77.5.5 Quia et uirgines lampades habentes, habebant oleum, sed non copiosum. Igitur oporteret quidem et si ex tuis tribueres, neque ita esse parcum, nunc autem ea que dominatoris dans cuius gracia pusillanimis es?
77.5.5 Nam et uirgines habentes lampades habebant oleum, sed non ad sufficientiam. Opus est enim etiam de tuo non tam parcum esse, sed cum domini tibi creditae sint facultates, cur tam tenax es?
77.5.5 Nam et virgines habentes lampades, habebant oleum, sed non ad sufficientiam. Opus esset enim etiam si1603: om. de tuo dares, non tam parcum esse: nunc autem cum domini tibi creditae sint facultates, cur tam tenax es?
77.5.5 Nam virgines quae lampades habebant, oleum quoque habebant, sed non sufficiens. Oportebat si tua dares, non ita parcum esse: nunc vero cum ea quae Domini sunt largiris, cur tam tenax es?