PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

76.3.20 Propterea deprecor contempnamus multos, magis autemHarley: neque laudes desideremus, non pecunias, non diuicias, neque malum aliquod estimemus inopiam. Etenim sapiencie et paciencie et omnis philosophie magistra nobis est inopia.
CLOSE
Griffolini

76.3.20 Quare uos hortor: contempnamus multitudinem. immo nec laudes desideremus: neque pecunias: neque opes: neque malum paupertatem existimemus. Quippe que et continentie et fortitudinis: et omnis sapientiegrif1470 fol. 3r magistra est.
CLOSE
Montfaucon

76.3.20 Quapropter, obsecro, multitudinem despiciamus, imo nec laudes desideremus, non pecunias, non divitias: nec malum quid existimemus paupertatem. Nam prudentiae, patientiae, omnisque philosophiae magistra paupertas est.