducendarum cloacarum ignarus sis, nihil moleste ferres, sed rideres, qui tibi ignoratam artem proponeret:

76.3.18 at si vis virtuti operam dare, eius ignaros tibi laudatores proponis?

76.3.19 ideo nunquam eam assequimur. Non enim peritis, sed ignaris res nostras committimus: illi autem non secundum artis rationem, sed secundum ignorantiam suam probant.

76.3.20 Quare vos hortor, contemnamus multitudinem, imo nec laudes desideremus, neque pecunias, neque opes: neque malum paupertatem existimemus, quippe quae et continentiae, et fortitudinis, et omnis sapientiae magistra est.

76.3.21 Nam et Lazarus in paupertate coronatus est, et Iacob solo pane contentus erat, et Ioseph vltimam passus est egestatem, non tamen seruus, sed dominus fuit, et propterea eum magis admiramur:

76.3.22 et non tantis eum laudibus prosequimur, cum frumentum distribuit, vt cum carcerem habitauit: non cum corona, quam cum catena circundabatur: non cum in solio sedebat, quam cum insidiis periclitabatur.

76.3.23 His omnibus, et horum certaminum praemiis1603: praeliis consideratis, nolimus diuitias, honores, delicias, potestates, sed paupertatem1603: paupertetem, catenas, vincula propter virtutem suscepta admirari.

76.3.24 Finis nanque illorum tumultus plenus est, et perturbationis, et hac vita finiuntur: horum autem fructus coelum est, et coelorum bona, quae nulla auris audiuit:

76.3.25 quae vtinam omnes consequamur, gratia et benignitate domini nostri Iesu Christi, cum quo patri gloria, simul et spiritui sancto, in secula seculorum, Amen.


PREVIOUS HOMILY | NEXT HOMILY