PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

76.1.25 Hoc autem et ad tribulationes eorum dictum esse que tunc inducebantur, dixerit quis utique: Purgat ipsum, id est circumcidit quod germinabiliorem facit palmitem. Vnde ostendit quoniam temptationes magis eos fortiores operantur.
CLOSE
Griffolini

76.1.25 Hoc urgentis moeroris gratia eos allocutus est. Dicet aliquis: Purgare palmitem incidere est, ut foecundiorem faciat. Vnde ostenditur1530: ostendit temptationibus effici fortiores.
CLOSE
Griffolini-Montanus

76.1.25 Hoc autem etiam aduersus afflictiones tunc ipsis imminentes dictum esse quispiam dicere possit. Nam purgare palmitem, incidere est, vt foecundiorem faciat: vnde ostendit tentationibus effici fortiores:
CLOSE
Montfaucon

76.1.25 Hoc de aerumnis mox inducendis intelligi dixeris. Illud enim, purgabit eum, id est, incidet, unde palmes fructuosior efficitur. Hinc ostenditur tentationes, illos fortiores efficere.