Homilia LXXVI (lxxv)
76.1.1 Surgite, eamus hinc.1486: hinc? Ego sum uitis uera, et uos palmites, et pater meus agricola est.
76.1.2 Timidam et effeminatam animam ignorantia efficit, quemadmodum magnam et sublimem caelestis doctrinae eruditio,
76.1.3 qua quae non fruitur meticulosa est non natura, sed uoluntate.
76.1.4 Cum enim uideo quempiam iam fortem et impauidum, inde timidum effici, illam egoB: ego illam naturalem passionem non appelloB: appellabo. Naturalia enim immutabilia sunt.
76.1.5 Rursus cum uideo timidos repente fortitudinem sumere, illud quoque uoluntati tribuo.
76.1.6 Nam et discipuli timidissimi erant, priusquam oportuna discerent, et digni gratia spiritus haberentur, postmodum uero leonibus fortiores apparuerunt.
76.1.7 Et Petrus qui mulierculae minas non pertulerat, in caput appensus et uerberatus et multa perpessus non tacebat, sed omnia tanquam somnium perferebat. At non ante crucem adeo confidebat.
76.1.8 Ideo Christus dicebat: Surgamus, abeamus hinc. Qua gratia, dic quaeso?B/1470/1486: queso.
76.1.9 An ignorabat quando esset tradendus,1530: tradendus? an ne Iudas eo ueniret1530: uenire, formidabat,1470/1486: formidabat? ne ue priusquam eos doceret, caperetur?
76.1.10 Longe haec a diuina absunt maiestate.F: maiestate? Si non timebat, cur hinc eos abducit,F: abducit? et postquamF/1470/1486/1530: post finitum sermonem in hortum Iudae cognitum ducit?
76.1.11 Quod si aduenisset Iudas, nonne poterat uisum auferre, ut praesentibus fecit? Cur ergo discedit? Parumper indulsit discipulis.
76.1.12 Par enim erat, ut tremerent et formidarent, utpote qui loco certo,
76.1.13 et manifesto noctu essent, neque Iesu uerbis uacarent, sed oculos circumferrentB/F: circumferret, et semper se comprehendi uiderentur, et maxime cum magistri sermo timorem incuteret.
76.1.14 Inquit enim non multa iam cum ipsis locuturum, et uenire mundi huius principem.
76.1.15 Cum ergo haec1530: his et huiusmodi uerbis perturbarentur, ac si mox capiendi essentB/F: esset, in1486: i alium eos locum ducit, ut se tutos arbitrati fidentius audirent. Erant enim maxima audituri.
76.1.16 Ideo inquit: Surgite, eamus hinc. Quibus abductis: Ego sum uitis, inquit, uos palmites. Quid uult hacB/1486/1530: hec parabola significare?
76.1.17 Quod qui non uacat doctrinae, uiuere non potest, et quod futura signa Christi uirtute proueniunt. Pater meus agricola est. Quid1470/1486/1530: Quid? auxilio indiget filius?
76.1.18 Absit! Neque sic intelligitur. Vide quam diligenter hanc parabolam exequitur.
76.1.19 Non enim radici, sed palmitibus agricolae curam conferre dicit.
76.1.20 Radicis autem non alia causa hic meminit, quam ut discerent, sine ipsius potentia nihil fieri posse, et quod ita ipsi fide uniendi sunt, ut palmes uiti.
76.1.21 Omnem palmitem in me non ferentem fructum tollet eum pater. Hic uitam significat1470/1486/1530: signat uitam, ostendens sine operibus neminem in ipso esse posse.
76.1.22 Et omnem qui fert fructum, purgabit eum, id est, incitabit ad uirtutis curam. Atqui radix circumfossione et cultu primum indiget,
76.1.23 sed nihil de ea nunc dicit, sed de palmitibus, sibi ipsi se sufficere ostendens. Discipuli autem multa preceptoris cura indigent, etiam si studiosi sint.
76.1.24 Ideo inquit: Omnem qui fructum feret, purgabit eum, qui fructum non facit, non potest esse in uite. Qui fructum fert, eum reddet foecundiorem.
76.1.25 Hoc urgentis moeroris gratia eos allocutus est. Dicet aliquis: Purgare palmitem incidere est, ut foecundiorem faciat. Vnde ostenditur1530: ostendit temptationibus effici fortiores.
76.1.26 Inde ne de quibus dicat, interrogent, et iterum solicitarentur, inquit: Iam uos mundi estis propter sermonem, quem locutus sum uobis.
76.1.27 Vides qualem se palmitum curatorem profiteatur? Ego uos purgaui, inquit, atqui superius hoc patris officium ostendit, sed nulla est inter patrem et filium differentia. Iam uestra opus est diligentia.
76.1.28 Inde ne se eorum ministerii indigentia, sed utilitate hoc facere demonstraret, addit: Sicut palmes non potest facere fructum a semetipso nisi manserit in uite, sic uos nisi in me manseritis.
76.1.29 Vt enim metu laxato eorum animo non discederent, eos cohibet, et sibi conglutinat, et bonam spem habere iubet. Radix enim manet, incidi autem et auferri palmitum1470: palmitem est.
76.1.30 Ita utrinque aggressus, et a bonis et molestis rebus, priores a nobis partes exigit. Qui manet in me, et ego in eo.
76.1.31 Ecce filium non minoris esse quam patremF: patris potestatis ad discipulos excitandos. Pater purgat, filius in eo manet. Manere enim in radice, facit ut palmites fructum faciant.
76.1.32 Quod si non purgatus in uite palmes manserit, fert quidem fructum, sed non debitum, qui uero non manet in uite, nihil paritB: paret.
76.1.33 Verum purgare filii esse ostenditur, manere in radice patris, qui ipsam radicem generat.
76.2.1 Vides quomodo omnia communia sunt, et purgare, et a radice uirtutemF: uirtute radicem habere? Magnum quidem detrimentum etiam nihil posse facere, uerum ulterius1470/1486/1530: alterius poena procedit.
76.2.2 Mittetur, inquit, foras, neque amplius ab agricola curabitur et arescet, hoc est, si quid habuit a radice, si quam gratiam, amittet, et omni inde auxilio et uita spoliabitur,
76.2.3 et tandem in ignem mittetur. Sed non talis qui manet in uite. Inde ostendit, quid sit in ea manere, inquiens: Si uerba mea in uobis manserint.
76.2.4 Vides quod1470/1486/1530: quidem superius merito dicebam, opera ipsa1530: ipsa opera Christum exigere?1530: exigere:
76.2.5 Cum enim dixisset: Si quid petieritis, faciam, addidit: Si diligitis me, mandata mea seruate. Si manseritis in me, et uerba mea in uobis manserint, quodcunque uolueritis petetis, et fiet uobis.
76.2.6 Haec autem dicebat, ostendens reprobos concrematum iri, ipsos1470/1486/1530: ipsos autem fructum laturos.
76.2.7 Timorem ergo ab eis in illos transfert, et inuictos ipsos fore significat1470/1486/1530: signat. Quare inquit: In hoc clarificatus1486: sacrificatus est pater meus, ut plurimum fructum afferatis, et efficiamini mei discipuli.
76.2.8 Hinc sermoni suo auctoritatem facit. Nam si ad patris gloriam fructus faciendus est, non eam contemnet. Et efficieminiF: efficiamini mei discipuli.
76.2.9 Vides quomodo quiF: ille qui fructum affert, ille discipulus est?B/1470/1486: est. Sed quid significat1470/1486/1530: signat in hoc clarificatus est pater? hoc est, laetatur, cum in me manetis, et fructum fertis.
76.2.10 Sicut dilexit me pater, et ego dilexi uos. Hic iam magis secundum hominem loquitur. Tanquam enim ad homines dictum uim propriam habet.
76.2.11 Nam qui mori uoluit, qui seruos, inimicos, hostes, tanto honore dignatus est, et in caelum adduxit, quomodo dilectionis mensuram ostendit?
76.2.12 Si ergo uos diligo, confidite. Si patris gloria est fructum facere, nihil mali suspicamini. Inde ne negligentes faceret, uide quomodo eos rursus excitat.
76.2.13 Manete in dilectione mea. Hoc in uestra est potestate. Quomodo autem hoc erit? Si precepta mea seruaueritus, sicut et ego precepta patris mei seruaui.
76.2.14 Rursum humano more loquitur. Neque enim legislatorem legi subditum esse oportet. Ecce1486/1530: Et quod semper dico, hoc in loco propter auditorum imbecillitatem dictum ostenditur.1470/1486/1530: om.
76.2.15 Multa enim ad eorum1470/1486/1530: om. suspitionem locutus est, et in tuto eos esse, et inimicos eorum perditum iri asserit, preterea quod quaecunque habent, a filio habent, quodque si puram uitam exhibuerint, nemo eos poterit superare.
76.2.16 Considera autem quanta eos auctoritate alloquatur. Non enim dixit: Manete in dilectione patris, sed: Mea.
76.2.17 Inde ne dicerent: Quando nos omnibus inimicos reddidisti, tunc nos dimittis, tunc discedis, hoc negat, sed ita eis modo uelint conglutinari dicit, ut palmes uiti.
76.2.18 Rursusque ne fiducia hac pigriores redderentur, non duraturum bonum dixit, si id negligerent. Et ne si ad se ipsum omnia referretB: referre, promptiores ad casum redderet, inquit: In hoc clarificatus est pater.
76.2.19 Semper enim et suam et patris in eos1486/1530: eo dilectionem ostendit. Non ergo Iudaeorum res gloria patris erat, sed quae ipsi erant accepturi.
76.2.20 Inde ne dicerent: Patrias traditiones reliquimus, et nunc omnium nudi deserimur. In me, inquit, respicite. Diligit me pater, et tamen haec mihi subeunda proponuntur. Non igitur ego uos, quia non diligam, in praesentia relinquo.
76.2.21 Nam si ego morior, nec tamen propterea non amari a patre coniecturam facio, neque uos perturbari oportet. Si in dilectione mea manebitis, nihil uobis horum nocere poterit.
76.3.1 Magnum nanque et insuperabile quiddam dilectio est, quae non nudis uerbis, sed re ostendenda est.
76.3.2 Ipse inimicos reconciliauit, nos in amore perstemus. Ipse incoepit, nos saltem prosequamur. Ipse non sui commodi gratia (Nullius enim eget.), nos saltem ad nostram utilitatem diligamus.
76.3.3 Ipse inimicos, nos saltem amicos amoreB: more prosequamur, ut econtrario facimus. Quotidie enim blasphematur propter nos deus, propter rapinas, propter cupiditates.
76.3.4 Et fortasse quispiam uestrum dicet: Quotidie de cupiditate disputas. Vtinam et singulis noctibus liceret. Vtinam in foro prosequi et ad mensam.
76.3.5 Vtinam mulieres, amici, filii, serui, agricolae, uicini, et ipsum pauimentum et parietes, semper hac uoce clamare possent, ut uel saltem hoc pacto acquiesceremus.
76.3.6 Vniuersum enim orbem hic morbus, et omnium animos comprehendit, magna pecuniarum uis. A Christo redempti sumus, et auro seruimusB: seruiuimus.
76.3.7 Alterius asserimus dominatum, cuius precepto dicto citius paremus, eius1530: et eius gratiaqueF/1470/1486/1530: gratia, genus, amicitiam, leges, omnia denique ignoramus.
76.3.8 Nemo caelum contemplatur, nemo de futuro cogitat. Sed ueniet tempus, cum hi sermones nihil proficient. In inferno, inquit, quis confitebitur tibi?
76.3.9 Desiderabile aurum et delitias prebet, et honorabiles facit. Non tamen eodem modo caelum.
76.3.10 Diuitem enim multi et uitant, et odio habent. Qui autem uirtutem complectitur, eum et honorant et reuerentur.
76.3.11 Sed ridiculus est pauper, etiam si uirtute preditus sit, non apud homines, sed carentes ratione.
76.3.12 Neque enim si asini in nos irrudiant1530: irrudant, et inclangant graculi, sapientes autem laudent horum dimisso consessu stultorum clamores nos moueant.
76.3.13 Sunt enim graculis haud absimiles, et asinis peiores, qui praesentia admirantur. Nam si terrenus rex te laudet, nihil multitudinis sermonibus moueberis, etiam si1530: etsi omnes irrideant.
76.3.14 Cum autem omnium dominus te laudat, de cantharidum et culicum laudibus cogitas.1530: cogitas?
76.3.15 Quousque in coeno uersabimur? Quousque stultos et gulae deditos spectatores habebimus?1470/1486: habebimus:
76.3.16 qui lusores, ebrios, uentri uiuentes probare possunt,1470: possunt? uirtutem autem et uitium ne in somnis quidem imaginantur.
76.3.17 Si quis te accuset, quod ducendarum aquarum ignarus sis, nihil moleste feres, sed rideres, qui tibi ignoratam artem proponeret.
76.3.18 At si uis uirtuti operam dare, eius ignaros tibi laudatores proponis?B/F: proponis.
76.3.19 Ideo nunquam eam assequimur. Non enim peritis, sed ignaris res nostras committimus. Illi autem non secundum artis rationem, sed secundum ignorantiam suam probant.
76.3.20 Quare uos, hortor, contemnamus multitudinem, immo neque1470/1486/1530: nec laudes desideremus, neque pecunias, neque opes, neque malum paupertatem existimemus. Quippe quae et continentiae et fortitudinisB: confortitudinis et omnis sapientiae magistra est.
76.3.21 Nam et Lazarus in paupertate coronatus est, et Iacob solo pane contentus erat, et Ioseph ultimam passusB/1470/1486/1530: passus est egestatem, non tamen seruus, sed dominus fuit. Et propterea eum magis admiramur,
76.3.22 et non tantis eum laudibus prosequimur, quod frumentum distribuit, ut cum carcerem habitauit, non cum corona quam cum cathena circumdabatur, non cum in solio sedebat, quam cum insidiis periclitabatur.
76.3.23 His omnibus et horum certaminum premiis consideratis, nolimus diuitias, honores, delitias, potestates, sed paupertatem, catenas, uincula propter uirtutem suscepta admirari.
76.3.24 Finis nanque illorum tumultus1530: tumultu plenus est et perturbationis, et hac uita finiuntur, horum autem fructus caelum est, et caelorum bona, quae nulla auris audiuit.
76.3.25 Quae utinam omnes consequamur. Gratia et benignitate domini nostri Iesu Christi, cui gloria in saecula1470/1486/1530: cum quo patri gloria simul et spiritui sancto in secula seculorum Amen.