PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

76.1.28 Deinde ut ostendat quoniam non eorum indigens ministerio hoc fecit, sed ut proficiant, inducit: Sicut palmes non potest a seipso ferre fructum, ita nec qui in me non manet.
CLOSE
Griffolini

76.1.28 inde ne se eorum ministerii indigentia sed utilitate hoc facere demonstraret. addit. Sicut palmes non potest facere fructum a semetipso nisi manserit in uite. sic uos nisi in me manseritis.
CLOSE
Montfaucon

76.1.28 Deinde ut ostendat se eorum ministerio non opus habentem id fecisse, sed ut ipsi proficerent, subdit. Sicut palmes non potest ferre fructum a semetipso; sic nec qui in me non manet.