PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

76.3.22 Et non ita laudamus cum frumentum distribuebat ut cum carcerem habitabat. Non cum diadema circumferebat, sed cum cathenam. Non cum in throno sedebat, sed cum insidias paciebatur et uendebatur.
CLOSE
Griffolini

76.3.22 et non tantis eum laudibus prosequimur quod frumentum distribuit: ut cum carcerem habitauit: non cum corona quam cum cathena circumdabatur. non cum in solio sedebat quam cum insidiis periclitabatur.
CLOSE
Montfaucon

76.3.22 neque ita miramur cum frumentum dispensaret, ut cum in carcere degeret; non ita cum diademate ut cum catena cingebatur: non quando in solio sedebat, sed quando insidiis impetebatur et vendebatur.