PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

76.1.29 Vt enim non a trepidatione abscindantur, laxatam eorum timore animam restringit, et sibiipsi conglutinat ut benignam succendat de reliquo spem. Nam radix quidem manet, tolli uero et dimitti palmitum est.
CLOSE
Griffolini

76.1.29 Vt enim metu laxato eorum animo: non discederent: eos cohibet: et sibi conglutinat: et bonam spem habere iubet. radix enim manet. Incidi autem et auferri palmitemeras1530: plamitum est.
CLOSE
Montfaucon

76.1.29 Ne prae metu abscinderentur, emollitam formidine ipsorum animam roborat, et sibi conglutinat, bonamque spem affert. Radix enim manet; auferri aut relinqui, palmitum est.