PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

76.2.7 Timorem igitur qui ex ipsis in illos transponens, et ostendens quoniam ipsi inexpugnabiles erunt, ait: In hoc glorificatus est pater meus ut uos mei facti sitis discipuli et fructum multum feratis.
CLOSE
Griffolini

76.2.7 Timorem ergo ab eis: in illos transfert: et inuictos ipsos fore signat. Quare inquit. In hoc clarificatus est pater meus: ut plurimum fructum afferatis. et efficiamini mei discipuli.
CLOSE
Montfaucon

76.2.7 Metu itaque ex his in illos translato, postquam ostendit ipsos inexpugnabiles fore, ait: In hoc clarificatus est Pater meus, ut efficiamini mei discipuli, et fructum plurimum afferatis.