Commentarius

[Homilia LXXVII]

77.1.1 Haec loquutus sum vobis, ut gaudium meum in vobis maneat, et gaudium vestrum sit plenum. Hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos.

77.1.2 Omnia bona tunc mercedem habent, cum debitum finem consequuntur: si intercipiantur, tunc naufragium est.

77.1.3 Et sicut navis innumeris onusta mercibus, nisi ad portum appulerit, sed in medio pelago submergatur, nihil ex longa navigatione lucri refert;

77.1.4 sed eo majorem patitur calamitatem, quo plures sustinuit labores; sic animae quae ante finem decidunt, si in mediis certaminibus ruant.

77.1.5 Ideo Paulus, gloriam, honorem et pacem consequi eos dicit, qui per1862: secundum bonorum operum patientiam currunt. Quod etiam nunc Christus discipulis innuit.

77.1.6 Quia enim illos acceperat, et ea de re illi gavisi erant; deindeque passio, tristiaque verba gaudium interceptura erant;

77.1.7 postquam illos pluribus alloquutus consolatusque fuerat, dicit: Haec loquutus sum vobis, ut gaudium meum in vobis maneat, et gaudium vestrum impleatur; hoc est, ne discedatis a me, neve a cursu desistatis.

77.1.8 Gavisi estis in me, et admodum gavisi, sed incidit tristitia. Hanc ejicio, ut in fine gaudium veniat; ostendens praesentia non esse luctu digna, sed potius laetitia.

77.1.9 Vos vidi perturbatos; non contemsi, nec dixi, Cur strenui non manetis? Sed loquutus sum ea quae vos consolari possent. Sic vos volo semper in hac dilectione servare.

77.1.10 Audistis de regno, gavisi estis; ut itaque gaudium vestrum impleatur haec dixi vobis: Hoc est autem praeceptum, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos.

77.1.11 Viden’ Dei dilectionem cum nostra complicatam, et quasi catena annexam. Ideo aliquando duo dicit praecepta, aliquando unum.

77.1.12 Neque enim potest qui alteram accepit, alteram non habere. Aliquando dicit: In hoc lex et prophetae pendent; aliquando, Quaecumque vultis ut faciant vobis homines, et vos eis facite.

77.1.13 Haec est enim lex et prophetae, et plenitudo legis est dilectio.

77.1.14 Quod etiam hic dicit: nam si manere ex dilectione pendet, dilectio autem ex praeceptorum observatione, praeceptum vero est, ut diligamus invicem; manere in Deo ex dilectione mutua datur.

77.1.15 Neque dilectionem solum dicit, sed etiam modum significat, Sicut dilexi vos. Rursus ostendit, secessum suum non ex odio, sed ex dilectione oriri.

77.1.16 Itaque me magis mirari eam ob causam oportebat. Pro vobis enim animam meam pono. Verum nusquam ita loquitur.

77.1.17 Sed supra cum optimum pastorem describit; hic vero, cum admonet illos, et dilectionis magnitudinem ostendit, seipsum quis sit declarat.

77.1.18 Cur autem ubique dilectionem extollit? Quia hoc est discipulorum indicium, hoc virtutem fovet. Ideo Paulus de illa haec dicit, utpote verus Christi discipulus, qui illam experiretur.

77.1.19 Vos amici mei estis. Jam non dicam vos servos: quia servus nescit quid faciat dominus ejus. Vos amici mei estis; quia omnia quae audivi a Patre meo, nota feci vobis.

77.1.20 Cur ergo ait, Multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo? Cum dicit omnia quae audivi, nihil aliud vult significari, quam quod nihil alienum loquatur; sed quae a Patre audivit.

77.1.21 Quia vero illud maxime amicitiae esse videtur, cum arcana dicuntur; hac quoque, inquit, dignati estis gratia. Cum vero dicit omnia, intelligas ea, quae audire illos oportebat.

77.1.22 Deinde aliud effert non vulgare amicitiae signum. Quodnam illud,1862: illud? Non vos me elegistis, inquit, sed ego elegi vos. Ego vestram amicitiam ardens quaesivi.

77.1.23 Neque hoc satis habuit, sed, posui vos; id est, plantavi, ut eatis: adhuc in metaphora vitis persistit; id est, ut extendamini, et fructum afferatis, et fructus vester maneat.

77.1.24 Quod si fructus maneat, multo magis vos. Non enim vos amavi tantum, inquit, sed magnis quoque beneficiis affeci, ubique terrarum palmites vestros propagans.

77.2.1 Viden’ quot modis dilectionem suam ostendat? Cum secreta aperit, cum prior ad amicitiam accurrit, cum magna ipsis confert beneficia, et illa quae passus est pro illis sustinuit.

77.2.2 Hinc ostendit se perpetuo mansurum cum illis fructum emissuris. Ipsius enim auxilio ad fructum ferendum opus habent. Ut quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, det vobis.

77.2.3 Atqui ejus a quo petitur est facere: si vero a Patre petitur, cur Filius id facit? Ut discas non minorem esse Filium. Haec loquutus sum vobis, ut diligatis invicem.

77.2.4 Id est, non exprobrans haec dico, me animam meam ponere, me priorem ad vos accurrisse, sed ut ad amicitiam vos inducam.

77.2.5 Deinde quia persequutionem a multis pati, et exprobrari durum erat et intolerabile, quod posset etiam sublimem animum dejicere;

77.2.6 ideo innumeris praemissis ad hoc venit, postquam animum illorum demulserat, et ex abundanti monstraverat haec pro illis facta esse, ut et alia quae jam ostenderat.

77.2.7 Sicut enim dixit non modo non dolendum, sed etiam gaudendum, quod iret ad Patrem; non enim ut relinqueret illos hoc se facere dicit, sed quod illos valde amaret; ita et hic ostendit laetandum, non dolendum esse.

77.2.8 Et animadverte quo pacto probet illud. Non enim dixit: Scio rem esse molestam, sed propter me illud sustinete, quia propter me patimini.

77.2.9 Nondum enim haec sufficiens consolationis causa fuisset: quapropter missa illa, aliam proponit: quam?

77.2.10 Quod prioris virtutis hoc esset argumentum, et contra dolendum esset, non quod nunc odiosi sitis, sed si diligeremini.

77.2.11 Hoc enim subindicat cum ait: Si de mundo essetis, mundus quod suum esset diligeret. Itaque si diligeremini, improbitatis indicium praeberetis.

77.2.12 Deinde quia his dictis nihil profecerat, iterum prosequitur. Non est servus major domino suo: si me persequuti sunt, et vos persequentur.

77.2.13 Hinc maxime ostendit ipsos imitatores fore. Donec enim Christus in carne fuit, contra ipsum certabatur; postquam autem assumtus est, adversus illos pugnatum est.

77.2.14 Hinc quia pauci contra tantum populum concertaturi turbabantur, ipsorum animos erigit dicens; hanc esse maxime laetandi causam, quod ab illis odio haberentur: ita enim, inquit, mihi passionum consortes eritis.

77.2.15 Non ergo vos turbari oportet; non enim me potiores estis; siquidem, ut dixi, Non est servus major domino suo. Inde tertia sequitur consolatio: quod Pater una cum ipsis contumelia afficiatur.

77.2.16 Haec omnia facient vobis, inquit, propter nomen meum, quia nesciunt eum qui misit me; hoc est, illum quoque contumelia afficiunt.

77.2.17 Ad haec illos omni venia indignos pronuncians, aliam affert consolationem his verbis: Si non venissem, et loquutus fuissem eis, peccatum non haberent. Ostendens ipsos inique in se et in discipulos esse acturos.

77.2.18 Cur ergo nos in haec induxisti mala? Annon praevidebas bella et odia? Ideo addit: Qui me odit, et Patrem meum odit.

77.2.19 Non parvum hinc illis supplicium praenunciat. Quia enim ubique obtendebant, se propter Patrem Christum persequi, illis omnem auferens defensionem, haec dixit.

77.2.20 Nullam enim habent excusationem: verborum doctrinam ipsis praebui, operibus verba confirmavi secundum Moysis legem, qui haec facienti et dicenti obtemperare jubet omnes, quando dicta et ad pietatem ducunt, et magnis sunt fulta miraculis.

77.2.21 Nec simpliciter miracula dixit; sed qualia nemo alius patravit: cujus rei ipsi testes erant cum dicerent: Nunquam homo sic apparuit in Israel;

77.2.22 et, A saeculo non est auditum, quod quis aperuerit oculos caeci nati: item de Lazaro, atque similia multa proferri possint1862: possent, necnon miraculorum modus: omnia certe nova, et stupenda.

77.2.23 Cur ergo, inquit, et te et nos persequuntur? Quia de mundo non estis. Si de mundo essetis, mundus quod suum est diligeret. Prius in memoriam illis revocat verba, quae fratribus suis dixerat.

77.2.24 Sed illic quidem cautius, ne ipsos offenderet; hic vero contra totum revelavit. Et unde liquet nos propterea odio haberi? Ex iis quae in me facta sunt.

77.2.25 Nam quod dictorum gestorumve meorum coarguere potuerunt, ut me non reciperent? Deinde cum res stupenda nobis esset, causam quoque dixit; nempe ipsorum nequitiam.

77.2.26 Neque hoc satis habuit, sed etiam prophetam adducit, ostendens illum haec jam olim praenunciasse ac dixisse: Quia odio habuerunt me gratis.

77.2.27 Quod et Paulus facit. Multis enim mirantibus quod Judaei non crediderint, prophetas affert id olim praenunciantes, et causam proferentes incredulitatis, nempe malitiam et arrogantiam eorum.

77.2.28 Quid ergo? Si sermonem tuum non servarunt, neque nostrum servabunt; si te persequuti sunt, et nos persequentur.

77.2.29 Si viderunt signa qualia nullus alius fecit; si verba audierunt non hactenus audita, et nihil profecerunt; si Patrem tuum et te oderunt, cur nos in medios injecisti?

77.2.30 Quomodo nos fide digni erimus? Quis ex contribulibus nos audiet?

77.3.1 Ne itaque haec cogitantes turbarentur, vide quam afferat consolationem.

77.3.2 Cum venerit Paracletus, quem ego mittam, Spiritum veritatis, qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me: et vos testimonium perhibebitis, quia ab initio mecum estis.

77.3.3 Ille fide dignus erit: nam Spiritus veritatis est. Ideo non Spiritum sanctum, sed Spiritum veritatis ipsum vocavit.

77.3.4 Illud vero, qui a Patre procedit, ostendit ipsum omnia accurate nosse, quod etiam de seipso dicit Christus: Scio unde venio, et quo vado, et hic de veritate loquens. Quem ego mittam.

77.3.5 Ecce non Pater solus, sed etiam Filius mittit. Et vos quoque fide digni eritis, qui mecum fuistis, neque ab aliis audistis. Ipsique Apostoli hinc asseverantes loquuntur: Qui cum eo comedimus et bibimus.

77.3.6 Quod autem haec non ad gratiam dicta sint, testificatur ipse Spiritus. Haec loquutus sum vobis, ut non scandalizemini; cum nempe videbitis multos non credentes, et vos gravia patientes.

77.3.7 Extra synagogam facient vos. Jam enim decreverant, ut si quis Christum confiteretur, extra synagogam ejiceretur. Sed venit hora, ut omnis qui interficit vos, arbitretur se obsequium praestare Deo.

77.3.8 Ita vestram moliuntur necem, ac si rem piam et Deo gratam agerent. Deinde consolationem rursus affert. Et haec facient, quia non noverunt Patrem, neque me.

77.3.9 Vobis ad consolationem satis est, quod propter me et propter Patrem haec patiamini. Hic illis in memoriam revocat beatitudinem illam, quam in principio protulerat.

77.3.10 Beati estis cum vobis exprobraverint, et persequuti vos fuerint, et dixerint omne malum verbum adversum vos mentientes propter me.

77.3.11 Gaudete et exsultate, quia merces vestra multa est in caelis. Haec loquutus sum vobis, ut cum venerit hora eorum, reminiscamini horum, et caetera fide digna habeatis.

77.3.12 Neque enim dicere poteritis me adulandi aut gratiae ineundae causa haec dixisse, neque fallacia esse verba mea. Nam si quis vos decipere vellet, non haec praediceret quae vos deterrere possent.

77.3.13 Ideo ergo praedixi, ne istaec inexspectata vos turbarent: et alia quoque de causa, ne diceretis me haec futura esse non praescivisse.

77.3.14 Reminiscamini igitur, quia ego dixi vobis. Nam semper Judaei obtentum malum afferebant, cur illos persequerentur, ipsos pellentes quasi perniciosos.

77.3.15 Verum haec discipulos non turbabant, quia haec futura audierant, et sciebant cur paterentur: quae causa erat ad erigendos ipsorum animos idonea: illamque ideo ubique versat dicens, Non noverunt me;

77.3.16 et, propter me facient, et propter nomen meum, et propter Patrem; et, ego primus passus sum; et, non ex justa causa hoc1862: haec audent.

77.4.1 Haec nos quoque in tentationibus animo versemus, cum ab improbis aliquid patimur; ducem nostrum et fidei perfectorem respiciamus. Quod1862: et quod ab improbis, quod propter virtutem et propter Christum.1862: Christum patimur.

77.4.2 Nam si haec cogitemus, facilia omnia et tolerabilia erunt. Nam si pro dilectis aliquid passus quispiam gloriatur; si quis propter Deum passus fuerit, quem malorum sensum habebit?

77.4.3 Si enim Christus rem probrosam, crucem nempe, gloriam propter nos vocabat: multo magis nos hoc affectu esse debemus. Et si cruciatus sic contemnere possumus, multo magis pecunias et avaritiam.

77.4.4 Oportet ergo quando quid grave passuri sumus, non labores solum, sed etiam coronas respicere.

77.4.5 Ut enim mercatores, non maria solum, sed et lucra cogitant; sic et nos caelum, et eam quae secundum Deum est fiduciam cogitare oportet.

77.4.6 Quod si tibi dulces videantur opes, cogita Christum non id velle, et statim ingratae tibi videbuntur.

77.4.7 Rursum si molestum est pauperibus dare, ne impensam tantum cogites, sed a semente ad messem statim animum transferas.

77.4.8 Et si durum tibi videtur abstinere ab amore alienae uxoris, tecum reputa coronam ex hoc labore partam, et facile laborem feres.

77.4.9 Nam si timor hominum a malis facinoribus avertit, quanto magis Christi amor? Dura virtus est; sed ipsi circumponamus magnas futurorum promissiones.

77.4.10 Probi enim ipsam per se virtutem, missis caeteris, speciosam habent, ideoque ipsam colunt, ac propter Dei placitum, non propter mercedem recte agunt:

77.4.11 magnamque rem continentiam putant; non ut supplicium vitent, sed quia id Deus praecepit. Si quis vero infirmior sit, is praemia cogitet.

77.4.12 Sic circa eleemosynam faciamus, et contribulium nostrorum misereamur: ne fame enectos despiciamus.

77.4.13 Quomodo enim non absurdum fuerit, nos ad mensam sedere in risu, in deliciis, dum alios in trivio audimus ejulantes, neque ad ejulantem nos convertere, sed eum moleste ferre et deceptorem vocare.

77.4.14 Quid dicis, o homo: an pro pane uno quis decipit? Etiam, dices. Ideo ergo magis debet ad commiserationem movere, ideo maxime ex necessitate eruendus est.

77.4.15 Si vero dare nolis, saltem ne contumeliam inferas: si nolis ex naufragio eripere, ne impellas in barathrum.

77.4.16 Tecum reputa cum accedentem repellis, quid Deum rogando impetraturus sis: qua enim mensura, inquit, mensi fueritis, remetietur vobis.

77.4.17 Cogita quomodo ille repulsus abeat, prono capite, lugens, paupertatis simul et contumeliae vulnus referens.

77.4.18 Nam si mendicare maledictum putatis, petentem non accipere, et cum contumeliis discedere cogita quantam excitet tempestatem. Quousque feris similes erimus, et naturam ipsam per avaritiam ignorabimus?

77.4.19 Multi de his ingemiscunt. At volo non nunc tantum; sed semper hanc misericordiam obtinere. Cogita mihi diem illam, qua stabimus ante tribunal Christi.

77.4.20 Quando misericordiam petemus, et in medium adductos Christus sic alloquetur. Propter panem unum, aut unum obolum, tantam in horum animis excitatis tempestatem.

77.4.21 Quid dicemus? quam defensionem afferemus.1862: afferemus? Quod enim ipsos in medium adducturus sit, audi ex ejus verbis: In quantum non fecistis uni ex his, neque mihi fecistis.

77.4.22 Neque enim illi tunc dicent, Quid ad nos?1862: dicent aliquid ad nos, sed Deus pro illis nos coarguet. Nam Lazarum quidem dives vidit, Lazarusque nihil ei dicit; sed Abraham pro eo loquutus est.

77.4.23 Sic et pauperibus eveniet, qui nunc a nobis spernuntur. Non enim manum extendentes videbimus, misero habitu; sed in requie constitutos.

77.4.24 Nos autem illorum speciem et habitum induemus: atque utinam solum habitum, nec, quod multo gravius erit, supplicium.

77.4.25 Neque enim dives ille de micis saturari cupiebat ibi, sed torrebatur et graviter cruciabatur: et audivit: Recepisti bona in vita tua, et Lazarus mala.

77.4.26 Ne igitur magnum quidpiam esse divitias existimemus: hae namque viaticum ad supplicium nobis erunt, nisi attendamus; ut contra si attendamus, paupertas additamentum nobis erit deliciarum et quietis:

77.4.27 nam peccata abstergimus si hanc cum gratiarum actione toleremus, et magnam apud Deum acquirimus fiduciam.

77.5.1 Ne ergo semper requiem quaeramus, ut illic requie fruamur; sed pro virtute labores suscipiamus, superflua resecemus, et nihil amplius quaeramus; sed in pauperes omnia nostra effundamus.

77.5.2 Quaenam nobis erit excusatio; quando ipse nobis caelum promittit, nos autem neque panem ipsi praebemus?

77.5.3 Cum ipse tibi solem oriri curet, et omne tibi creaturarum ministerium praebeat; tu vero ne vestem quidem des ipsi, neque ipsum tecti consortem facias? Et quid dico solem et creaturam?

77.5.4 Corpus tibi suum dedit, et sanguinem preciosum; tu vero ne potum quidem illi praebes? At semel dedisti? Verum non est hoc misericordia, donec enim habens non dederis, nondum totum implevisti.

77.5.5 Nam virgines quae lampades habebant, oleum quoque habebant, sed non sufficiens. Oportebat si tua dares, non ita parcum esse: nunc vero cum ea quae Domini sunt largiris, cur tam tenax es?

77.5.6 Vultisne dicam tantae causam inhumanitatis? Hi qui per avaritiam colligunt, ad eleemosynam sunt pigri. Nam qui ita lucrari didicit, expendere nescit.

77.5.7 Quomodo enim sic ad rapinam paratus, ad contrarium se converterit? Qui aliena rapit, quomodo sua alii dabit?

77.5.8 Etenim canis qui carnibus vesci assuevit, non ultra potest gregem custodire: ideo eos qui hujusmodi sunt pastores mactant. Quod ne nos etiam patiamur, a tali cibo abstineamus.

77.5.9 Nam hi carnibus vescuntur, qui per famem mortem inducunt. Non vides quomodo omnia communia nobis Deus permisit?

77.5.10 Nam si pauperes esse permisit, id in divitum gratiam fecit, ut possent per eleemosynam peccata deponere. Tu vero hac in re crudelis et inhumanus es.

77.5.11 Unde liquet te si in majoribus hanc haberes potestatem, innumeras admissurum caedes, et lucem vitamque omnibus interclusurum fuisse: quod ne fieret, insatiabilitati tali viam praecidit.

77.5.12 Quod si haec audientes aegre fertis, multo magis ego, qui haec videam. Quousque tu dives, ille pauper erit? Usque ad vesperam: ulterius non licet.

77.5.13 Adeo enim brevis est vita, et omnia jam in januis sunt, ut brevis hora omnia existimanda sint.

77.5.14 Quid tibi opus est redundante penu, quid servorum et dispensatorum grege? Cur non potius tibi mille eleemosynae praecones comparas? Penus nullam emittit vocem;

77.5.15 sed fures multos allicit: penus vero pauperum, ad Deum ipsum ascendit, praesentem vitam reddit suavem, omniaque solvet peccata, ac gloriam apud Deum, honorem apud homines afferet.

77.5.16 Cur ergo tibi tot bona invides? Tibi enim longe magis quam pauperibus beneficium praestas.

77.5.17 Illis namque praesentia largiris: tibi vero futuram gloriam et fiduciam apparas, quam nos omnes utinam assequamur, gratia et benignitate Domini nostri Jesu Christi, cui gloria et imperium in saecula, amen.


PREVIOUS HOMILY | NEXT HOMILY