77.1.18 Cuius autem gracia amorem extollit? Quoniam in hoc est ostensio discipulorum, hoc quod applaudit uirtuti. Propterea et Paulus tot de eo ait ceu discipulus existens, naturalis magistri Christi et experienciam eius accipiens.
77.1.18 Sed qua gratia semper dilectionem extollit?B: extollit. quoniam hoc est discipulorum argumentum, hoc uirtutem corroborat. Propterea Paulus tantopere dilectionem laudauit, utpote uerus Christi discipulus, qui eius uim sit expertus.
77.1.18 Sed qua gratia semper dilectionem extollit? quoniam hoc est discipulorum argumentum, hoc virtutem corroborat. Propterea Paulus tantopere dilectionem laudauit, vtpote verus Christi discipulus, qui eius vim sit expertus.
77.1.18 Cur autem ubique dilectionem extollit? Quia hoc est discipulorum indicium, hoc virtutem fovet. Ideo Paulus de illa haec dicit, utpote verus Christi discipulus, qui illam experiretur.