PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

76.1.31 Vides et filium non minus conferentem patre ad discipulorum procurationem? Nam pater quidem purgat, ipse uero in seipso detinet. In radice uero manere, hoc facit fructificare palmites.
CLOSE
Griffolini

76.1.31 Ecce filium non minoris esse quam patremF: patris potestatis ad discipulos excitandos. Pater purgat, filius in eo manet. Manere enim in radice, facit ut palmites fructum faciant.
CLOSE
Griffolini-Montanus

76.1.31 Ecce filium non minoris esse quam patrem potestatis, ad discipulos excitandos. Pater purgat, filius in eo manet. Manere enim in radice, facit vt palmites fructum faciant.
CLOSE
Montfaucon

76.1.31 Viden’ Filium non minus quam Patrem ad discipulorum curam conferre? Pater purgat, ipse in se continet. Manere autem in radice, id efficit ut palmites fructum ferant.