PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

76.1.15 Quia igitur hec et talia audientes turbabantur, et mox capiendi, ducit in locum eos alium ut estimantes in cautela esse, cum ocio de reliquo audiant. Etenim debebant magna audituri esse dogmata.
CLOSE
Griffolini

76.1.15 Cum ergo haec1530: his et huiusmodi uerbis perturbarentur, ac si mox capiendi essentB/F: esset, in1486: i alium eos locum ducit, ut se tutos arbitrati fidentius audirent. Erant enim maxima audituri.
CLOSE
Griffolini-Montanus

76.1.15 Cum ergo his et huiusmodi verbis perturbarentur, ac si mox capiendi essent, in alium eos locum ducit, vt se tutos arbitrati, fidentius audirent. Erant enim maxima audituri:
CLOSE
Montfaucon

76.1.15 Cum talia ergo audientes turbarentur, ac si mox capiendi essent, in alium illos ducit locum; ut putantes se jam in tuto esse, libere demum audirent: magna quippe dogmata audituri erant.