Omelia LXXVII (lxxvi)
77.1.1 Haec locutus sum vobis, vt gaudium meum in vobis sit, et gaudium vestrum impleatur. Hoc est praeceptum meum, vt diligatis inuicem, sicut dilexi vos.
77.1.2 Omnia bona tunc mercedem habent, cum debitum finem consequuntur. Quod si interim quis deciderit, naufragium incurrit:
77.1.3 quemadmodum nauis innumeros vehens, nisi ad portum appellat, sed in medio pelago submergatur, non modo nihil ei longa proficit nauigatio,
77.1.4 sed tanto maiorem facit iacturam, quanto maiores labores subiit: ita et quae sub laborum finem, et quae in medio certamine corruunt animae, grauiori casu concutiuntur.
77.1.5 Ideo Paulus gloriam, et honorem, et pacem eos sequi ait, qui per bonorum operum tolerantiam currunt: quod nunc Christus apostolos admonet.
77.1.6 Cum enim ipso accepto gauisi, inde propter passionem et verborum molestiam tristiciam concepturi essent,
77.1.7 post debitam doctrinam et consolationem: Haec inquit, locutus sum vobis, vt gaudium meum in vobis sit, et gaudium vestrum impleatur: hoc est, ne discedatis a me, neve a cursu desistatis.
77.1.8 Gauisi estis in me, et quidem vehementer: sed incidit tristicia, hanc eximam, vt ad finem vsque laeticia perduret: ostendens in praesentibus non moerorem, sed laeticiam capiendam.
77.1.9 Vos ego perturbatos vidi, non contempsi: non dixi, cur non perseueratis in fortitudine? sed vos consolatus sum, et hanc dilectionem meam volo perpetuo seruetis.
77.1.10 Audistis de regno, gauisi estis, vt impleatur laeticia vestra, haec locutus sum vobis: hoc autem est, praeceptum meum, vt diligatis inuicem, sicut dilexi vos:
77.1.11 intuere dei dilectionem, tanquam catena quadam nostrae dilectioni connexam: idcirco nunc duo, nunc vnum mandatum dicit:
77.1.12 nemo enim primum sine altero assequi potest. Nunc inquit, in hoc et lex, et prophetae pendent: nunc, quae vultis vobis homines faciant, eadem et vos eis facite.
77.1.13 Haec est enim lex, et prophetae, et plenitudo legis, dilectio, vt hoc in loco testatur.
77.1.14 Nam si perseuerantia a dilectione, dilectio a mandatorum obseruatione prouenit: mandatum autem est, vt diligamus inuicem, perseuerantia a mutua oritur dilectione.
77.1.15 Neque simpliciter dilectionem dicit, sed et modum docet diligendi. Sicut ego dilexi vos, inquit. Iterum ostendit non odio aliquo discedere, sed dilectione.
77.1.16 Quare magis admirari me debetis, pro vobis animam meam pono: vt superius inquit, optimum pastorem describens:
77.1.17 hoc autem in loco eos admonet, et dilectionis suae magnitudinem, et qualis ipse sit ostendit.
77.1.18 Sed qua gratia semper dilectionem extollit? quoniam hoc est discipulorum argumentum, hoc virtutem corroborat. Propterea Paulus tantopere dilectionem laudauit, vtpote verus Christi discipulus, qui eius vim sit expertus.
77.1.19 Vos amici mei estis, si feceritis quae praecipio vobis. Iam non dico vos seruos, quia seruus nescit quid faciat dominus eius: vos autem dixi amicos, quia omnia quae audiui a patre meo, nota feci vobis.
77.1.20 Cur ergo inquit, Multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo? Nihil aliud ex his verbis innuit, quam nihil alienum1603: alinum a patre locutum,
77.1.21 cum maximi amoris indicium sit, quod arcana patris cum eis et communicauerit et dixerit. Cum autem omnia dicit, intelligendum de his est, quae eos audire conueniat,
77.1.22 inde aliud neque paruum amoris argumentum adducit. Non vos me elegistis, inquit, sed ego elegi vos: Hoc est, in amore praecurri:
77.1.23 neque hoc contentus. Et posui inquit vos: Id est, plantaui, vt me diligeretis: adhuc in vitis translatione perstat, Vt eatis et fructum afferatis, et fructus vester maneat.
77.1.24 Quod si fructus manebit, longe magis et vos manebitis. Neque vos1603: om. tantum amaui, inquit, sed et multa contuli beneficia, palmites vestros vbique terrarum propagans.
77.2.1 Ecce quot1603: quo modis suam proponit dilectionem, cum et secreta patris eis aperuerit, cum in amore praeuenerit, cum pro ipsis tot mala patiatur,
77.2.2 ex quo se perpetuo cum ipsis, qui allaturi sunt fructum, permansurum ostendit. Necesse nanque vt diuino freti auxilio fructum faciant. Vt quodcunque petieritis patrem in nomine meo, det vobis.
77.2.3 Atqui eiusqui petitur est facere: quod si pater petitur, quo modo filius facit? Vt non minorem patre intelligas. Haec locutus sum vobis, vt diligatis inuicem.
77.2.4 Hoc est, non exprobrandi gratia dico me animam meam ponere, quod amare prior coeperim, sed vt in amiciciam vos inducam,
77.2.5 inde cum persecutionem pati a multis molestum, et intolerabile videretur, et par esset etiam generosum animum deiici,
77.2.6 ideo multis propositis, et eorum placato animo ad hoc venit, et haec eorum gratia, vt alia ex abundantia dicta significet.
77.2.7 Vt enim superius dixit non solum non dolendum, sed laetandum, quod iret ad patrem, non deserendi, sed vehementis amoris gratia: ita et in hoc loco laetandum ostendit.
77.2.8 Et considera quo pacto eos praeparat: non enim ait, Scio rem molestam: sed, cum propter me hoc patiamini, propter me etiam perferatis.
77.2.9 Non enim sufficiens consolationis causa haec fuisset: quare ea omissa, alias duas adducit,
77.2.10 et quia prioris virtutis hoc est argumentum, et contrarium esset dolendum, non quod odio nunc habeamini, sed si diligeremini:
77.2.11 hoc autem significant, inquiens: Si de mundo essetis, mundus quod suum esset diligeret. Quare si diligeremini, maliciae de vobis praeberetis argumentum.
77.2.12 Inde cum his verbis rem non effecisset, iterum prosequitur: Non est seruus maior domino suo: si me persecuti sunt, et vos persequentur.
77.2.13 Ostendit per hoc maxime futuros imitatores. Quousque enim Christus fuit in carne, contra ipsum certabatur: post suam in coelum ascensionem, aduersus discipulos pugnatum est.
77.2.14 Et cum pauci tanti populi bellum suscepturi perturbarentur, eorum animos erigit, quod maxime eis laetandum sit, si ab illis odio habeantur: ita enim passionis meae participes eritis.
77.2.15 Non ergo perturbari debetis, non enim me meliores estis: nam vt praedixi, Non est seruus maior domino suo. Inde tertio eos consolatur, quod pater vna cum ipsis iniuriam accipit.
77.2.16 Haec omnia facient vobis, inquit, propter nomen meum, quia nesciunt eum, qui misit me. Hoc est, illum offendunt.
77.2.17 Ad haec omnem eis veniam aufert, et aliam affert consolationem. Si non venissem, et loquutus1603: locutus eis non fuissem, peccatum non haberent. Ostendens, quod iniuste et in se et eos facient.
77.2.18 Sed quid in haec nos mala adduxisti? Nonne persecutionem et odium praeuideras? Cui his verbis occurrit, Qui me odit, et patrem meum odit.
77.2.19 Ex quo non paruum etiam praedicit supplicium. Cum enim frequenter propter patrem Christum persequi dicerent,
77.2.20 omnem nunc ipsis tollit excusationem, quam ne haberent: primum, inquit, doctrinam proposui, inde eam operibus confirmaui secundum Mosi legem, qui omnes praemonuit, vt ei parerent, qui talia faceret, et diceret, qui et dei cultum erudiret, et maximis clareret miraculis.
77.2.21 Neque simpliciter signa dixit, sed quae nemo alius fecit: et ipsi horum testes sunt, cum dicant, Nunquam sic apparuit in Israel:
77.2.22 neque auditum est a seculo, quod quis aperuit oculos caeci nati: et Lazari resurrectio, et alia multa huiusmodi erant, et modus ipse miraculorum nouus, et admirabilis.
77.2.23 Sed qua gratia et te, et nos persequuntur? Quia de mundo non estis. Si de mundo essetis, mundus quod suum erat, diligeret. Praecommemorat eis verba, quae ad fratres suos dixerat,
77.2.24 sed illic quidem modestius, ne ipsos offenderet: hic contra totum aperuit. Et vnde constat propterea odio nos habendos fore? Ex his quae in me facta sunt:
77.2.25 Quod nam enim factum aut dictum reprehendere valentes attulerunt, ne me reciperent? Inde cum res stupenda nobis esset, adducit et causam, nempe illorum maliciam,
77.2.26 nec hoc contentus, prophetam adducit, ostendens eum iampridem his verbis praedixisse: Quia oderunt me gratis.
77.2.27 Quod et Paulus faciebat. Multis enim admirantibus, quo modo Iudaei non crediderint, prophetarum nititur testimonio, quod malicia et stulticia eorum incredulitatis causa fuit.
77.2.28 Quid ergo? Si sermonem tuum non seruauerunt, neque nostrum seruabunt: si te persecuti sunt, et nos persequentur1603: persequuntur.
77.2.29 Si signa qualia nemo viderunt, si verba qualia nemo audierunt, et nihil tamen profecerunt, si patrem et te odio habent, cur nos eis relinquis?
77.2.30 Quo modo apud eos vllam iam habebimus authoritatem? Quis gentilium nobis aures adhibebit?
77.3.1 Ne igitur his intellectis perturbarentur, vide quam affert consolationem.
77.3.2 Cum venerit paracletus, quem ego mittam vobis a patre spiritum veritatis, qui a patre procedit, ille testimonium perhibebit de me, et vos testimonium perhibebitis, quia ab initio mecum estis.
77.3.3 Ille dignus fide erit, veritatis enim est spiritus, propterea non spiritum sanctum, sed veritatis appellauit.
77.3.4 Illa autem particula. Qui a patre procedit: hoc est, qui omnia certo nouit, sicut et de seipso, inquit: Scio vnde venio, et quo vado: et cum de veritate loqueretur, quem ego mittam.
77.3.5 Ecce quod non pater solus, sed et filius spiritum mittit, et vos qui mecum fuistis, neque ab aliis audistis, adhibetis fidem: hinc apostoli asseuerantes dicebant, Qui cum eo comedimus et bibimus.
77.3.6 Quod non ad gratiam dictum sit, spiritus dictis testimonium perhibet. Haec locutus sum vobis, vt non scandalizemini. Hoc est, cum multos incredulos et vos persequentes videritis.
77.3.7 Extra synagogam facient vos. Iam enim hoc decreuerant, si quis Christum confiteretur, extra synagogam eiiceretur. Sed venit hora, vt omnis qui interficit vos, arbitretur obsequium se praestare deo.
77.3.8 Si vos interficient, rem piam et deo gratam facturos se existimabunt, Inde iterum consolatur: Et haec facient vobis, quia non nouerunt patrem, neque me.
77.3.9 Hoc vos satis consoletur, quod propter me, et patrem hoc patiemini1603: patiamini. Hic iterum eos beatitudinis admonet, vt in principio:
77.3.10 Beati estis cum maledixerint vobis homines, et vos persecuti fuerint, et dixerint omne malum verbum aduersus vos, mentientes propter me:
77.3.11 Gaudete et exultate, quia merces vestra copiosa est in coelis. Haec locutus sum vobis, vt cum hora venerit, reminiscamini eorum. Itaque ex his et reliqua credetis.
77.3.12 Neque dicere poteritis me ad gratiam loqui, aut vt vos fallam. Neque enim decepturus, quae deterrerent et auocare possent praediceret.
77.3.13 Propter hoc igitur praedixi, ne in non expectata incidentes, perturbaremini, ac etiam ne me non praeuidisse futura diceretis.
77.3.14 Reminiscamini ergo, quia ego dixi vobis. Etenim semper Iudaei vmbra quadam persecuti sunt discipulos, ac si mali essent,
77.3.15 non tamen perturbati sunt, cum a magistro prius audiuissent id1603: in futurum, scirentque quorum gratia ista paterentur: Sufficiens nanque causa fuit, quae eos confirmaret. Ideo frequenter hoc meminit, quod non nouerunt me:
77.3.16 et propter me facient, et propter1603: om. nomen meum, et propter patrem, et primus passus sum, et non iusta causa id ausi sunt.
77.4.1 Horum et nos in tentationibus reminiscamur, cum a malis hominibus aliquid patimur, in principem nostrum, et fidei perfectorem inspiciamus, et quod a malis, quod propter virtutem1603: om., quod propter Christum mala patimur.
77.4.2 Quod si animo voluemus, omnia facilia, omnia tolerabilia nobis videbuntur. Nam si quis pro charissimis aliquid passus, etiam gloriatur: si quis propter deum quid tolerat, quam sentire molestiam putandum est?
77.4.3 Si ipse crucem rem ignominiosam gloriam propter nos appellat, multo magis hoc in ipsum animo esse debemus. Et si mala ita nobis contemnenda sunt, multo magis pecuniae et cupiditates.
77.4.4 Oportet enim in rebus grauibus et molestis, non labores, sed praemia considerare.
77.4.5 Quemadmodum enim mercatores non maris pericula, sed lucrum spectant1603: expectant: ita et nos coelum, et dei praesentiam.
77.4.6 Et si tibi diuitiae dulces videntur, id deum nolle tibi in mentem veniat, et continuo displicebunt.
77.4.7 Rursum si molestum est, pauperibus aliquid dare, noli impensam duntaxat intueri, sed transfer mentem ad seminis illius fructum.
77.4.8 Et si graue erit alienae vxoris amorem contemnere, praemium tibi succurrat, et aequo animo perferes.
77.4.9 Quod si hominum metus ab indebitis nos rebus nonnunquam abducit, longe magis Christi desiderium. Difficilis virtus, sed magnas futurorum promissiones ei comparemus.
77.4.10 Boni enim et studiosi etiam sine praemii respectu, ipsius pulchritudinem intuentur, et propterea eam complectuntur: et vt deo placeant, non propter mercedem recte agunt,
77.4.11 et magnifaciunt continentiam: non ne puniantur, sed ne offendant deum. Quod si quis imbecillior sit, etiam in praemium spectet:
77.4.12 ita et nos in eleemosyna faciamus, et gentilium misereamur, neque fame confectos despiciamus.
77.4.13 Quo modo enim non absurdum vt alii risu, et deliciis soluti, ad mensam saturentur, aliorum autem mendicantium eiulatus audiant, neque misericordia moueantur, sed aegre ferant, et deceptores appellent?
77.4.14 Quid dicis homo? Propter vnum panem quis decipit? Quidni? inquis1603: inquit: Propter hoc ergo haec tollenda est necessitas. Quod si dare nihil placet, noli tamen maledictis prosequi.
77.4.15 Si non vis naufragio liberare, noli in profundum demergere.
77.4.16 Scias velim cum accedentem pauperem expellis, qualiter tibi deum affectum reddas. Qua enim mensura mensurabitis, inquit, mensurabitur vobis.
77.4.17 Considera quo ille animo repulsus abeat, oculis in humum deiectis, conquerens vua cum paupertate plagam etiam ab iniuria accepisse.
77.4.18 Nam si mendicare maledictum putatis, qui petit, si non modo non accipit, sed contumelia afficitur: considera quantum perturbetur. Quousque feris similes erimus, et naturam nostram propter cupiditatem ignorabimus?
77.4.19 Multi his verbis dolent. Nollemus, sed vt penitus misericordiam complecterentur, animo voluentes diem illum quo Christi Iesu tribunali adstabimus,
77.4.20 cum vt nostri misereatur rogabimus, cum his in medium aduocatis Christus ad nos conuersus dicet, quod propter panem vnum et obolum tantis miseriis eorum animos affecerimus,
77.4.21 quid dicemus? quid excusabimus? Quod enim illos in medium adducturus sit, audi quid dicat: Quandiu non fecistis vni de minoribus his, neque mihi fecistis.
77.4.22 Neque enim illi quicquam nobis amplius dicent, sed deus pro illis nos reprehendet. Nam et Lazarus a diuite visus est, non tamen quicquam ei dixit, sed Abraham eius vices suscepit:
77.4.23 ita et pauperibus eueniet, qui nunc a nobis contemnuntur. Neque enim supplices eorum manus, vel aliqua miserabili specie intuebimur, cum in gloria erunt,
77.4.24 nos eorum speciem induemus, et vtinam speciem tantum, et non longe grauius supplicium.
77.4.25 Neque enim diues micis impleri illic desiderabat, sed ardebat, et cruciabatur misere, et audiuit: Recordare quia accepisti bona in vita tua, et Lazarus similiter mala.
77.4.26 Nolimus ergo, vt magnum quiddam diuitias admirari: hae nanque viaticum erunt nobis supplicii, nisi cauerimus: quemadmodum si cauerimus, paupertas et deliciarum et requiei erit incrementum.
77.4.27 Abluentur enim peccata, si aequo animo tolerabimus, et apud deum fidenter adesse poterimus.
77.5.1 Nolimus ergo in hac vita ocium quaerere, vt in coelo eo fruamur: sed labores pro virtute subeamus, superflua recidamus, et nihil aliud quaeramus, quam in pauperes omnia nostra dispergere.
77.5.2 Quae nobis erit excusatio, cum ipse quidem nobis coelum pollicetur, nos ne panem quidem ei exhibemus?
77.5.3 Cum ipse tibi Solem oriri facit, et omnis creaturae ministerium tibi largitur, tu nec nudum induis, neque ei domum communicas? Et quid ego Solem et creaturam memini?
77.5.4 Corpus tibi suum tradidit, et preciosissimum sanguinem, tu nec potum das: at semel dedisti,1603: dedisti? non est haec eleemosyna. Nisi enim quousque habes, indigenti subueneris nunquam debitum impleueris.
77.5.5 Nam et virgines habentes lampades, habebant oleum, sed non ad sufficientiam. Opus esset enim etiam si1603: om. de tuo dares, non tam parcum esse: nunc autem cum domini tibi creditae sint facultates, cur tam tenax es?
77.5.6 Vultis, causam dicam huius inhumanitatis? Qui enim per auariciam congregant, ad eleemosynam pigri sunt. Qui ita lucrari didicit, nescit expendere.
77.5.7 Quo modo enim qui rapinae inhiat, ad contrarium se formabit? Qui aliena accipit, quo modo sua dare poterit?
77.5.8 Etenim canis qui nimia carnis voracitate tangitur, non bene potest gregem custodire: idcirco pastores eiusmodi interficiunt. Quod ne nobis accidat, a tali gustatu abstineamus.
77.5.9 Etenim carne vescuntur, qui miseros fame mori patiuntur. Nonne vides, quo modo omnia nobis communia statuit deus?
77.5.10 Nam si pauperes esse permisit, etiam hoc diuitum gratia factum est, vt per eleemosynam peccata possint abluere. Tu autem et in hoc crudelis et inhumanus es.
77.5.11 Vnde constat, quod si in maioribus hanc haberes potestatem, innumeros interemisses, et lumen, et vitam omnem excluderes. Quod ne fiat, opus est hanc excidere insatiabilitatem.
77.5.12 Quod si hoc audiendo aegrius fertis, ego longe magis videndo. Quandiu tu diues, ille pauper? Vsque ad vesperam, vlterius non licet,
77.5.13 adeo breuis vita est, et omnia in vltimis, et iam omnia sunt in ianuis, vt vel breuis hora omnia existimanda sint.
77.5.14 Quid opus est arca exundanti1603: exundati? Quid seruorum et familiarium multitudine? Quare non potius multos eleemosynae praecones tibi comparas? Arca nullam emittit vocem,
77.5.15 sed latrones et fures allicit. Arcae pauperum ad ipsum deum ascendunt, et suauem vitam praesentem facient, et omne soluent peccatum, et gloriam a deo, honorem ab hominibus ferent.
77.5.16 Quid ergo tibi tot bona inuides1603: inuidet? Non enim illis, sed tibi consules longe magis.
77.5.17 Illis largiendo in hac vita subuenis, tibi autem futuram gloriam, et fiduciam repones: quam vtinam omnes consequamur, gratia et benignitate domini nostri Iesu Christi, cum quo patri gloria, simul et spiritui sancto, in secula seculorum, Amen.