PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

76.1.27 Vides qualiter seipsum inducit procurantem palmites? Ego enim uos purgaui, ait, et nimirum superius ostendit patrem hoc facientem, sed nichil medium patris et filii. Oportet autem incipere de reliquo ea que a uobis sunt.
CLOSE
Griffolini

76.1.27 Vides qualem se palmitum curatorem profiteatur? Ego uos purgaui, inquit, atqui superius hoc patris officium ostendit, sed nulla est inter patrem et filium differentia. Iam uestra opus est diligentia.
CLOSE
Griffolini-Montanus

76.1.27 Vides quo modo se palmitum curatorem profiteatur? Ego vos purgaui, inquit. Atqui superius hoc patris officium ostendit: sed nulla est inter patrem et filium differentia, iam vestra opus est diligentia.
CLOSE
Montfaucon

76.1.27 Viden’ quomodo se ut palmitum curatorem efferat? Ego vos purgavi, inquit, licet superius hoc Patrem fecisse declaret: sed nulla est inter Patrem et Filium differentia. Vestra quoque afferatis oportet.