PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

76.3.21 Quia et Lazarus cum inopia uiuebat et coronatus est, et Iacob pane solo potiri cupiebat, et Ioseph in ultima inopia factus est, et non solum seruus, sed et uinctus erat. Et propterea magis eum admiramur.
CLOSE
Griffolini

76.3.21 Nam et Lazarus in paupertate coronatus est, et Iacob solo pane contentus erat, et Ioseph ultimam passusB/1470/1486/1530: passus est egestatem, non tamen seruus, sed dominus fuit. Et propterea eum magis admiramur,
CLOSE
Griffolini-Montanus

76.3.21 Nam et Lazarus in paupertate coronatus est, et Iacob solo pane contentus erat, et Ioseph vltimam passus est egestatem, non tamen seruus, sed dominus fuit, et propterea eum magis admiramur:
CLOSE
Montfaucon

76.3.21 Siquidem Lazarus in paupertate vixit, et coronatus est: Jacob panem solum expetebat: Joseph in extrema paupertate, non modo servus, sed etiam captivus erat, ideoque illum magis laudamus;