Iohannis Crisostomi omelie in Iohannem

Omelia LXXVI (Paris fol.133rb-134vb; Harley fol.171rb-173ra)

76.1.1 Surgite eamus hinc. Ego sum uinea uera, uos palmites, et pater meus agricola est.

76.1.2 Formidolosam et non uirilem animam imbecillitas facit. Quemadmodum magnam et excelsam celestium dogmatum erudicio.

76.1.3 Nulla enim pociens diligencia, formidolosa quedam est, non secundum naturam, sed secundum optionem.

76.1.4 Cum enim uideo aliquem uirilem quidem quandoque, nunc autem formidolosum, non adhuc nature esse aio passionem. Que enim nature sunt, intransibilia sunt.

76.1.5 Rursus cum uideo eos qui nunc formidolosi sunt repente audaces fieri, idem rursus decerno optioni omne imponens.

76.1.6 Quia et discipuli ualde erant formidolosi antequam discerent que oportebat, et spiritus sancti digni efficerentur dono, postea denique leonibus facti sunt audaciores.

76.1.7 Et Petrus puelle non ferens minas deorsum misso capite pendebat et flagellabatur et decem milibus periclitans non silebat. Et sicut sompnium paciens que paciebatur, ita propalabatur, sed non ante crucem.

76.1.8 Propterea Christus dixit: Surgite, eamus hinc. Cuius gracia? dic michi.

76.1.9 Num non nouerat horam secundum quam debebat insisti, sed trepidauit ne illuc ueniens detineat eos Iudas? Et antequam compleat optimam doctrinam instent qui insidiabantur?

76.1.10 Abi! Procul hec sint ab eius dignitate. Si igitur non formidauerat, quid utique surgere facit eos, et postquam compleuit, tunc in ortum ducit qui Iude erat notus?

76.1.11 Si uero aduenisset Iudas, non poterat eorum excecare uisus quod et presentibus fecit? Cuius igitur gracia absistit? Parum respirare dat discipulis.

76.1.12 Etenim decens erat eos ceu in manifesta uilla existentes tremere et formidare et a tempore et a loco.

76.1.13 Etenim nox erat profundissima, et erat decens neque attendere hiis que dicebantur, sed semper circumuoluere et ymaginari eos qui aggressuri erant, et maxime quando sermo magistri expectare faciebat mala.

76.1.14 Adhuc enim parum, ait, et non sum uobiscum, et: Venit mundi huius princeps.

76.1.15 Quia igitur hec et talia audientes turbabantur, et mox capiendi, ducit in locum eos alium ut estimantes in cautela esse, cum ocio de reliquo audiant. Etenim debebant magna audituri esse dogmata.

76.1.16 Propterea ait: Surgite, eamus hinc. Deinde cum dixissit, ait: Ego sum uitis, uos autem palmites. Quid igitur uult per parabolam enigmatice insinuare?

76.1.17 Quoniam eum qui non attendit hiis que dicuntur uiuere non est, et quoniam que futura signa a Christi fiunt uirtute. Pater meus agricola est. Quid igitur? Operatione indiget filius?

76.1.18 Abi! Exemplum enim hoc non hoc ostendit. Vide denique cum quanta certitudine exequitur parabolam.

76.1.19 Non enim radicem accipere diligentiam agricole, sed simpliciter palmites, ait.

76.1.20 Radix autem propter nichil aliud assumpta est hic, sed ut discant quoniam sine eius uirtute, nichil operari possint, et quoniam ita eos unitos oportet esse fidei ut palmes uiti.

76.1.21 Omnem palmitem in me non ferentem fructum, tollit eum pater. Hic uitam enigmatice insinuat, ostendens quoniam sine operibus non est esse in eo.

76.1.22 Et omnem qui fructum fert, purgat eum, hoc est multa diligencia potiri facit. Et nimirum radix indiget diligencia ante palmites circumeffosa nudata.

76.1.23 Sed nichil hic de hac ait, sed omne de palmitibus, ostendens quoniam ipse quidem sibiipsi sufficit. Discipuli quidem indigent multo ab agricola auxilio, etsi ualde uirtuosi fuerint.

76.1.24 Propterea ait quod fructum fert purgat. Nam hoc quidem quia infructosum est, neque in uite esse potest, illud autem quia fructum fert, germinabilius id operatur.

76.1.25 Hoc autem et ad tribulationes eorum dictum esse que tunc inducebantur, dixerit quis utique: Purgat ipsum, id est circumcidit quod germinabiliorem facit palmitem. Vnde ostendit quoniam temptationes magis eos fortiores operantur.

76.1.26 Deinde ut non dicant de quibus hec dicit, et rursus in sollicitudines eos immittat, ait: Iam uos mundi estis propter sermonem quem locutus sum uobis.

76.1.27 Vides qualiter seipsum inducit procurantem palmites? Ego enim uos purgaui, ait, et nimirum superius ostendit patrem hoc facientem, sed nichil medium patris et filii. Oportet autem incipere de reliquo ea que a uobis sunt.

76.1.28 Deinde ut ostendat quoniam non eorum indigens ministerio hoc fecit, sed ut proficiant, inducit: Sicut palmes non potest a seipso ferre fructum, ita nec qui in me non manet.

76.1.29 Vt enim non a trepidatione abscindantur, laxatam eorum timore animam restringit, et sibiipsi conglutinat ut benignam succendat de reliquo spem. Nam radix quidem manet, tolli uero et dimitti palmitum est.

76.1.30 Deinde alterutrinque procedens et a benignis et a tristibus ea que a nobis expetit primum. Qui in me manet, et ego in eum.

76.1.31 Vides et filium non minus conferentem patre ad discipulorum procurationem? Nam pater quidem purgat, ipse uero in seipso detinet. In radice uero manere, hoc facit fructificare palmites.

76.1.32 Nam qui quidem non purgatur, manet autem in radice, fert fructum, sed non quantum oportet uel deberet. Qui uero non manet, neque uniuersaliter.

76.1.33 Sed tamen et purgare filii monstratum est esse, et manere in radice patris qui et radicem genuit.

76.2.1 Vides qualiter communia omnia, et purgare et uirtute que a radice est potiri? Igitur magnum quidem dampnum est et nichil posse facere. Verum non usque ad hoc sistit supplicium, sed ulterius producit sermonem.

76.2.2 Missus est, enim ait, foras, non adhuc agricultrici pociens manu, et siccatur, hoc est, si quid habebat radicis, deponit. Si quam graciam denudatur hac, denudatus ab eo quod illinc est auxilio et uita.

76.2.3 Et quis finis? In ignem mittitur, sed non talis qui manet apud eum. Deinde ostendens quid est manere, ait: Si uerba mea in uobis manserint.

76.2.4 Vides quoniam et ante hoc competenter dicebam quoniam eam que per opera est ostensionem querit?

76.2.5 Dicens enim quoniam quecumque pecieritis faciam, induxit: Si amatis me mandata mea seruate, et hic: Si manseritis in me et uerba mea in uobis manserint, quodcumque uolueritis, petetis, et factum erit uobis.

76.2.6 Hec autem dicebat, ostendens quoniam qui quidem insidiantur ei ardent, ipsi uero fructum ferent.

76.2.7 Timorem igitur qui ex ipsis in illos transponens, et ostendens quoniam ipsi inexpugnabiles erunt, ait: In hoc glorificatus est pater meus ut uos mei facti sitis discipuli et fructum multum feratis.

76.2.8 Hinc sermonem dignum fide facit. Si enim in gloriam patris pertinet fructificare, non contempnet gloriam suiipsius. Et efficiemini mei discipuli.

76.2.9 Vides qualiter qui fructum fert, ille est discipulus? Quid autem est: In hoc glorificatus est pater? Hoc est, letatur cum in me maneatis, cum fructum feratis.

76.2.10 Sicut amauit me pater, et ego amaui uos. Hic de reliquo humanius loquitur. Hoc enim id est sicut ad homines dictum, propriam habet fortitudinem.

76.2.11 Qui enim et mori eligebat, et eos qui serui erant, et inimici et bellatores tanto dignos fecit honore et in celos reduxit, quantam utique monstrauit mensuram amoris?

76.2.12 Si igitur amat uos, confidite. Si patris est gloria fructificare uos, nichil suspicemini maliciosum. Deinde ut non resupinos faciat, uide qualiter restringit rursus.

76.2.13 Manete in amore meo. Huius enim uos domini. Qualiter autem hoc erit? Si mandata mea seruaueritis, ait, sicut ego patris mandata seruaui.

76.2.14 Rursus humanae sermo procedit. Non enim utique alicubi legislator sub mandata debebat poni. Vides quoniam quod semper dico, hoc et hic ostendit, propter eorum qui audiebant imbecillitatem?

76.2.15 Ad suspicionem enim eorum multa dicit, et per omnia ostendit in cautela esse et inimicos eorum perditos, et quoniam omne quod habent, a filio habent, et quoniam uitam si ostenderint puram, nullus eos superare poterit superare.

76.2.16 Intuere uero eum auctorizabilius eis loquentem. Non enim dixit: Manete in amore patris, sed in meo.

76.2.17 Deinde ut non dicant quando omnibus nos inimicos constituisti, tunc dimittis nos et receditis, ostendit quoniam non dimittit, sed ita eis conglutinatus est, si uoluerint, ut palmes in uinea.

76.2.18 Et rursus ne confidentes resupini facti sint, non ait immobile esse malum si pigritentur. Deinde ut non in seipsum circumsistat rem, et eadem preparet magis, ait: In hoc glorificatus est pater.

76.2.19 Vbique enim eum qui suiipsius et eum qui patris ostendit ad eos amorem. Non igitur que Iudeorum gloria, sed hec que debent accipere.

76.2.20 Deinde ut non dicant: Cecidimus a paternis, derelicti sumus nudi et deserti ab omnibus facti sumus. In me, ait, aspicite. Amatus sum a patre, sed tamen patior has res. Non igitur neque uos propterea quod non amo, relinquo nunc.

76.2.21 Si enim ego interficior et non facio argumentum hoc quod non amor a patre, neque uos turbari oportet. Si enim in amore manseritis meo, in nullo uos hec uersuta nocere poterunt in eum qui amoris sermonem.

Morale lxxvi. De eo qui in Christi amore et de auaricia, et quoniam melius est pauperari quam locupletari.

76.3.1 Quia igitur magnum est et inexpugnabile amor et non uerbum nudum, ostendamus per opera eum.

76.3.2 Ipse inimicos existentes reconciliauit, nos amici facti maneamus. Ipse incepit, nos saltem sequamur. Ipse non proprium lucrum amat. Non indigens enim est nos saltem in id quod confert nobis.

76.3.3 Ipse inimicos existentes dilexit, nos saltem amicum existentem amemus. Quia nunc demum contraria facimus. Secundum unamquamque enim diem blasphematur propter nos Deus, propter rapinas, propter auariciam.

76.3.4 Et forte quis uestrum dicet per unamquamque diem de auaricia disputas. Vtinam et secundum unamquamque noctem esset hoc dicere. Vtinam et in forum assequentem et in mensam.

76.3.5 Vtinam et uxorem et amicos et filios et famulos et agricolas et rusticos et ipsum pauimentum et parietes esset possibile hanc semper rescindere uocem ut saltem parum ita remitteremus nos.

76.3.6 Orbem enim terrarum assumpsit uniuersum hec egritudo, et omnium detinet animas, et multa mammone est tyrannis. A Christo redempti sumus et auro seruimus.

76.3.7 Alterius dominationem preconamur et ab alio suademur et quodcumque iusserit cum desiderio obedimus. Et genus et dilectionem et leges et naturam et omnia ignoramus propter istud.

76.3.8 Nullus respicit ad celum, nullus excogitat futura, sed erit tempus quando neque sermonum horum erit tempus. In inferno, enim ait, quis confitebitur tibi?

76.3.9 Concupiscibile est aurum, et multam tribuit uoluptatem nobis, et honoratos nos esse facit, sed non ita ut celum.

76.3.10 Nam eum quidem qui ditatur, auertunt multi et odiunt, eum autem qui in uirtute uiuit, et reuerentur et honorant.

76.3.11 Sed deridetur inops, etsi uirtuosus fuerit, ait. Sed non apud homines, sed apud irrationabiles. Ideoque neque curare oportet.

76.3.12 Neque enim si deriderent quidem asini et acclamarent colii, sapientes uero omnes laudarent. Dimittentes igitur hoc theatrum sapientum ad irrationabilium clamores respiciemus.

76.3.13 Etenim similes coliis et asinis deteriores sunt qui presencia admirantur. Denique si rex quidem terrenus admiraretur, nullam multorum faceres rationem, etsi omnes deriderent te.

76.3.14 Si uero omnium dominator te laudat, cantarorum et conapum laudationes inquiris? Hoc enim hii sunt ad Deum, magis autem neque hoc.

76.3.15 Sed quid hiis uilius? Vsquequo in gurgite uertimur, usquequo stultos et gulosos sedere faciemus nobis consideratores?

76.3.16 Illi eos qui alia ludunt, possunt bene examinare et ebrios et eos qui uentri uiuunt. Virtutem autem et maliciam, neque sompno ymaginari possunt.

76.3.17 Deinde siquidem quis tibi conuiciatus fuerit quoniam signis calculos nescis trahere, non putabis uersutum, sed et deridebis eum qui hanc impericiam proponit.

76.3.18 Virtutem autem exercitare uolens eos qui nichil huius sciunt, examinatores sedere facis?

76.3.19 Propterea nunquam perueniemus ad artem illam. Non enim experienciam habentibus, sed indoctis concedimus nostra iudicare. Illi uero non secundum artis rationem, sed secundum propriam indisciplinabilitatem examinant.

76.3.20 Propterea deprecor contempnamus multos, magis autem neque laudes desideremus, non pecunias, non diuicias, neque malum aliquod estimemus inopiam. Etenim sapiencie et paciencie et omnis philosophie magistra nobis est inopia.

76.3.21 Quia et Lazarus cum inopia uiuebat et coronatus est, et Iacob pane solo potiri cupiebat, et Ioseph in ultima inopia factus est, et non solum seruus, sed et uinctus erat. Et propterea magis eum admiramur.

76.3.22 Et non ita laudamus cum frumentum distribuebat ut cum carcerem habitabat. Non cum diadema circumferebat, sed cum cathenam. Non cum in throno sedebat, sed cum insidias paciebatur et uendebatur.

76.3.23 Hec igitur uniuersa excogitantes, et eas que ex agonibus hiis complicantur coronas, non diuicias et honorem et uoluptates et potentatus, sed inopiam et cathenam et uincula et expectationem que pro uirtute animi admiremur.

76.3.24 Nam finis quidem illorum tumultuum plenus est et turbationis, et presenti continuatur uite. Qui uero horum fructus celum est, et que in celis sunt bona, que neque oculus uidit, neque auris audiuit.

76.3.25 Quibus fiat omnes nos frui gracia et clemencia domini nostri Ihesu Christi cui gloria in secula seculorum, amen.


PREVIOUS HOMILY | NEXT HOMILY